Nationes mundi
| Porta·Vicipaediae · Societas·Humana |
|---|
|
|
Nationes mundi, hac in commentatione descriptae, sunt liberae mundi civitates, quae suo iure imperioque reguntur. Hoc agendo definitioni Consociationis Nationum obtemperamus, quamquam a definitione communi Latina nationis aliquantulo discrepamus.
Civitas, ut Hobbes definit, "est persona una, cuius voluntas, ex pactis plurium hominum, pro voluntate habenda est ipsorum omnium; ut singulorum viribus et facultatibus uti possit, ad pacem et defensionem communem." Hoc est, civitas est omnes cives sensu abstracto qui cuncti eorum ius ad personam regnantem delegant, quae persona potest esse institutum publicum, magistratus, rex, etc..
Populus ab antiquitate dicitur omnes cuiusdam civitatis cives, sensu concreto, qui una omnes rei publicae magistratús cooptant. Gens et natio plerumque familiarum multitudo dicitur cognatarum per civitatem, natum, cultum, vel progeniem.
Olim Romani sicut Caesar et Cicero specialiter gentes dicebant tales qui in Imperio Romano vivebant, qui numquam propriam civitatem suam habuerunt, sed nomen quoddam communicabant. Exempli gratia erant gens Iulius et gens Aemilia.
Nationes autem dicebant specialiter qui extra Imperium vivebant, sicut Germani, vel qui olim civitatem suam habuerunt. Cicero qui appellabat Germanos, Gallos, Africanos et Hispanos "immanes ac barbarae nationes", ait "Omnes nationes servitutem ferre possunt, nostra civitas non potest."
Romanis quidem vocabulum natio idem significabat ut nobis hodie, quod demonstrat "Porticus ad Nationes" a Augusto factus, sic nominatus, qui habebat quattuordecim simulacra omnes nationes cognitas repraesentantia.
Verumtamen sensu latissimo vocabulum gens saepe sensum nationis quoque concludit, sicut terminus qui usquequaeque complectit omnes homines, familiae, gentes, nationes, et imperia. Maurus Servius Honoratus igitur de porticu scripsit:
- "dona recognoscit populorum aurum coronarium dicit, quod triumphantibus hodieque a victis gentibus datur. inponebant autem hoc imperatores propter concessam immunitatem. ideo ergo dixit 'dona': nam si hoc non esset, spolia diceret. aptatque superbis postibus porticum enim Augustus fecerat in qua simulacra omnium gentium conlocaverat: quae porticus appellabatur 'ad nationes'. "
Imperio Romano victo, post medium aevum, iam saeculo XVII, multa nova regimina instituta sunt, ubi saepissime quodque regimen solam suam propriam gentem regebat. Philosophi ea aetate igitur varios regiminis status vel constitutiones distinguerunt, sicut imperii statum, nationis statum, civitatis statum, gentis statum.
- imperii statum habet regimen quod multis gentibus vel nationibus imperat
- nationis statum habet regimen cuius cives plerumque ab certa gente vel natione sunt
- civitatis statum habet regimen cuius cives ab multis gentibus sunt, quod imperium super nullam gentem integram habet
- gentis statum habet gens quae propria civitate caret
Possumus quoque simpliciter loqui de
- gente
- natione sine statu
- natio, h.e., natio cum statu civitatis
- civitate
- imperio
Index |
Index nationum mundi [recensere]
Africa [recensere]
| Vexillum | Pagus |
|---|---|
| Aegyptus | |
| Aethiopia | |
| Africa Australis | |
| Algerium (vel Cabylia antiqua) | |
| Angolia | |
| Azavadia (vel "Malium Septentrionale" nunc) (vel "Malium" antiquum) | |
| Beninum | |
| Botsuana | |
| Burcina Faso (vel Melanogaetulia antiqua) | |
| Burundia | |
| Cameronia | |
| Dzibutum | |
| Erythraea | |
| Gabonia | |
| Gambia (vel Bambotus antiquus) | |
| Gana | |
| Guinea (vel Hesperia antiqua) | |
| Guinea Aequinoctialis | |
| Guinea Bissaviensis | |
| Insulae Comorianae | |
| Insulae Sancti Thomae et Principis | |
| Insulae Seisellenses | |
| Kenia (vel Nyssa antiqua) | |
| Lesothum | |
| Liberia | |
| Libya | |
| Litus Eburneum | |
| Madagascaria (vel Menuthias antiqua) | |
| Malavium | |
| Malium | |
| Marocum vel Marochium | |
| Mauretania | |
| Mauritia | |
| Mons Leoninus | |
| Mozambicum | |
| Namibia | |
| Niger | |
| Nigeria | |
| Promontorium Viride (vel Insulae Gorgades antiquae) | |
| Puntlandia | |
| Respublica Mediae Africae | |
| Respublica Congensis | |
| Respublica Democratica Congensis | |
| Ruanda | |
| Sahara Occidentalis | |
| Senegalia | |
| Somalia | |
| Somalilandia | |
| Suazia | |
| Sudania (vel Nubia antiqua) | |
| Sudania Australis | |
| Tanzania | |
| Togum | |
| Tunesia | |
| Tzadia | |
| Uganda | |
| Zambia | |
| Zimbabuia |
America Septentrionalis [recensere]
America Australis (seu America Meridionalis) [recensere]
| Vexillum | Pagus |
|---|---|
| Aequatoria | |
| Argentina | |
| Bolivia | |
| Brasilia | |
| Chilia | |
| Columbia | |
| Guyana | |
| Paraquaria | |
| Peruvia | |
| Surinamia | |
| Uraquaria | |
| Venetiola |
Asia [recensere]
| Vexillum | Pagus |
|---|---|
| Abascia | |
| Afgania | |
| Alania Meridionalis | |
| Arabia Saudiana | |
| Armenia | |
| Atropatene | |
| Baharina | |
| Bangladesha | |
| Birmania vel Myanmar | |
| Bruneium | |
| Butania | |
| Cambosia | |
| Carabachia Superior | |
| Casachia | |
| Chirgisia vel Cirgisia (sive Issedonia antiqua) | |
| Corea Meridionalis | |
| Corea Septemtrionalis | |
| Cuvaitum | |
| Emiratus Arabi Uniti (vel Macaea antiqua) | |
| Georgia (vel Colchis antiqua) | |
| Iaponia | |
| Iemenia | |
| India | |
| Indonesia | |
| Insulae Maldivae | |
| Iordania | |
| Iraquia | |
| Irania | |
| Israel | |
| Laonia | |
| Libanus | |
| Malaesia | |
| Mongolia (vel Dachuria classica) | |
| Nepalia | |
| Omania | |
| Pakistania | |
| Palaestina | |
| Papua Nova Guinea | |
| Philippinae (vel Prasodum Insulae antiquae) | |
| Quataria | |
| Respublica Populi Sinarum | |
| Russia vel Foederatio Russica | |
| Sabana Emporium (aut Singapora) | |
| Sri Lanca (vel Selediva sive Taprobane antiquae) | |
| Syria | |
| Tadzikistania (vel Sogdiana antiqua) | |
| Taivania | |
| Thailandia | |
| Tibetia (vel Bautaea antiqua) | |
| Timoria Orientalis | |
| Turcia | |
| Turcmenia (vel Saccaea antiqua) | |
| Uzbecia (vel Bactria antiqua) | |
| Vietnamia |
Europa [recensere]
| Vexillum | Pagus |
|---|---|
| Ager Merulensis | |
| Albania vel Epirus | |
| Andorra | |
| Austria | |
| Belgium vel Belgia vel Belgica | |
| Bosnia et Herzegovina (vel Bassania et Chelmania classicae) | |
| Britanniarum Regnum | |
| Bulgaria | |
| Cechia | |
| Croatia | |
| Cyprus | |
| Cyprus Septemtrionalis | |
| Dania (vel Cimbria classica) | |
| Estonia | |
| Finnia | |
| Francia vel Gallia sive Francogallia | |
| Germania vel Res Publica Foederata Germania | |
| Graecia | |
| Helvetia vel Confoederatio Helvetica | |
| Hispania | |
| Hungaria | |
| Irlandia vel Hibernia | |
| Islandia | |
| Italia | |
| Lettonia | |
| Lichtenstenum | |
| Lituania, Vilna igitur | |
| Lusitania vel Portugallia | |
| Luxemburgum vel Luxemburgia | |
| Macedonia | |
| Melita | |
| Moldavia | |
| Monoecus | |
| Mons Niger (vel Dioclea antiqua) | |
| Nederlandia vel Hollandia sive Batavia | |
| Norvegia | |
| Polonia | |
| Res publica Sancti Marini | |
| Romania (vel Dacia antiqua) | |
| Russia vel Foederatio Russica | |
| Ruthenia Alba | |
| Serbia | |
| Slovacia | |
| Slovenia (vel Noricum antiquum) | |
| Suecia vel Suetia sive Suevia classica | |
| Transtyria | |
| Ucraina (vel Sarmatia, Roxolania antiqua) | |
| Vaticanum vel Civitas Vaticana, publice Vaticanus Ager |
Oceania [recensere]
| Vexillum | Pagus |
|---|---|
| Australia | |
| Belavia | |
| Foederatae Micronesiae Civitates vel Micronesia | |
| Insulae Cook | |
| Insulae Marsalienses | |
| Insulae Salomonis | |
| Kiribati | |
| Nauru | |
| Nova Zelandia | |
| Samoa | |
| Tonga | |
| Tuvalu | |
| Vanuatu | |
| Viti |
Vide etiam [recensere]
Fontes [recensere]
- Verborum thesaurus ad conversionem inter Latinam et Italicam linguas, scriptus a Luigi Castiglioni et Scevola Mariotti
Nexus externi [recensere]
- Dr. J. G. Th. Graesse: Orbis Latinus (1909)
- Lexicum nominum geographicorum Latinorum
- Omnes terrae orbis in linguas quadraginta
- Wikipedia Anglica: nomina regionium
| Continentes Terrae |
|
Africa | America | Asia | Europa | Oceania | Antarctica |