Carolus Arnold

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Carolus (Karl) Arnold (natus 21 Martii 1901; mortuus Dusseldorpii 29 Iunii 1958) fuit vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU).

Munus et cursus honorum ante secundum bellum mundanum[recensere | fontem recensere]

Arnold munus solearii didicit, sed ab anno 1920 moderator collegii opificum Christiani laborabat. Eodem tempore factionem Catholicam nomine Zentrum iniit. Annis 1925-1933 legatus consilii urbis Dusseldorpii fuit. Anno 1933 Arnold, postquam nazistae rerum in Germania potiti sunt, negotium installationum possidebat. Anno 1944 post coniurationem 20 Iulii 1944, in carcerem coniectus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1945, Arnold in Rhenania cum aliis collegium opificum unitum (DGB) condidit. Eodem anno sodalis CDU factus est. Ab anno 1946 usque ad mortem, hic legatus senatus terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae erat. Anno 1946/1947 etiam magister civium superior Dusseldorpiae fuit. Decembri eiusdem anni vicarius praeses ministrorum, 17 Iunii 1947 praeses ministrorum successor Rudolphi Amelunxen praeses ministrorum Rhenaniae Septentrionalis–Vestfaliae creatus est. A die 7 Septembris 1949 ad usque 1950 primus praeses Consilii Foederalis Germaniae et hoc officio etiam primus aliquot dies primus caput Rei publicae Foederalis Germanicae erat, dum Theodorus Heuß die 13 Septembris 1949 magistratum praesidis iniit. Anno 1956 factiones SPD, FDP et Centrum eum praecipitaverunt atque Fridericum Steinhoff successorem elegerunt. Arnold anno 1957 legatus Diaetae Foederalis creatus est. Anno proximo inter certationem suffragorum de praeside ministrorum Rhenaniae Septentrionalis–Vestfaliae subito 29 Iunii 1958 mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]