Petrus Haraldus Carstensen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Petrus Haraldus Carstensen

Petrus Haraldus Carstensen (natus 12 Martii 1947 in insula Strandia, quae in mari Germanico sita est) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae est.

Iuventus et Munus[recensere | fontem recensere]

Carstensen filius minimus natus agricolae est et ipse post scholam finitam Kieliae annis 1968 - 1973 agriculturae studebat. Tum munus magistri agriculturae ediscebat, quod studium anno 1976 finivit. Ad annum 1983 magister agriculturae laboravit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Adhuc bis uxorem duxit: Prima uxor Maria anno 1998 morbo affecta mortua est. Ex ea duas filias tresque nepotes habet. 2 Ianuarii 2010 amicam Sandram Thomsen iurisperitam in matrimonium duxit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Carstensen ab anno 1971 sodalis CDU est et ab anno 1983 legatus Dietae Foederalis Germaniae erat. Anno 2002 et praeses suae factionis in Slesvico et Holsatia factus est. Anno 2005 electionem senatus terrae cum CDU vicit, quae factio fortissima facta est, sed non maioritatem legatorum adeptus est. Cum candidata SPD, Heida Simonis, quae adhuc praeses ministrorum fuerat, frustra alias factiones ad se adiuvandam adhortata esset, Carstensen cum SPD coalitionem fecit. Itaque Carstensen 27 Aprilis 2005 praeses ministrorum Slesvici et Holsatiae electus est. Eodem tempore legatus Dietae Foederalis se recessit. Propter controversias frequentissimas cum factione SPD 21 Iulii 2009 coalitionem finivit atque administros SPD dimissit. Paucis diebus post dietam terrae dimisit et populum ad novam electionem in diem 27 Septembris 2009 vocavit. Hoc electione una cum FDP maioritatem legatorum senatus terrae adeptus est et novum consilium ministrorum formavit. 30 Augusti 2010 autem iudicium constitutionis Slesvici et Holsatiae constituit legem electoralem terrae non esse secundum constitutionem. Itaque Carstensen nuntiavit se neque praesidem CDU neque - post novam electionem, quae secundum iudicium ad usque 30 Septembris 2012 haberi oportet - praesidem ministrorum manere velle. 18 Septembris 2010 Christianus de Boetticher eius successor praeses factionis electus est. Qui et candidatus factionis CDU praesidis ministrorum nova in electione futurus erat. Sed propter amorem cum puella XVI annos nata von Boetticher die 15 Augusti 2011 candidatus se recessit[1]. Die 6 Maii 2012 CDU factio electionem perdidit et Torsten Albig (SPD) die 12 Iunii successor Haraldi Carstensen creatus est[2].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]