Henning Voscherau
E Vicipaedia
Henning Voscherau (natus 13 Augusti 1941 Hamburgi) vir publicus Theodiscus et sodalis Socialis Democraticae Factionis Germaniae (SPD) est.
Munus [recensere]
Voscherau Hamburgi iurisprudentiae atque oeconomiae studebat et anno 1969 promotus est. Ab anno 1974 urbe patria sua notarius laborat.
Cursus honorum [recensere]
Anno 1966 sodali SPD factus est. Ab anno 1974 et legatus parlamenti Hamburgi erat. Anno 1982 praeses legatorum suae factionis factus 8 Iunii 1988 successor Nicolai de Dohnanyi magister civium Hamburgi electus est. Hunc magistratum tenuit ad 8 Octobris 1997. Nam coalitio suae factionis cum Viridibus ei non placuit. Ita Ortvinus Runde successor eius creatus est. Voscherau autem e vita publica se recessit.
Nexus externi [recensere]
Magistri Civium Primi Hamburgi
Praesides Consilii Foederalis Germaniae