Hannelora Kraft

E Vicipaedia
Wikidata Hannelora Kraft
Res apud Vicidata repertae:
Hannelora Kraft: imago
Hannelora Kraft: imago
Hannelora Kraft: subscriptio
Hannelora Kraft: subscriptio
Nativitas: 12 Iunii 1961; Mulhemium ad Ruram
Patria: Germania

Ioanna Alienora (Hannelora) (Theod. Hannelore) Kraft (nata 12 Iunii 1961 Mulhemii ad Ruram) femina rebus politicis perita et sodalis factionis SPD est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam anno 1980 testimonium maturitatis adepta est, Kraft primo tirocinium aerarii fecit, deinde ab anno 1982 Thuiscoburgi et in Universitate Londiniensi oeconomiae studebat. Studio anno 1989 finito consiliaria societatum commercialium operam dedit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Hannelora Kraft marito nupsit et filium unum habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Kraft ab anno 1994 sodalis SPD est et ab anno 2000 legata senatus terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae est. Die 24 Aprilis 2001 Wolfgangus Clement praeses ministrorum eam administram rerum foederalium et Europae eius terrae fecit. 12 Novembris 2002 - 31 Maii 2005 sub praeside ministrorum Petro Steinbrück administra scientiae fuit. Post electionem a factione SPD perdita 31 Maii 2005 praeses legatorum SPD in senatu terrae et 11 Decembris 2006 praeses factionis SPD Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae electa est. Anno 2009 etiam vicaria praeses totius factionis facta est. 9 Maii 2010 SPD in electione senatus terrae suffragia iterum perdidit, sed CDU praesidis ministrorum Georgii Rüttgers etiam plus suffragiorum amisit. Itaque post negotia diutissima 14 Iulii 2010 praeses ministrorum electa est. Quamquam eius consilium ministrorum etiam a factione Viridum sustenta est, non imperat maiori parti legatorum senatus terrae. 15 Octobris prima femina praeses Consilii Foederalis Germaniae electa est, quem magistratum 1 Novembris 2010 adiit. Die 31 Octobris 2011 Horatius Seehofer (Bavaria) ei successit. Die 15 Martii 2012 senatus terrae legem a consilio ministrorum Kraft de sumptuum aestimatione recusavit. Itaque eodem die dissoluta est et novum suffragium propositum est[1]. Sed die 14 Maii 2017 electionem senatus terrae perdidit atque praeses factionis suae atque praeses vicaria totius factionis SPD se recessit. Legata ad senatum terrae autem manet[2]. Die 27 Iuni 2017 Arminius Laschet praeses ministrorum Rhenaniae Septenrtionalis-Vestfaliae electus est[3].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Hannelora Kraft spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

Insigne Rhenaniae Septentrionalis et Vestfaliae
Insigne Rhenaniae Septentrionalis et Vestfaliae

Rudolphus Amelunxen Centrum | Carolus Arnold CDU | Fridericus Steinhoff (SPD) | Franciscus Meyers (CDU) | Henricus Kühn (SPD) | Ioannes Rau (SPD) | Wolfgangus Clement (SPD) | Petrus Steinbrück (SPD) | Georgius Rüttgers (CDU) | Hannelora Kraft (SPD) | Arminius Laschet (CDU) | Henricus Wüst (CDU)

Insigne Germaniae
Insigne Germaniae

Carolus Arnold | Ioannes Ehard (I) | Henricus Gulielmus Kopf | Reinholdus Maier | Georgius Augustus Zinn (I) | Petrus Altmeier (I) | Kai-Uwe de Hassel | Curtius Sieveking | Gulielmus Brandt | Gulielmus Kaisen | Franciscus-Iosephus Röder (I) | Franciscus Meyers | Ioannes Ehard (II) | Curtius Georgius Kiesinger | Georgius Diederichs | Georgius Augustus Zinn (II) | Petrus Altmeier (II) | Helimutus Lemke | Nicolaus Schütz | Herbertus Weichmann | Franciscus-Iosephus Röder (II) | Ioannes Koschnick (I) | Henricus Kühn | Alphonsus Goppel | Ioannes Filbinger | Alfredus Kubel | Albertus Osswald | Bernhardus Vogel (I) | Gerhardus Stoltenberg | Theodericus Stobbe | Ioannes-Ulricus Klose | Werner Zeyer | Ioannes Koschnick (II) | Ioannes Rau (I) | Franciscus Iosephus Strauß | Lotharius Späth | Ernestus Albrecht | Holger Börner | Gualterius Wallmann | Bernhardus Vogel (II) | Björn Engholm | Gualtherius Momper | Henning Voscherau | Alfredus Gomolka | Bernhardus Seite | Anscharius Lafontaine | Nicolaus Wedemeier | Ioannes Rau (II) | Edmundus Stoiber | Ervinus Teufel | Gerardus Schröder | Ioannes Eichel | Rolandus Koch | Curtius Biedenkopf | Curtius Beck | Nicolaus Wowereit | Gualphangus Böhmer | Theodericus Althaus | Matthias Platzeck | Petrus Haraldus Carstensen] | Haraldus Ringstorff | Ole de Beust | Petrus Müller | Ioannes Böhrnsen | Hannelora Kraft | Horatius Seehofer | Winfridus Kretschmann | Stephanus Weil | Volkerus Bouffier | Stanislaus Tillich | Maria-Ludovica Dreyer (2016) | Michael Müller (2017) | Daniel Günther (2018) | Dietmarius Woidke (2019)