Paulus Lücke

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Paulus Lücke anno 1962

Paulus (Theod.: Paul Lücke (natus 13 Novembris 1914 vico Schöneborn apud Coloniam, mortuus 10 Augusti 1976 Erlangae) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius latumniarum rector fuit, XIV liberos habuit. Ipse Paulus post scholam finitam annis 1928 - 1931 tirocinium fabri claustrarii fecit. Anno 1935 ad militiam conscriptus est. Bello Orbis Terrarum II et militavit et Berolini fabricationi studebat. Anno 1944 in Francia graviter saucius est et crus amisit. Post bellum finitum Lücke minister publicus in pago Oberbergischer Kreis in Rhenania Sptentrionalis-Vestfalia fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Lücke anno 1945 factionem CDU in patria sua erat. Anno 1949 primo in Dietam Foederalem Germaniae electus est. Anno 1957 a Conrado Adenauer cancellario foederali Administer Foederalis Commeatus et Aedificiorum nominatus est. Cum eo tempore CDU cum FDP factione consilium ministrorum rexit, Lücke cum aliis inter diem 26 Novembris et 5 Decembris 1962 cum SPD factione et Heriberto Wehner de foedere regendi agebat. Sed de cancellario foederali factiones non convenerunt. Lücke magistratum suum et Ludovico Erhard (CDU) cancellario tenuit. Sed post electionem Dietae foederalis anni 1965 Administer Foederalis Rerum Internarum nominatus est. Hoc officio et Curtio Georgio Kiesinger (CDU) cancellario novo fungebatur. Sed cum legem suffragii maioritatis proposuisset, qua FDP factio legatos in Dietam mittere non potuisset, id ei negatum est. Itaque 2 Aprilis 1968 a magistratu se recessit. Legatus Dietae Foederalis ad annum 1972 mansit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]