Hermannus Dietrich

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Hermannus Dietrich anno 1930

Hermannus (Theod. Hermann) Dietrichs natus 14 Decembris 1879 vico Oberprechtal apud Friburgum Brisgoviae, mortuus 6 Martii 1954 Stuttgardiae) vir publicus Germaniae et sodalis DDP fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Pater eius pastor protestanticus fuit. Anno 1897 maturitatem adeptus est et deinde ad annum 1901 Argentorati, Basiliae, Goettingae atque Heidelbergae iurisprudentiae studebat. Ad annum 1905 referendarius fuit et deinde consiliarius iuris urbis Carolsruhae erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Ab anno 1908 Dietrich magister civium oppidi Kehl (apud Argentoratum) fuit. Annis 1911 - 1921 Dietrich legatus Senatus Terrae Badeniae, anno 1919 legatus Consilium Formae Civitatis Constituendae Germnaie et annis 1920 - 1933 etiam legatus Dietae Imperii Germanici fuit. Ante Bellum Orbis Terrarum I sodalis Factionis Liberae Mentis (Theod. Freisinnige Partei) erat, post bellum cum aliis Factionem Theodiscam Democraticam (DDP) condidit. Anno 1914 magister civium superior Constantiae electus est et ad annum 1919 mansit. Anno 1918 Administer Badeniae Exterarum Rerum fuit. A die 28 Iunii 1928 Dietrich in consilio ministrorum Hermanni Müller Administer Imperii Victus et Agriculturae erat. 31 Martii 1930 Henricus Brüning cancellarius eum Administrum Imperii Oeconomiae et vicarium cancellarium nominavit. 28 Iunii 1930 in Administerium Aerarii Publici mutavit. 30 Maii 1932 cum ceteris administris consilii minsitrorum Brüning officium reliquit. 23 Martii 1933 legatus Dietae Imperii pro lege extraordinaria Adolphi Hitler suffragium tulit. Mense Maio 1933 Dietam Imperii relinquere coactus est.

Post Cursum honorum[recensere | fontem recensere]

Deinde Berolini causidicus laboravit. Post Bellum Orbis Terrarum II cum aliis factionem FDP condidit et 1947 praeses administrationis oeconomiae Zonarum Germaniae Consociatarum Britannici et CFA fuit.