Ioannes Koschnick

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes Koschnick

Ioannes (vulgo Hans) Koschnick (natus 2 Aprilis 1929) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) est.

[recensere] Familia et iuventus

Koschnick Bremae natus educatusque est. Parentes eius sodales opificum collegii fuerunt. Cum anno 1933 Nazistae in Germania rerum potiti essent, graviter persecuti sunt. Itaque Ioannes apud avum aviamque vivebat et in scholam mediam ibat. Martio 1945 in exercitum Theodiscum conscriptus et brevi tempore captus est. Septembre 1945 Bremam revertit, cursum ministri publici iniit. Anno 1950 sodalis SPD factus est. Praeterea moderator collegii ministrorum publicorum Bremensis erat.

[recensere] Cursus honorum

Anno 1963 senator rerum internarum Urbis Hanseaticae Bremae factus est. 28 Novembris 1967 successor Gulielmi Dehnkamp Magister civium superior patriae suae electus est. Hunc magistratum diutissime gessit, 17 Septembris 1985 a magistratu recessit. Successor eius magister civium Nicolaus Wedemeier creatus est. Annis 1987 - 1994 Koschnick et sodalis Dietae Foederalis Germaniae erat. Annis 1996 legatus Unionis Europaeae in Martarita urbe Bosniae et Herzegovinae erat, quae res publica tum bello civili destruebatur. Postea et consultor consiliorum administratorum fuit.

[recensere] Nexus externi

Curriculum vitae (lingua Theodisca)

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis