Ioannes-Georgius Wischnewski

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ioannes-Georgius Wischnewski anno 1988

Ioannes-Georgius (Theodisce: Hans Jürgen) Wischniewski (natus Alienstenii in Borussia Orientali 24 Iulii 1922, Coloniae mortuus 24 Februarii 2005) fuit vir publicus et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD).

Origo, Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Filius telonarii Borussici fuit. Anno 1927, familia Berolinum sedem mutavit. Ibi Wischnewski anno 1941 maturitatem adeptus est. Tum ad annum 1945 miles conscriptus postremo succenurio maior militavit. Postquam brevi tempore captivus belli ab Americanis habebatur, Coloniae metallicus laboravit et cito secretarius collegii opificum factus est. Ad annum 1959 secretarius collegii opificum laboravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Wischnewski maritus erat et tres liberos habuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Wischnewski ab anno 1946 sodalis SPD fuit. Anno 1957 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae et praeses factionis pagi Coloniae electus est. Annis 19591961 praeses Iuvenum Socialistarum erat. Annis 19611965 a Dieta Foederali in Parlamentum Europaeum missus est. 1 Decembris 1966 in consilio ministrorum Kiesinger Administer Foederalis Collaborationis Oeconomicae nominatus est. Anno 1968, generalis factionis suae secretarius electus die 2 Octobris 1968 administer se recessit, ut certamen suffragiorum SPD praepararet. Secretarius generalis ad annum 1972 fuit. Anno 1970 inter rectores SPD electus est et annis 19791982 praeses vicarius totius factionis fuit. Anno 1974, Helimutus Schmidt (SPD) cancellarius foederalis eum administrum reipublicae in Offico Externo fecit. Anno 1976, eodem officio Officio Cancellarii Foederalis nominatus est et ad annum 1979 mansit. Hoc tempore saepe in Orientem Medium iter faciebat, ut e.g. de abductis civibus ageret. Aprile ad Octobrem anni 1982 eodem officio iterum fungebatur. Anno 1984/1985 aerarius factionis SPD fuit, atque anno 1990 noniam candidatus Dietae Foederalis contendit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannes-Georgius Wischnewski spectant.