
- 27 Ianuarii — 170 scriptores pluribus ex gentibus, exempli gratia Nadina Gordimer, Theodoricus Walcott, Antonia Morrison, Wole Soyinka, Marius Vargas Llosa, Iohannes Maxwell Coetzee et Orchanes Pamuk, libertatem diurnariorum Mexicanorum publice petunt, quia diurnarii scribentes de turbis, quae materias obstupefacientes clam commerciantur, ibi ab eis saepe occiduntur.
- 21 Ianuarii — Ob securitatem, virologi genus atrius viri influentiae aviariae H5N1 conficiendum intermittunt, quia anxietas fuit de potestate abusus bioterroristici.
- 18 Ianuarii — Vicipaedia Anglica et alii situs interretiales illo die clausi sunt, proposito interretis determinandi resistentes.
- 16 Ianuarii — Fiducia debitoria Aerarii Europaei Stabilitatis Argentariae de AAA ad AA+ minuitur.
- 15 Ianuarii — Yinghuo-1, futurum Sinarum missile primum Martem petens, super Oceano Pacifico australi cadit.
- 11 Ianuarii — Ob cursus errorem nautae Francisci Schettino Costa Concordia italica navis saxis Scoliae Insularum impacta est et naufragium fecit.
- 9 Ianuarii — Britanniarum minister primus David Cameron plebiscitum de Scotiae libertate primo quoque tempore faciendum mavult.
- 4 Ianuarii — Birmania diem anniversarium sexagesimum quartum libertatis suae a Britanniis celebrat, incarceratorum poenas mitigans.
- 2 Ianuarii — Rei diurnariae sedes Iranicae nuntiant Iraniam fomis nuclearis perticam primam suam confecisse.
[recensere] Cultura popularis