Latinitas bona

Henricus Kühn

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Henricus Kühn anno 1966

Henricus (Heinz) Kühn (natus 18 Februarii 1912 Coloniae Agrippinae, ibidem mortuus 12 Martii 1992) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) fuit.

Munus[recensere | fontem recensere]

Kühn anno 1930 sodalis SPD factus est et 1931 Coloniae Agrippinae rei publicae et oeconomiae studere coepit.

Exilium[recensere | fontem recensere]

Cum Nazistae anno 1933 in Germania rerum potiti essent, Kühn 5 Maii Coloniam reliquit et primo in Saraviam, deinde Pragam, Bruxellas, postremo Gandavum fugit et his locis Nazistis resistere non destitit.

Post secundum bellum mundanum[recensere | fontem recensere]

Bello finito Kühn Coloniam reversus ephemeridum scriptor etiam apud televisionem laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Kühn anno 1948 legatus senatus terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae creatus est, quem officium ad annum 1954 tenuit. Annis 1953 ad usque 1963 praeterea legatus Dietae Foederalis Germaniae fuit. Iam anno 1962 iterum in senatum terrae patriae suae revertit et ibi praeses gregis sodalium SPD creatus est. 8 Decembris 1966 auxilio FDP successor Francisci Meyers (CDU) praeses ministrorum Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae electus est. Quem officium ad 20 Septembris 1978 gessit, cum Ioannes Rau (SPD) successor creatus est. Annis 1979 - 1984 legatus parlamenti Europaei erat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricus Kühn spectant.

Curriculum vitae lingua Theodisca