Eugenius Schiffer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Eugenius (Eugen) Schiffer (natus 14 Februarii 1860 Vratislaviae, mortuus 5 Septembris 1954 Berolini) vir publicus et sodalis primo factionis Nationalis Liberalis, tum Factionis Theodiscae Democraticae (DDP), deinde Factionis Liberalis Democaricae, postremo FDP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Schiffer, postquam maturitatem adeptus est, annis 1877 - 1870 Vratislaviae, Lipsiae Tubingaeque iurisprudentiae studebat et primam probationem accepit. Doctor promotus anno 1885 secundam probationem accepit. Annis 1888 - 1899 iudex oppido Hindenburg (Silesia) fuit. Deinde Magdeburgi, postremo ab anno 1906 Berolini in iudicio camerali iudex laboravit. Post cursum honorum finitum (vide infra) Schiffer ab anno 1924 causidicus fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Sepulchrum Eugenii Schiffer uxorisque filiique

Schiffer origine Iudaica fuit, sed ipse evangelica fide erat. Maritus erat et filium habuit, qui anno 1915 primo bello mundano cecidit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Schiffer, qui ante primum bellum mundanum sodalis factionis Nationalis Liberalis fuit, anno 1903 legatus domus legatorum Borussiae electus est et ad annum 1918 mansit. Annis 1912 - 1917 etiam legatus Dietae Imperii Germanici erat. Anno 1918 secretarius statalis in magistratu imperii possessionum publicarum factus est et hoc officium et post casum monarchiae tenuit. Eodem tempore sodalis novi factionis liberalis DDP fiebat et 19 Ianuarii 1919 legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae electus est. 13 Februarii 1919 Administer Imperii Aerarii Publici et cancellarius vicarius in consilio ministrorum Philippus Scheidemann nominatus est. 19 Aprilis a magistratu se recessit. 3 Octobris 1919 - 26 Martii 1920 Gustavo Bauer cancellario iterum cancellarius vicarius et Administer Imperii Iustitiae fuit. Tum valde vituperatus est propter res novas a Wolfgango Kapp motas. Mense Iunio 1920 legatus iterum Dietae Imperii electus est et 10 Maii - 21 Octobris cancellario Carolo Iosepho Wirth iterum administer iustitiae fuit. Annis 1921 - 1925 et legatus senatus terrae Borussiae erat. Anno 1924 autem se e vita publica recessit et iterum causidicus laboravit.

Temporibus Nazistarum[recensere | fontem recensere]

Sub dictatura Nazistarum Schiffer propter consilia et propter originem Iudaicum persecutus et aliquamdiu in carcerem missus est.

Post secundum bellum mundanum[recensere | fontem recensere]

Anno 1945 Schiffer Berolini statim ad factionem liberalem democraticam nuper constitutam accessit et in Zona Sovietica administrationem iustitiae extruxit. Anno 1949/1950 etiam legatus Camerae Popularis Rei publicae Democraticae Germanicae fuit. Anno 1951 se iterum a vita publica recessit et ultimos annos Berolini Occidentali vixit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]