Ernestus Benda

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ernestus Benda anno 1973

Ernestus (Ernst) Benda (natus 15 Ianuarii 1925 Berolini, mortuus 2 Martii 2009) iudex, vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius doctor machinarius societatis Siemens fuit. Maturitatem anno 1943 adeptus est et deinde nauta classis Germanici conscriptus est. Post secundum bellum mundanum Benda, qui mense Maio 1946 e captivitate belli dimissus est, in parte orientali Berolini studium iurisprudentiae coepit, sed anno 1948 a communistis fugit. Tum in Universitae Wisconensi studebat, deinde in occidentali parte Berolini studium finivit: Anno 1955 secundam probationem accepit et iurisconsultus Berolini admissus est. Post cursum honorum (vide infra) professor ordinarius universitatis Friburgi Frisgoviae nominatus est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Benda ab anno 1946 sodalis CDU fuit. Ab anno 1951 ad 1952 cum aliis circulum studiosorum Christianorum democraticorum (RCDS) condidit. Ab anno 1952 ad 1954 praeses unionis iuvenilis Berolini fuit. Ab anno 1954 ad 1957 Benda legatus domus legatorum Berolini fuit. Anno 1957 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Anno 1967 Benda secretarius statalis in Administerio Foederali Rerum Internarum nominatus est. Die 2 Aprilis 1968 ipse a cancellario foederali Curtio Georgio Kiesinger administer rerum internarum factus est. Hoc offico ad finem consilii ministrorum Kiesinger Octobre 1969 mansit. Mense Novembre anni 1971 Dietam Foederalem reliquit, quod successor Gebhardi Müller praeses iudicii constitutionis Germaniae electus est. Quod officium ad diem 15 Decembris 1983 tenuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]