Carolus Jarres
Carolus (Theod. Karl) Jarres (natus 21 Septembris 1874 oppido Remscheid, mortuus 20 Octobris 1951 Thuiscoburgi vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Theodiscae Popularis (DVP).
Index |
Iuventus et munus[recensere]
Post maturitatem acceptam Jarres Bonnae iurisprudentiae studebat atque 1897 doctor promotus est. Deinde minister publicus factus est.
Cursus honorum[recensere]
Annis 1910 - 1914 magister civium superior Remscheid, annis 1914 - 1933 eodem magistratu Thuiscoburgi fungebatur. Sed anno 1923 Franci, qui tum regionem Ruranam occupaverant, eum expulerunt, quod contra occupationem resistebat. Anno 1923/1924 Administer Imperii Rerum Internarum et cancellarius vicarius in consiliis ministrorum Stresemann II atque Marx I et II fuit. Anno 1925 candidatus dextrae praesidis rei publicae fuit et in prima electione plurima suffragia habuit. Sed secunda electione abstinuit et Paulo de Hindenburg favebat. Magister Civium Thuiscoburgi frustra consociationem omnium urbium Regionis Ruranae proposuit.
Tempore Dictaturae Nazistae[recensere]
Anno 1933 Nazistae eum ex omnibus magistratibus expulerunt. Jarres itaque pro societatibus industriae laboravit.
Post annum 1945[recensere]
Post Bellum Orbis Terrarum II finitum Jarres pro industria Regionis Ruranae pugnis deleta certavit.
Nexus externi[recensere]
- Curriculum vitae in pagina Musei Historici Germanici (lingua Theodisca)
- Curriculum vitae in pagina Tabularii Foederalis Germaniae (lingua Theodisca)
| Ulricus de Brockdorff-Rantzau (nullius factionis) |
Hugo Preuß (SPD) | Eduardus David (SPD) | Ericus Koch-Weser (DDP) | Georgius Gradnauer (SPD) | Adolphus Köster (SPD) | Rudolphus Oeser (DDP) | Gulielmus Sollmann (SPD) | Carolus Jarres (DVP) | Martinus Schiele (DNVP) | Otto Geßler (DDP) | Gulielmus Külz (DDP) | Gualterius de Keudell (DNVP) | Carolus Severing (SPD) | Carolus Iosephus Wirth (Centrum) | Gulielmus Groener (nullius factionis) | Gulielmus Baro de Gayl (DNVP) | Franciscus Bracht (nullius factionis) | Gulielmus Frick (NSDAP) | Henricus Himmler (NSDAP) | Gulielmus Stuckart (NSDAP) |
|
| Gustavus Stresemann (DVP) |
Robertus Schmidt (SPD) | Gulielmus Sollmann (SPD) | Carolus Jarres (DVP) | Gustavus Radbruch (SPD) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Iosephus Koeth (nullius factionis) | Gerhardus Comes de Kanitz (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Rudolphus Oeser (DDP) | Antonius Höfle (Centrum) | Ioannes Fuchs (Centrum) |
|
| Gulielmus Marx (Centrum) |
Carolus Jarres (DVP) | Gustavus Stresemann (DVP) | Ericus Emminger (BVP) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Eduardus Hamm (DDP) | Gerhardus Comes de Kanitz (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Rudolphus Oeser (DDP) | Antonius Höfle (Centrum) |
|
| Gulielmus Marx (Centrum) |
Carolus Jarres (DVP) | Gustavus Stresemann (DVP) | Ioannes Luther (nullius factionis) | Eduardus Hamm (DDP) | Gerhardus Comes de Kanitz (nullius factionis) | Henricus Brauns (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | Rudolphus Oeser (DDP) | Rudolphus Krohne (DVP) | Antonius Höfle (Centrum) |
|