Lotharius Späth

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lotharius Späth anno 2011

Lotharius (vulgo: Lothar) Späth (natus 16 Novembris 1937 in Sigmaringen) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae est.

Munus[recensere | fontem recensere]

Späth minister publicus et consiliarius Bietigheim oppidi rerum aerarii anno 1965 factus est. Annis 1970 - 1974 societatis insularum locandarum erat, quae vulgo Neue Heimat vocatur.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1968 primo legatus in senatum terrae Badeniae Virtembergiae missus est. Anno 1972 praeses sodalium factionis CDU creatus est. Anno 1978 a Ioanne Filbinger administer rerum internarum destinatus est. Paul post, 30 Augusti eius anni, cum Filbinger propter facta eius in tempore regni Nazistarum a magistratu recdere coactus esset, ipse praeses ministrorum Badeniae-Virtembergiae creatus est. Suffragiis popularibus annis 1980, 1984, 1988 reelectus est. Anno 1991 inimici eius eum animi venalis accusabant et ita 13 Ianuarii officium relinquere coactus est.

Praeses societatis "Jenoptik"[recensere | fontem recensere]

Späth a Iunio 1991 praeses Jenoptik AG in Iena factus est, quam ad annum 1998 duxit.

Televisio[recensere | fontem recensere]

Späth ab anno 1997 transmissionem televisionariam moderat, in qua hospites de rebus politicis disputant.