Aethiopia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ityop'iya Federalawi Demokrasiyawi Ripeblik
የኢትዮጵያ ፈደራላዊ ዲሞክራሲያዊ ሪፐብሊክ
Vexillum Aethiopicum
(Vexillum)
Carta Africae ubi Ethiopia videtur
Lingua Amharica
Caput Neanthopolis
Praeses Girma Wolde-Giyorgis Lucha
Area
 - In toto
 - % aqua
omnium 26a


1 127 127 km²
0,7% / Negligibilis

Numerus incolarum


 - In toto (2002)
 - Spissitas incolarum

omnium 16a


67 673 031 incolae
60 hab./km²

Moneta Birr
Zona Horaria UTC +3
Hymnus nationalis Whedefit Gesgeshi Woude Henate Ethiopia
Interretis abbreviatio .ET
Telephonicum praefixum 251
Carta Ethiopiae

Aethiopia (Amharice ኢትዮጵያ Ityop'iya), rite Res publica democratica foederalis Aethiopiae, olim Abyssinia, est civitas sui iuris in Africa Orientali sita et antiquissima civitas Africana. Sola inter omnes civitates Africanas, Aethiopica monarchia suam libertatem per omnem aetatem colonialem conservavit, nisi spectas ad Italicam occupationem (inter annos 1935 et 1941, dum bellum mundiale alterum geritur).

Historia[recensere | fontem recensere]

Templi parietinae Iehae, in Tigra.
Imperator Haile Selassie circa annum 1963
Bellum civile, circa annum 1991

Circa annum 970, Iudita regina Christianos in Aethiopia persecuta est, et regni Axumitani labem acceleravit. Quam cum chronographi Aethiopum Hebraeam fuisse ducent, aliqui hodierni studiosi de hac re dubitant, et paganam fuisse suspicantur. Inferiore Medio Aevo ineunte Regnum Aethiopicum natum est, Christianitatis in Africa propugnaculum.

Saeculo undevicensimo exeunte Europaei Africam fere omnem coloniis subigerant. Anno 1870 portus Arsinoes (Amharice: assab), prope Meridionalem Maris Rubri introitum, Italica societate effectoria emitur, sultano cedente. Quod eventum Italicae coloniae in Erythraea fundamenta iacit. Coloniae expansio conflictui causam dat cum Imperio Aethiopico, a nego Menelik II gubernato, qui proelio Aduae anni 1896 exercitum colonialem vicit, Imperii libertatem servans. Italia et Aethiopia pactum Uccialorum obsignant, quo relationes inter duas civitates sanctae sunt.

Die 3 Octobris 1935, Italia sine belli denuntiatione in Imperium Aethiopicum impetum fecit. Etiam chemicorum armorum usu (praesertim mortiferi gasii yperiti) Itali Aethiopicam defensionem vicerunt et ad caput Neanthopolitanum die quinto Maii anni 1936 pervenerunt. Aethiopia igitur ad imperium coloniale Italicum in Africa Orientali Italiana annecta est. Altero bello mundiale, Aethiopia ab Anglis anno 1941 subacta est, qui Haile Selassie denuo regnum deferunt. Ipse imperavit usque ad annum 1974, quo militaris coniuratio, Amharice Derg nominata, Imperium abrogavit et socialisticum regimen creavit, duce Mengistu Haile Mariam. Annis 1984 et 1985, respublica tam gravem annonam pacta est ut fere octo miliones hominum pererent. Cruentis tumultibus, seditionibus, perdurantibus siccitatibus et refugorum problemate exhaustum, regimen denique a seditiosorum coalitione (Fronte Seditiosum Democraticae Aethiopiae) anno 1991 expellitur. Anno 1994, Concilium Constituens eligitur et prima comitia cum multis partibus celebrantur anno 1995. Maio anni 1998 propter limites contra Erythraeam bellum ortum est, annis duo pugnatum, quod coalitionem in potestate firmavit sed graviter reipublicae oeconomiam debilitavit.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Physica geographia[recensere | fontem recensere]

Lacus Tana.

1.127.127 km² lata, Aethiopia 27ª civitas secundum magnitudinem est (post Columbiam), similis Boliviae.

Magna Aethiopiae pars in Cornu Africae, orientalissima Africae continentis parte, comprehenditur. Sudaniam Occidente, Erythraeam et Dzibutum Septemtrione, Somaliam Oriente et Keniam Meridie tangit. In Aethiopia incomposita montium summa (Acrochorum Aethiopicum) et disiunctorum aequorum Valle Fallitae divisorum est quae Austrorientalem et Boreorientalem civitatis partem dirimit et vallibus, stepis, semisolitudinibus circumdatur. Magna territorialis diversitas magnam climatis, terrae, naturalium gignantium et incolatarum arearum varietatem determinat.

Lacus[recensere | fontem recensere]

Regiones et urbes statutariae Aethiopiae.
Lacus Tana satellite photographatus
Lacus Margarita visus de Dorzeico oppido. Longe dextrorsum urbs Quadraginta Verum (Amharice: Arba Minch) et lacus Samum (Amharice Chamo Hayk) videri possunt. Inter duos lacus Consaeptum Publicum Nesisarum (Anglice: Nechisar National Park) est.

Flumina[recensere | fontem recensere]

Politica geographia[recensere | fontem recensere]

Erythraeae secessio anno 1993 civitatem aditu ad Mare Rubrum privavit. Subdivitur in novem regiones aut civitates (Amharice: kilil) et in duas urbes statuarias (Amharice: astedader akababi). Civitates subdividuntur in 68 zonas quae denuo in 550 pagos (Amharice: woreda) et sex singularia pagi subdividuntur. Infra sunt novem regiones et duae urbes statutariae (hae ultimae in cursivis):

Numerus in tabula adiacente Regio vel urbs Latine vel Latinizata Regio vel urbs Anglice Caput Latine vel Latinizatum Caput Anglice
1 Neanthopolis Addis Ababa Neanthopolis Addis Ababa
2 Afarum Afar Semera Semera
3 Amhara Amhara Bahirdarum Bahir Dar
4 Benisangulum et Gumuzum Benishangul-Gumuz Asosa Asosa
5 Diredava Dire Dawa Diredava Dire Dawa
6 Gambella Gambela Gambella Gambela
7 Hararensis Harari Hararum Harar
8 Oromia Oromiya Nazara (Aethiopia) sive Nazareth Adama
9 Somalica Somali Jijiga Jijiga
10 Nationes, Nationalitates et Populi Meridionales Southern Nations, Nationalities, and People's Region Avasa Awasa
11 Tigre[1] Tigray Mecellum Mek'ele

Urbes[recensere | fontem recensere]

Clima[recensere | fontem recensere]

Temperatura praecipitationesque[recensere | fontem recensere]

Media temperatura Neanthopole circiter 15 °C Decembre et 18 °C Maio est. Iunius Augustusque, magnarum pluviarum menses, mediam temperaturam circa 15 et 16 gradus (minimam circa 11) habent. Minima infima (circa 5 aut 6 gradus) Novembre Decembreque habetur. Annua media pluviositas circiter 1200mm. est (minima de Novembre ad Ianuarium, maxima de Iunio ad Septembrem). Adscripta extrema: minima -7º et maxima 40º.

Transvectio[recensere | fontem recensere]

Hactenus Aethiopiae autoviae inefficaciores sunt, maxima parte ab Italicis paucis imperii annis constructae. Viarum inopia multo graviorem reddidit annonnae caritates quas civitas passa est.

His annis, ut opes sufficiebant post bellum cum Erythraea compositum et compluria renovabantur, multae viae in Aethiopia aedificatae sunt, imprimis Neanthopoli et in finitimis maioribus urbibus.

Ferrivia unica quae Neanthopolem cum Dzibuto trans Diredavam coniungit, a Gallis anno 1917 constructa est,

Aeriportus Internationalis Bolei, Neanthopole, ultimis annis meliorem effectum est et excellentem ad Africanam normam considerari potest; societas effectoria, Ethiopian Airlines, praeclara inter Africanas societates fama fruitur, maxime propter bonam selectionem et gubernatorum exercitationem (plerumque in Britannico Regno effectam). Aethiopia regularis intestinis connexionibus fruitur non solum cum praecipuarum urbium sed etiam parvorum pagorum cum aeriportibus, velut Lalibelae, traditionalis peregrinorum destinatio et recentius periegeticorum.

Periegesis[recensere | fontem recensere]

Aethiopia adhuc periegeticum propositum periculosum est, accommodatae infrastructurae nondum sunt. Nihilominus Aethiopica gubernatio periegesin futuro praecipuorum lucrativorum fontium unam civitati considerat. Pecunioso et bene erudito periegetico, locali cultura et naturali pulchritudine tracto, collineatur. Anno 1998, circiter 250 000 hominum Aethiopiam visitaverunt; attamen, in praesenti plerique salutatores Aethiopiam obiter vel ob negotia eunt.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Scholares in Occidentali Oromia,in Aethiopia.

Aethiopici populi copia ultimis decenniis a 33,5 milionibus, qui anno 1983 numerabantur, anno 2006 ad 75,1 miliones pervenit. Gentium maxima est varietas, quarum plerique Semiticis aut Chusiticis linguis utuntur. Oromi, Amhari, et Tigraii et Somalienses amplius tres multitudinis quadrantes constituunt, sed amplius 80 dissimiles ethnici globi in Aethiopia, quorum aliqui minus quam 10 000 hominum habent.

Aethiopes et Erythraei, praeprimis Semitophoni, conlective sibi hābešā (Amharice) alludunt, quamquam alii hoc nomen repudiant eo quod solum quibusdam phylis adludit. Arabica huius vocis forma (الحبشية) antiqui nominis Aethiopiae, Abyssiniae, etymon Latinae linguae et aliis Europaeis linguis est.

Secundum Aethiopicum reipublicae censum anni 1994, Oromi maximus ethnicus circulus in Aethiopia cum 32.1%. Amhari 30.2% sunt, dum Tigraius populus 6.2% multitudinis sunt. Alii ethnici globi aut phylai sunt hi: Somalienses 6%, Guragei 4.3%, Sidami 3.4%, Volaeti 2%, Afarenses 2%, Hadiii 2%, Gami 1%.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Tabula Aethiopiae.

Aethiopia 84 autochtones habet linguas, quarum aliquae sunt:

Lingua Anglica extera lingua quam amplissime loquuntur et in secundariis scholis instructionis medium est. Lingua Amharica primariae scholaris instructionis lingua erat, sed multis locis permutata est localibus linguis velut lingua Oromica et lingua Tigrinnica. Aethiopia proprium alphabetum, Geezicum sive Aethiopicum nominatum, et calendarium habet. Lingua Geezica, solemnis prisca Regni Axi lingua, principalis liturgica lingua Tevahedicae Orthodoxae, Catholicae Aethiopicaeque Ecclesiarum et Iudaicae Bēta 'Isrā'ēl communitatis hodie manet, sine maternis locutoribus.

Religio[recensere | fontem recensere]

Religio in Aethiopia
religio centesimae
Christianitas
  
62.8%
Islam
  
33.9%
Religio Vernacula
  
2.6%
Other
  
0.6%

Secundum recentissimum publicum anni 1994 censum, Christiani 61%, Musulmani 33%, et traditionalium religionum cultores 5% civitatis multitudinis constituunt, quod ad praesentia accommodato Libro Factorum Mundanorum Centralis Intellegentiae Agenturae (Anglice: CIA World Factbook) adsentitur, ubi Religio Christiana amplissime colitur in Aethiopia, quamquam Civitatum Foederatatum Civitatis Departimentum contradictoria schemata habet, Religionem Islamicam tam aut paulo magis cultam conlocantia; ergo recensio opus esset (Sunnitica Religio Islamica 45–50%, Orthodoxa 40%, Protestans 5%, et reliquae traditionales). Orthodoxus Christianismus Aethiopiae Centro et Septemtrione praevalet dum Orthodoxi et Protestantes Christiani Aethiopiae Meridie et Occidente magnam repraesentationem habent.

In corio haec pictura Aethiopicos Orthodoxos sacerdotes sirgo et tympano canentes depingit.

Antiquus Iudaicus allophylus (Geezice Bēta 'Isrā'ēl) Boreoccidentalem Aethiopiam colunt, tametsi multi Israelem ultimis saeculi vicensimi decenniis emigraverunt per redemptorias missiones ab Israelitica gubernatione factas, Operationem Moysen et Operationem Salomonem. Aliqui Israelitae et Iudaici eruditi hos Aethiopicos Iudaeos historicas "Perditas Tribus Israelis" considerant. Aliquando Christianismus in Africa Europaea importaticia cum colonialismo venta putatur, sed hic Aethiopiae casus sic non est.

Iesus et Maria. Translaticia pictura Aethiopica.

Regnum Axum primarum civitatum rite Christianismum adoptantium una fuit, cum Tyrius Sanctus Frumentius, frēmnāṭōs et abba selama 'pater pacis' in Aethiopia nominatus, regem Aezanam saeculo quarto convertit. Aliqui Evangelium in Aethiopiam adhuc superiore tempore intravisse credunt, quia regalis praefectus se a Philipo Evangelista in Actuum Apostolorum capite nono baptizatum describitur. Hodie, Ecclesia Tevahedica Orthodoxa Aethiopica, Orientalis Orthodoxae pars, facile maxima ecclesia, quamquam Protestantium (p'ent'ay) Amharice ecclesiarum numerus et Ecclesia Tehadesica Orthodoxa Aethiopica nuper progressa est. De saeculo duodevicensimo relative? parva Ecclesia Catholica Aethiopica Uniata in plena communione cum Roma fuit cuius fautores minus quam 1 centesima multitudinis constituunt.

Despectus in Bete Giyorgis, templum ex saxis exsculptum Lalibelae.

Nomen Aethiopiae (Hebraice: kush) Bibliis saepe citatur (37ies. in Versione Regis Iacobi. Abyssinia in Alcorano et in Haditho etiam citatur. Dum aliqui Aethiopes kush (quod Chusum Latinizatur) Biblicas mentiones suo proprio prisco civili cultui applicari opinantur, flumen Gihon, Nili aliud nomen, hanc regionem transire dici indicantes, plerique haud Aethiopici eruditi vocis usum ad Regnum Cusumimprimis aut ad Africam,excepto Aegypto, generatim referre putant. Aliqui Biblicum Chusum magnam terrae partem esse Septemtrionalem Aethiopiam, Erythraeam, et maximam hodiernae Sudaniae partem includentem? argumentati sunt. Capita Biblici Chusi urbes in Septemtrionali Sudania essent.

Religio Islamica in Aethiopia de religionis originibus est; anno 615, cum Musulmanorum circulus a Machometo ut insectatione in Mecca fugirent et in Aethiopiam peregrinarentur monitus est, cui Asama ibn Abjar, pius Christianus rex, praeerat. Insuper etiam, Bilalus, primus muezzinus, homo ut fideles precationi convocet electus, et Machometi principalium sociorum unus Aethiops erat.

Bob Marley, musicus reggae, motum Rastafarianum multo promovit.

Numerosae autochthones Africae religiones in Aethiopia sunt, praesertim longe in Austroccidentalibus et Occidentalibus limitibus sitae. Generatim, plerique (haud Chalcedonii Tevahedici Orthodoxi Aethiopici) Christiani generaliter in montanis terris, dum Musulmani et traditionalium Africarum religionum fideles inferiores regiones nationis Oriente et Meridie colere solent.

Aethiopia etiam motus Rastafariani spiritualis patria est, cuius fautores Aethiopiam Sion esse credunt. Rastafariani Imperator Haile Selassie I Iesum, humanam Dei incarnationem vident, apparenter ab ipso Haile Selassie I haud impertita visio, qui Aethiopicae Orthodoxae fervens fautor erat. Sion conceptum etiam crebrum inter Aethiopicos Orthodoxos Christianos, quamquam separatum et difficile conceptum, ad Mariam, matrem Iesu, figurative sed etiam ad Aethiopiam Christianismi a Musulmanis et aliis religionibus circumdati propugnaculum (sicut Mons Sion in Bibliis) referens, repraesentat. Etiam voce Sion utuntur ut ad Axum, antiquum caput et religiosam Aethiopicorum Orthodoxorum Christianorum sedem, aut ad eius principalem ecclesiam, Ecclesia Nostrae Dominae Mariae Sionitae nominatam, referant. Bahaismus de decennio 195 consessus est, et hodie praecipue Neanthopole sed etiam in suburbiis Yeka, Kirkos, et Nefas Silk Lafto concentratur.

Ratio civilis[recensere | fontem recensere]

Mengistu Haile Mariam, olim praeses Aethiopiae.
Meles Zenawi, praesens primus Aethiopiae minister.

Civitas de anno 1989 Auctoritatis Intergubernativae Incremento, Afrocornuvicis nationibus formatae politico-commercialis ordinationis, partem facit.

Aethiopici Consilii Constituentis electio, a 547 sodalibus compositi, Iunio anni 1994 facta est; hoc consilium Decembri eiusdem anni Rei Publicae Democraticae Foederalis Aethiopiae constitutionem probavit. Primo Aethiopico nationali parlamento, vere popularium comitiorum fructui, et variis regionalibus parlamentis comitia facta sunt Maio et Iunio anni 1995. Pleraeque oppositionis partes haec comitia boycottare elegerunt. Magna partibus Frontis Contumacis Democraticae victoria fuit. Observatores ex aliis rebus publicis et haud gubernativae procurationes ut oppositionis partes participare potuissent si voluissent notare fecerunt.

Rei Publicae Foederalis Democraticae Aethiopicae gubernatio magistratum init Augusto anni 1995. Primus Praeses electus Negassus Gidada fuit. Primi administri, Melis Zenawi, Fronte Contumace Democratico Aethiopiae ducta gubernatio ethnici foederalismi politiam evexit, reddendis potestatibus regionalibus auctoritatibus, ethnica compositione fundatis. Aethiopia hodie novem administrativas regiones semiautonomas tributorum exigendorum et autonomice erogandorum potestatem habentes. Sub praesenti gubernatione, Aethiopes maiore politica participatione et politico iurgo liberiore quam quovis alio momento eorum historiae anteriore fruuntur, quamquam aliquae fundamentalia iura, inter ea libertas preli, revera paulo circumscribuntur.

Senis Zenawi gubernatio rursus electa est anno 2000 in Aethiopicae historiae primis polycommicis comitiis. Praesens praeses Gima Wolde-Giorgis est.

In ultimis comitiis anno 2006 celebratis munere functa gubernatio victa est in sedibus comitialibus capiti, cum fere octoginta suffragiorum differentia, sed munus mansit e rure profectorum suffragiorum opera vicisse asseverando. Numerosae Neanthopolitanorum et aliarum urbium civium protestationes cum igneis contentionibus confecerunt ubi hominum decenae, forsan centenae, necati sunt.

De anno 1991, Aethiopia "bonas relationes" cum Civitatibus Foederatis et Occidentali Europa statuit et oeconomicum firmamentum substantiale ex Occidentalibus nationibus et ex Argentaria Mundana invenit. Anno 2004 gubernatio amplius duos miliones hominum ex aridis superioribus terris Orientalibus transducere coepit rationem ut hae novae systematizationes cibi inopiam imminuissent afferens.

In Aethiopia denuo celebrata sunt comitia Maio anni 2005, cum excentualis suffragatorum principatus esset. Quamquam Unionis Europaeae observatores in talibus comitiis internationales iuxtis liberisque suffragiis regulas violari indicaverunt, alii globi dissimilem conclusionem venerunt. Declaratio 14 Septembris Unione Africana facta, quidem, magnam Aethiopum partem "sanum in democraticis exemplaribus compromissum" ostendere laudat; postridie, Carterianus Civitatum Foederatarum Situs (Anglice: Carter Center of the United States) conclusit: "pleraeque comitialium circumscriptionum resultationes iduum Maiorum suffragiis et tabulatione fundatae credibiles sunt et competitivas condiciones reddunt."

Extera politia[recensere | fontem recensere]

In extera politia dominatur "tensio" cum vicina Erythraea: de limitibus inter ambas nationes conflictus, anno 2000 cum pacto Icositano finitus, pacificis relationibus inter ambas nationes superatus non est, et de limitibus discordia manet. Communium ambabus civitatibus "problematum"? unum considerabilis apparatuum indisplosorum (UXO) et metallorum contra homines et vehicula variorum generum numeri praesentia repraesentatur.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Oeconomia in gravissimis condicionibus versat, profecto bellum civile et crebra siccitas Aethiopiam pauperrimarum nationum unam in mundo fecerunt, revera in Indice Incrementi Humani classificatione 169º loco est. Agricultura traditionalibus methodis efficitur et praecipuae productiones sunt in superioribus terris caffea (exportationi), holera, legumina, et frumentum, dum umidioribus in locis xylon et tabacum. Res pecuaria evolutissima est, sed silvaticae opes parcae sunt, et in hypogaea platini aurique deposita sunt. Industria textili alimentariaque productione se continet. Aethiopia adhuc periegeticum propositum periculosum est, accommodatae infrastructurae nondum sunt. Nihilominus Aethiopica gubernatio periegesin futuro praecipuorum lucrativorum fontium unam nationi considerat. Pecunioso et bene erudito periegetico, locali cultura et naturali pulchritudine tracto, collineatur. Quia mari finitima non est, Aethiopia portus non possidet, et Erythraeis et Dzibutensibus fidit.

Importaticia[recensere | fontem recensere]

Aethiopia diversa commoda, de materiis primis ad commoda capitalia, ad commoda sumptus importat. Importaticia plurimum exportaticia superant quod amplum aequilibritatis commercialis defectum determinat.

Sanitas[recensere | fontem recensere]

Secundum Argentariae Mundanae Globalis VIDH/SCDI Programmatis (Anglice Global VIH/AIDS Program) caput, Aethiopia solum unum medicum pro 100 000 hominum habet. Nihilominus, Consociatio Mundialis Sanitatis in sua Relatione Salutis Mundana anni 2006 (Anglice: 2006 World Health Report) 1936 medicorum (anno 2003) numerum dat qui circiter 2.6 pro 10 000 conformant. Globalizatio nationem afectare dicitur, cum nonnullis educatis peritis Aethiopiam relinquentibus ad meliorem oeconomicam opportunitatem in Occidente. Quamquam Aethiopica gubernatio nuper totam per nationem salaria peritis auxit, generalis medicus familiae saltem 85iens maius salarium accipere potest in Civitatibus Foederatis laborando quam in Aethiopia. Anno 2006, fuerunt plus Aethiopes exercitati medici Sicagi quam Aethiopiam totam incolantes.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Educationi in Aethiopia dominatur Ecclesia Orthodoxa per multa saecula usque ad saecularis educationis adoptionem decennio 190. Electae hominum manus, praecipue Christiani et centralis generis Amharici incolae, maiorem privilegii partem habebant, usque ad annum 1974 cum gubernatio rurales areas assequi conabitur. Praesens systema ruris simillima scholaria schemata sequitur velut superius decennii 198 systema cum profundioris regionalizationis additione, quae ruralem educationem propriis linguis in plano elementario dat, et cum plus pecunia destinata ad Educationis Campum. Generalis educationis cursus in Aethiopia primariae scholae sex anni inferioris secundariae scholae quattuor anni et superioris secundariae scholae duo anni est. Quotidie, augere elementariarum scholarum numerum quaeritur ut iuvenes legere et scribere doceant.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [1]Lexicon Universale Hofmann

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bahru Zewde. 1991. A History of Modern Ethiopia, 1855–1974. Athenis Ohii: Ohio University Press. ISBN 0852550677.
  • Haile Selassie I. 1999. My Life and Ethiopia's Progress: The Autobiography of Emperor Haile Selassie I. Conversus ab Edward Ullendorff. Sicagi: Frontline. ISBN 0948390409.
  • Henze, Paul B. 2004. Layers of Time: A History of Ethiopia. Shama Books. ISBN 1931253285.
  • Marcus, Harold G. (1975) 1995. The Life and Times of Menelik II: Ethiopia, 1844–1913. Trenton, NJ: Red Sea. ISBN 1569020094. Prima editio: Oxoniae: Clarendon Press.
  • Marcus, Harold G. 2002. A History of Ethiopia. Nova editio Berkeley: University of California Press. ISBN 0520224795.
  • Mauri, Arnaldo. 2003. "The Early Development of Banking in Ethiopia." International Review of Economics 50(4):521–543.
  • Mauri, Arnaldo. 2009. "The Re-Establishment of the National Monetary and Banking System in Ethiopia, 1941–1964." The South African Journal of Economic History 24(2):82–131.
  • Mockler, Anthony. (1984) 2003. Haile Selassie's War. Novi Eboraci: Olive Branch. ISBN 1902669533. Prima editio: Novi Eboraci: Random House.
  • Pankhurst, Richard. History of Northern Ethiopia—And the Establishment of the Italian Colony or Eritrea. Civic Webs Virtual Library. Confirmatum 5 Aprilis 2008.
  • Rubenson, Sven. 2003. The Survival of Ethiopian Independence. Ed 4a. Hollywood Californiae: Tsehai. ISBN 0972317279.
  • Uhlig, Siegbert, et al., eds. 2003. Encyclopaedia Aethiopica, Vol. 1: A-C. Wiesbaden: Harrassowitz Verlag.
  • Uhlig, Siegbert, et al., eds. 2005. Encyclopaedia Aethiopica, Vol. 2: D-Ha. Wiesbaden: Harrassowitz Verlag.
  • Uhlig, Siegbert, et al., eds. 2007. Encyclopaedia Aethiopica, Vol. 3: He-N. Wiesbaden: Harrassowitz Verlag.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aethiopiam spectant.

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg