Stephanus Weil

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Stephanus Weil magister civium superior Hannoverae anno 2013

Stephanus (Theod. Stephan) Weil (natus die 15 Decembris 1958 Hamburgi) vir publicus Theodiscus et sodalis factionis SPD est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Weil anno 1965 Hannoveram transmigravit, ibi gymnasium frequentabat atque anno 1977 testimonium maturitatis adeptus est. Anno 1978 Gottingae studium iurisprudentiae coepit, anno 1983 primam, anno 1986 secundam probationem accepit. Ab anno 1987 causidicus, deinde ab 1989 delator publicus et iudex operam dedit.

Vita privata[recensere | fontem recensere]

Weil uxorem duxit et filium habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Weil sodalis SPD est et annis 1996 - 2006 camerarius urbis Hannoverae erat. Die 1 Novembris 2006 successor Heriberti Schmalstieg magister civium superior Hannoverae nominatus est. Die 27 Novembris 2011 candidatus suae factionis electionis senatus terrae anni 2013 atque praesidis ministrorum Saxoniae Inferioris electus est. Die 20 Ianuarii 2013 Stephanus Weil electionem vicit[1] et a die 19 Februarii successor Davidis McAllister (CDU) praeses ministrorum est[2]. Die 1 Novembris Weil Winfrido Kretschmann (Badenia-Virtembergia) praeses Consilii Foederalis Germaniae successit[3].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Stephamus Weil spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]