Anscharius Lafontaine

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Anscharius Lafontaine

Anscharius Lafontaine (vulgo Oskar Lafontaine, natus 16 Septembris 1943) vir publicus Germaniae et sodalis Sinistrae factionis est.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Lafontaine annis 1962 - 1969 Bonnae et Saravipontis physicae studebat. Ad usque annum 1974 deinde minister publicus Saravi Pontis erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1966 sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) factus est.

Legatus senatus terrae Saraviae[recensere | fontem recensere]

Annis 1970 - 1975 haec factio eum in senatum terrae Saraviae misit.

Magister civium Saravipontis[recensere | fontem recensere]

Annis 1974 - 1976 magister civium, deinde ad annum 1985 Magister civium superior Saravipontis fuit.

Praeses ministrorum Saraviae[recensere | fontem recensere]

Eo anno SPD electionibus terrae senatus vicit et Anscharius Lafontaine successor Werneri Zeyer (CDU) praeses ministrorum creatus est. Anno 1990 candidatus cancellarii suae factionis fuit, sed electionem primam Germaniae unificatae contra Helimutum Kohl perdidit. Inter contentionem suffragii femina vesana eum cultro necare conata est atque Lafontaine graviter sauciavit.

Praeses factionis SPD[recensere | fontem recensere]

Anno 1995 et successor Rudolphi Scharping praeses Socialis Democraticae Factionis Germaniae creatus est, quo officio ad annum 1999 fungebatur. Anno 1998 Gerhardus Schröder, cancellarius novus Germaniae, eum ministrum aerarii foederalem Berolinum vocavit (successor praeses ministrorum Saraviae Reinhardus Klimmt creatus erat), sed brevi tempore controversiae cum Schröder creverunt. Idcirco 11 Martii 1999 omnes magistratus reliquit.

Praeses factionis Sinistrae Dietae Foederalis[recensere | fontem recensere]

Anno 2005 etiam factionem reliquit et sodalis Factionis Alternativae Labori Rebusque Socialibus factus est. Anno 2007 haec factio cum PDS ut "Sinistra" factio unita est. Annis 2007 - 2009 Lafontaine cum Lothario Bisky praeses eius factionis erat.

Praeses legatorum Sinistrae in senatus terrae Saraviae[recensere | fontem recensere]

Lafontaine sua factione nova adiuvante iterum praeses ministrorum Saraviae fieri voluit: Electione 30 Augusti 2009 plus quam XX per centum suffragiorum adeptus est. Paucis diebus post nuntiavit, se praesidem legatorum suae factionis in Saraviae senatu terrae, non iam in Dieta Foederali futurum esse. Tamen legatus et Dietae Foederalis ad diem 1 Februarii 2010 mansit, tum valetudinis causa Dietam reliquit. Mense Maii 2012 Lafontaine breviter candidatus praesidis factionis sinistrae erat, sed tum se recessit. In eius locum Bernhardus Riexinger, cui Lafontaine favebat, una cum Catharina Kipping in conventu factionis Goettingae electus est[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Anscharius Lafontaine spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]