Wernerus Dollinger

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wernerus Dollinger

Wernerus (vulgo: Werner) Dollinger (natus 10 Octobris 1918 oppido Neustadt an der Aisch, mortuus 3 Ianuarii 2008 eodem loco) vir publicus Bavariae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam anno 1935 maturitatem adeptus est, Dollinger Norimbergae, Monachii Francofurti ad Moenum oeconomiae et rebus publicis studebat et anno 1940 diploma mercatoris accepit. Anno 1942 doctor rerum politicarum promotus est. Annis 1943 - 1945 miles Bello Orbis Terrarum II interfuit. Bello finito rector laterariae factus et tum - anno 1948 praeses foederis industriae laterariae in Franconia media erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Dollinger anno 1945 cum aliis factionem CSU condidit. Annis 1946 - 1964 decurio oppidi Neustadt an der Aisch erat, praeterea legatus parlamenti pagi Neustadt fuit (annis 1945 - 1948 et 1952 - 1964). Anno 1953 legatus Legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est et ad annum 1990 mansit. 13 Decembris 1962 Dollinger Administer Foederalis Possessionum Foederalium nominatus est et ad 30 Novembris 1966 mansit. A die 8 Novembris et Administer Foederalis Collaborationis Oeconomicae erat. 1 Decembris 1966 haec dua administeria reliquit et Administer Foederalis Cursus Publici nominatus est. 21 Octobris 1969 cum aliis administris CDU propter electionem Dietae Foederalis consilium ministrorum reliquit. Cum anno 1982, Helimutus Kohl cancellarius foederalis factus est, Dollinger Administer Foederalis Commeatus nominatus est. Hunc honorem ad 11 Martii 1987 tulit, cum iterum consilium ministrorum reliquit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]