Horatius Seehofer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Horatius Seehofer anno 2008

Horatius Seehofer (vulgo Horst Seehofer, natus 4 Iulii 1949) vir publicus Bavariae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria est.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Seehofer ab anno 1965 cursum ministri publici coepit et anno 1971 sodalis CSU factus est. Annis 1980 ad 2008 sodalis Dietae Foederalis Germaniae fuit. 6 Maii 1992 Administer Foederalis Salutis Publicae nominatus est Helimuto Kohl cancellario. Cum Gerhardus Schröder cancellarius factus esset, Seehofer magistratum 26 Octobris 1998 deponere debuit. Anno 2002 morbo gravi affectus est. 22 Novembris 2005 Angela Merkel nova cancellaria foederalis eum administrum rerum agrarum fecit. 27 Octobris 2008 denique, cum CSU suffragio Bavariae paene victus esset et Guntherus Beckstein praeses ministrorum idcirco magistratum deposuisset, Seehofer eius successor factus est. Tres dies ante et praeses CSU electus erat. Seehofer propter suffragium perditum primo post multos annos foedus cum factione altera, cum FDP facere coactus est. Die 1 Novembris 2011 praeses Consilii Foederalis Germaniae electus est. Itaque, quod die 17 Februarii 2012 Christianus Wulff Praeses Foederalis se a magistratu recessit, Seehofer pro tempore ad diem 18 Martii ei successit[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]