Iosephus Ertl

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iosephus Ertl anno 1978

Iosephus (vulgo Josef) Ertl (natus 7 Martii 1925 oppido Oberschleißheim apud Monachium, mortuus die 16 Novembris 2000 in oppido Murnau) vir publicus Germaniae et sodalis FDP erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Iosephus Ertl filius agricolae fuit atque post maturitatem anno 1943 acceptam miles conscriptus est. Bello Orbis Terrarum II finito tirocinium agricolae fecit atque deinde Frisingae agriculturae studebat. Anno 1950 diploma adeptus est. Tum minister publicus ad administerium agriculturae Bavariae accessit. Annis 1959 - 1961 in magistratu agriculturae pagi Miesbach laboravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Anno 1953 Ertl Paulam Niklas, filiam praedecessoris suae Administri Foederalis Rei Agrariae Gulielmi Niklas in matrimonium duxit. Unum filium habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1952 Ertl sodalis FDP factionis erat. Anno 1961 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae creatus est. 22 Octobris 1969 Administer Foederalis Rei Agrariae a cancellario foederali Gulielmo Brandt (SPD) nominatus est. Hunc honorem tulit ad 17 Septembris 1982, cum Helimutus Schmidt (SPD), successor Brandt cancellarius administros factionis FDP dimitteret propter iurgia inter factiones foederis regendi. Sed iam 4 Octobris eiusdem anni Helimutus Kohl, quam factiones CDU et FDP cancellarium foederalem creaverant, eum iterum administrum agriculturae fecerunt. Post electionem anni 1983, cum FDP suffragia amississet, Ertl administerium relinquere coactus est. Hoc anno etiam praeses factionis suae Bavariae se recessit, quod officium ab anno 1971 tulisset. Legatus Dietae Foederalis ad annum 1987 mansit.

Ultimi anni et mors[recensere | fontem recensere]

Annis 1978 - 1991 praeses Foederis Nartatorum Germanici erat. Annis 1984 - 1990 praeses Societatis Germanicae Agriculturae fuit. Anno 1993 Ertl in fundo suo a tauro graviter saucius est. Anno 2000 incendio in fundo filii sui mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Iosephus Ertl spectant.