Latinitas bona

Franciscus Amrehn

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Franciscus Anrehn anno 1964 orientem partem Berolini visitans

Franciscus (vulgo: Franciscus) Amrehn (natus 23 Novembris 1912 Berolini, mortuus 4 Octobris 1981 eodem loco) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae erat.

Munus[recensere | fontem recensere]

Anrehm anno 1932 maturitatem adeptus est et tirocinium argentarii fecit. Bello Orbis Terrarum II miles factus est postea saucius est. Post bellum finitum iurisprudentiae Berolini studebat et eodem tempore procurator societatis fuit. Anno 1952 probationem accepit et tum iurisconsultus laboravit. Ab anno 1964 etiam notarius fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anrehm ab anno 1945 sodalis CDU erat. Anno 1950 in domum legatorum Berolini electus est et ibi ad annum 1969 mansit. Anno 1954 Otto Suhr magister civium regens post victoriam in electione pro factione SPD partam foedus cum CDU fecit. In consilio senatorum Anrehm magister civium factus est. 30 Augusti 1957 Otto Suhr mortuus est atque Anrehm pro tempore magister civium regens factus est, dum 1 Novembris Gulielmus Brandt (SPD) eius successor creatus est. Et Brandt duce Anrehn magister civium mansit, quod Berolino propter minationes Nicetatis Chruščëv ducis Sovietici pericula magna imminebantur, anno 1961 et praeses suae factionis Berolini electus est. Anno 1963 SPD electionem vicit atque CDU factio adversa fuit. Proximam electionem anno 1967 CDU iterum perdidit atque Anrehn vitam publicam Berolini reliquit: Anno 1969 legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est et ad mortem anno 1981 mansit.