Latinitas inspicienda

Carolus Helfferich

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Carolus Helfferich

Carolus (Karl) Helfferich natus die 22 Iulii 1872 in oppido Neustadt an der Haardt, mortuus die 23 Aprilis 1924 Bilitione in urbe Helvetiae) oeconomiae peritus, argentarius atque rerum politicarum peritus Germanicus fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Helfferich, postquam scholam finivit, Argentorati iurisprudentiae et rebus publicis studebat. Ab anno 1899 Berolini docens privatus operam dedit. Ab anno 1901 ad 1904 fuit minister publicus in Magistratu Imperii Coloniarum fuit. Deinde in parte coloniarum administerii rerum exterarum opus dedit et ab anno 1906 Constantinopoli director Ferroviariae Bagdatiensis erat. Anno 1908 in consilium regentium Argentariae Deutsche Bank vocatus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1915 Helfferich secretarius statalis in administerio aerarii publici fuit. Hoc magistratu fungens praecipue operam dedit, ne pecunia Imperio inter primum bellum mundanum deesset. Itaque copia nummorum valde augebatur. A die 22 Maii 1916 ad diem 23 Octobris 1918 secretarius in magistratu rerum internarum et ad diem 9 Novembris 1917 vicecancellarius Imperii erat. Initio contra, postea pro bello navium submarinearum contra civitates nitebatur. Anno 1916 etiam constitutionem liberae Poloniae recusavit. Itaque 1917, quod factiones sinistrae id flagitaverant, a magistratibus recedere coactus est. Inter aestatem anni 1918 brevem tempus legatus Germaniae Moscoviae fuit.

Anno 1919 ad factionem extremae dextrae DNVP accessit, quae contra Rem Publicam Vimarianam acriter pugnabat. Anno 1920 ad multam damnatus est, quod Matthiam Erzberger administrum Rei Publicae laeserat. Qui paulo post a sicariis extremae dextrae necatus est. Anno 1920 etiam legatus suae factionis in Dietam Imperii Germanici electus est. Die orationem acerrimam contra Gualtherius Rathenau habuit, qui postridie necatus est. Anno 1923 praeses Argentariae Imperii electus, sed a Gustavo Stresemann cancellario et Fridericus Ebert praeside rei publicae non probatus est. Die 23 Aprilis 1924 in casu sinistro ferroviariae in Helvetia necatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]