Carolus Schiller

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Carolus Schiller anno 1969

Carolus (Theod.: Karl) Schiller (natus 24 Aprilis 1911 Vratislaviae, mortuus 26 Decembris 1994 Hamburgi) vir publicus et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) erat.

Familia, Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius machinator societatis Siemens fuit. Ipse postquam anno 1931 maturitatem Kieliae adeptus est, Schiller Kiliae, Francofurti ad Moenum, Berolini Heidelbergaeque iurisprudentiae atque oeconomiae studebat. Anno 1935 diploma accepit atque doctor promotus in Instituto Commercii Orbis Terrarum Kieliae laborare coepit, anno 1939 habitlitatus est. Anno 1941 miles conscriptus est et ad finem belli militavit. Anno 1947 professor ad universitatem Hamburgi vocatus est. Annis 19561958 rector huius universitatis erat. Annis 19481966 consiliarius scientiae Consilii Ministrorum Germaniae fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1933 sodalis Sturmabteilung (SA) et ab anno 1937 NSDAP factionis fuit. Anno 1946 sodalis SPD et legatus Civitatis Hamburgensis (Theodisce Bürgerschaft, i.e. parlamentum) factus est. Anno 1948 senator Hamburgi oeconomiae et commeatus electus est et ad annum 1953 mansit. Anno 1957 Civitatem Hamburgensem reliquit. Annis 19611965 senator Berolini oeconomiae erat, tum primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Anno 1966, cum CDU et SPD factiones una Germaniam regere inciperent, Schiller 1 Decembris Administer Foederalis Oeconomiae nominatus est. Hunc magistratum et 1969 Gulielmo Brandt (SPD) cancellario foederali tenuit. Cum Alexander Möller Administer Foederalis Aerarii Publici 12 Maii 1971 a magistratu recessisset, quod aes alienum rei publicae maius factum esset, Schiller eius successor nominatus est. Sed 7 Iulii 1972 iisdem de causis se recessit, Dietam Foederalem et etiam factionem SPD reliquit. Anno 1980 autem in factionem revertebatur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]