Curtius Schmücker

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Curtius Schmücker anno 1971

Curtius (Kurt) Schmücker (natus 10 Novembris 1919 in oppido Löningen, ibidem mortuus 6 Ianuarii 1999) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Iuventus Munusque[recensere | fontem recensere]

Pater Curtii editionem atque typographiam rexit. Itaque ipse post scholam anno 1935 finitam tirocinium typographi fecit et ab anno 1938 in editione patris munus diurnarii edidiscit. Anno 1940 editio propter bellum clausa est et Curtius miles conscriptus est. Miles ad annum 1945 mansit. E captivitate belli anno 1946 liberatus editionem patris ab anno 1947 rexit et anno 1954 dominus suscepit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Schmücker ab anno 1946 sodalis CDU erat. Cum aliis Oldenburgi Unionem Iuvenilem condidit et ad annum 1954 duxit. Eodem tempore decurio oppidi Löningen et legatus Dietae pagi fuit. Anno 1949 minimus natus legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Anno 1961 praeses vicarius legatorum factionis CDU nominatus est. 17 Octobris 1963 Ludovicus Erhard (CDU) cancellarius novus Schmücker successorem suum Administrum Foederalem Oeconomiae fecit. Hunc honorem Schmücker ad 30 Novembris 1966 tulit. A die 8 Novembris ad usque 30 Novembris etiam Administer Foederalis Aerarii Publici erat, cum administri FDP factionis 28 Octobris se e consilio ministrorum recesserunt. Tum Curtio Georgio Kiesinger cancellario Administer Foederalis Possessionum Foederalium factus est. 21 Octobris 1969 cum aliis administris CDU post electionem Dietae Foederalis consilium ministrorum relinquere coactus est. Ad annum 1972 legatus parlamenti Theodisci mansit. Tum ad annum 1986 magister civium oppidi Löningen fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]