Erhardus Eppler

E Vicipaedia
Erhardus Eppler anno 1973
Erhard Eppler anno 2013

Erhardus (Theod.: Erhard) Eppler (natus 9 Decembris 1926 Ulmae; mortuus 19 Octobris 2019 Hallae Suevicae) fuit vir publicus Germaniae et sodalis SPD.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius rector scholae Hallae Suevicae fuit. Erhardus annis ab 1943 ad 1945 miles Bello Orbis Terrarum II interfuit. Anno 1946 maturitatem adeptus est atque deinde Francofurti ad Moenum, Bernae Tubingaeque litteris Anglicis, Theodiscis historiaeque studebat. Anno 1951 primam probationem accepit atque doctor promotus est, anno 1953 secundam probationem accepit. Ad usque annum 1961 tum magister laboravit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Eppler, qui anno 1944 vel 1945 sodalis NSDAP fuerat, anno 1952 cum aliis (ut e.g. Gustavo Heinemann Factionem Popularem Totius Germaniae (Theodisce Gesamtdeutsche Volkspartei) condidit, sed anno 1955 hanc factionem reliquit atque sodalis SPD factus est. Anno 1961 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Die 16 Octobris 1968 a Curtio Georgio Kiesinger (CDU) cancellario foederali Administer Foederalis Collaborationis Oeconomicae electus est. Hunc magistratum etiam Gulielmo Brandt (SPD) cancellario tenuit. Anno 1970 inter rectores, anno 1973 in praesidium SPD factionis electus est. Annis ab 1973 ad 1989 praeses suae factionis Badeniae-Virtembergiae fuit. Anno 1974, cum Helimutus Schmidt (SPD) novus cancellarius nominatus esset, paucos post menses 8 Iulii eius anni administerium reliquit, quod eius sumptus valde reducta esset. Anno 1976 legatus senatus terrae Badeniae-Virtmbergiae et praeses legatorum SPD electus est atque Dietam Foederalem reliquit. Annis 1976 et 1980 frustra candidatus praesidis ministrorum eius terrae fuit. Anno 1980 praeses legatorum, anno 1981 praeses factionis Badeniae-Virtembergiae, anno 1982 legatus senatus terrae se recessit. Ad annum 1989 in praesidio, ad annum 1991 inter rectores SPD mansit.

Ecclesia Evangelica[recensere | fontem recensere]

Eppler inter annos 1981 et 1983 atque 1989 et 1991 praeses Dietae Ecclesiae Evangelicae Germaniae fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Consilium ministrorum Kiesinger (1 Decembris 1966 - 21 Octobris 1969)
Consilium ministrorum Brandt I (22 Octobris 1969 - 15 Decembris 1972)
Consilium ministrorum Brandt II (15 Decembris 1972 - 7 Maii 1974)
Consilium ministrorum Schmidt I (16 Maii 1974 - 14 Decembris 1976)