Latinitas bona

Alfredus Kubel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alfredus Kubel (ad laevam) anno 1975

Alfredus (vulgo: Alfred) Kubel (natus 25 Maii 1909 Brunsvici, mortuus est 22 Maii 1999 Petrimontis) vir publicus Germaniae et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) fuit.

Munus[recensere | fontem recensere]

Kubel filius artificis plumbarii et opificis natus est. Schola media finita annis 1924 - 1927 tirocinium mercatoris et aromatarii in fabrica cibariorum capsellis conservatorum fecit. 1927 - 1929 magnarius erat et tum ad usque annum 1931 ut mercator in fabricam tirocinii rediit. Deinde negotiatoris viator laboravit. 1934 denique procurator societatis erat, quae cummem vendidit.

Obstantia contra Nazistas[recensere | fontem recensere]

Kubel 1924 sodalis collegii opificum factus est et 1926 factionise parvae socialistica. Cum Nazistae rerum in Germania potiti essent, Kubel cum amicis clam contra eos resistebat. Itaque anno 1937 a iudicio Nazista ad unius anni incarcerationem damnatus est. Anno 1944, cum magistratus eum in exercitum Germanum conscribere vellent, se abdidit usque ad finem belli.

Post bellum[recensere | fontem recensere]

Kubel annis 1945 - 1957 variis societatibus rector laboravit. Praeterea et cursum honorum suum produxit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

1945 Kubel ad SPD accedit. Februarii 1946 legatus senatus terrae Brunsvici factus est et 7 Maii 1946 praeses ministrorum eius terrae a Britannis, qui tum hunc partem Germaniae occupaverunt, factus est. 21 Novembris 1946 Brunsvicum terra cum aliis partibus in Saxoniam Inferiorem unitum est. Kubel in consilio summo, quod Hinricus Gulielmus Kopf (SPD) praeses ministrorum rexit, administer oeconomiae factus est, anno 1947 administer oeconomiae et transvectionis. Anno 1948 administer laboris, reconstructionis et salutis publicae, anno 1950 administer oeconomiae et laboris et tandem 1951 administer aerarii publici. 1955, cum SPD coalitionem relinqueret, et Kubel ministerium reliquit. 19 Novembris 1957 in consilium summum Hinrici Hellwege praesidis ministrorum vocatus est et sub eius successore - iterum Hinrico Gulielmo Kopf - administer fuit, primo administer rerum agrarium, deinde ab anno 1965 iterum administer aerarii publici; hoc magistratum iam sub Georgio Diederichs gessit - successore Kopf. Post suffragium anni 1970 Kubel 8 Iulii 1970 ipse praeses ministrorum Saxoniae Inferioris electus est. Ad annum 1974 SPD sola regnavit, tum Kubel coalitionem cum FDP fecit. Anno 1976 Kubel propter aetatem suam provectam magistratum in sodalem factionis Helimutum Kasimier tradere in animo habebat. Sed senatus terrae in suffragio clandestino nemine opinante Ernestum Albrecht (CDU) novum praesidem ministrorum creavit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]