Gibutum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
' جمهورية جيبوتي
'¡'Jumhūriyyat Jībūtī'¡'
République de Djibouti
Jamhuuriyadda Jabuuti
Gabuutih Ummuuno
Vexillum Insigne
(Vexillum) (Insigne)
Sententia nationalis

"Unité, Égalité, Paix"  (versio in Latinam)
"Unitas, Aequalitas, Pax"

Conlocatio Gibuti in Africa.
Linguae publica Francica et Arabica
Caput Gibutum
Praeses rei publicae Ismaël Omar Guelleh
Primus Minister Dileita Machometus Dileita
Area
 - Tota
 - % aqua
Locus 149


23 200 km²
0,09

Incolarum numerus


 - Totus (aest. anno 2009)
 - Spissitudo

Locus 58


864 000
37,2 inc./km²

Independentia
 - e Francia

27 Iunii 1977
Nummus Francus Gibutensis (DJF) (Francice: Franc de Djibouti et Arabice; فرنك جيبوتي )
Zona Horaria UTC +3
Hymnus nationalis Astaanta Calanka Jabuuti
Abbreviatio interretialis .dj
Telephonicum praefixum +253
Tabula Gibuti

Gibutum[1] (Arabice; جيبوتي, Francice; Djibouti, Somalice; Jabuuti et Afarice; Gabuuti), officialiter Respublica Gibutensis (Arabice: جمهورية جيبوتي, Francice: République de Djibouti, Somalice; Jamhuuriyadda Jabuuti et Afarice; Gabuutih Ummuuno) est civitas in Africa, cuius finitimae sunt Erythraea Septemtrione, Aethiopia Meridie et Somalia Austroriente. Oriente est ad Mare Rubrum ac Sinum Madocensem[2] (Arabice; خليج عدن et Francice; Golfe d'Aden) et ab Iemeniae litore, in Paeninsula Arabica, freto Porta Lamentationum (Arabice; باب المندب et Francice; Bab-el-Mandeb), solum 20 km amplo, separatur.

Caput est urbs Gibutum, ponderis portus in Meridionali Sinus Tadzurae litore situs cum circiter 450 000 incolarum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Sinus Madocensis (Arabice; خليج عدن et Francice; Golfe d'Aden) tabula anni 1888 cum Sinu Tadzurensi et Gibuti litore pictis.

Area Gibutensis a diversis ethnesi occuoata et praesertim duabus culturis affecta est quae sunt Aethipica et Arabica culturae. In praesenti Afarenses (Afarice; Qafár) in duabus tertiis partibus Septemtrionalibus territorii et Somalica Issarum (Somalice; Ciise) communitas in reliqua tertia parte Meridionali conflictive in hac parva civitate coexsistunt. Haec ethne regulares commerciales contactus cum remotorum temporum Arabibus habebant, quamobrem Religionem Islamicam adoptavere.

Saeculo XIX, antiquum oppidum Oboccum (Francice; Obock et Arabice; أوبوك), anno 1857 emptum, territorium inter 1883 et 1894 nomen dedit cum portu Francico et protectoratu (Sultanatu Tadzurensi, Sultanatu Raheitensi, Sultanatu Gobādensi). Postea colonia Francica fuit cum vulgari nomine "Somaliae Francicae" et formali Litus Francicum Somalorum (Francice; Côte Française des Somalis) ab anno 1896 usque ad annum 1967. Eius primus gubernator Leontius Lagarde fuit.

Forum Menelik, Dzibuti, circa annum 1905.

Anno 1967, nomen mutatum est pro Territorio Francico Afarensium et Issarum (Francice; Territoire Français des Afars et des Issas). Die 27 Iunii 1977, ei iuxta cum Dzibuto independentia concessa est. Eius primus praeses Hassan Gouled Aptidon fuit qui usque ad 8 Maii 1999 gubernavit.

Bellum civile a rebellibus Afarensibus ineunte decennio 200 ductum pacto pacis anno 1994 contentum est.

Nihilominus, historia Gibutensis, in suorum nomadicorum populorum poësi et cantibus relata, milia annorum antea regreditur in tempus in quo harum terrarum incolae pelles pro Aegypti, Indiae ac Sinae unguentis condimentisque negotiabantur. Propter arctas rationes habitas cum Paeninsula Arabica per amplius 1000 annorum, tribus Somalicae et Afaricae in hac regione primorum Africorum populorum unus fuere qui religionem Islamicam accepere.

Dzibutum Musulmana natio est quae assidue Islamicarum et Arabicarum nationum conventus participat.

Subdivisio administrativa[recensere | fontem recensere]

Gibutensium regionum tabula Francice.

Dzibutum dividitur in regiones quinque et urbem unam quae sunt:

Regio Latine Regio Francice Regio Arabice Regio Afarice Regio Somalice Caput Latine
Alisabia Ali Sabieh علي صبيح Cali Sabiix Alisabia
Arta Arta أرتا Carta Arta
Dichilum Dikhil دخيل Dichilum
Gibutum Djibouti جيبوتي Gabuuti Jabuuti Gibutum
Oboccum Obock أوبوك Oboccum
Tadzura Tadjourah تجورة‎ Tagórri Tadzura
Gibutenses districtus Francice.

Vicissim in districtus undecim subdividitur:

Districtus Latine Districtus Francice Districtus Arabice Districtus Afarice Districtus Somalice Regio Latine Caput Latine
Alailidadda Alaili Dadda Regio Oboccensis Alailidadda
Alisabia Ali Sabieh علي صبيح Cali Sabiix Alisabia et Arta Alisabia
Aseila As Eila Dichilum Aseila
Balha Balha Tadzura Balha
Dichilum Dikhil دخيل Dichilum et Arta Dichilum
Gibutum Djibouti جيبوتي Gabuuti Jabuuti Gibutum et Arta Gibutum
Dorra Dorra Tadzura Dorra
Oboccum Obock أوبوك Oboccum Oboccum
Randa Randa Tadzura Randa
Tadzura Tadjourah تجورة‎ Tagórri Tadzura Tadzura
Yoboci Yoboki Dichilum et Arta Yoboci

Geographia[recensere | fontem recensere]

Geographica tabula Gibutensis.
Regio lacus Assalensis (Francice; Lac Assal et Arabice; بحيرة عسل).

Situm in Cornu Africae, Gibutum 23 000 km² latum est, finitimum Aethiopiae, Erythraeae, Somaliae (Somalilandiae e 1991) et Iemeniae.

Respublica Gibutensis media inter Aequatorem et Cancri Tropicum invenitur. Cuius collocatio, in Orientale Africae litora, in Meridionali Maris Rubri ostio et Sinus Madocensis (Arabice; خليج عدن et Francice; Golfe d'Aden) Occidente, scilicet inter Canalem Suesiensem et Orientem Medium, iuxta cum Aethiopiae propinquitate in principio strategicum pondus habet.

Gibuto maritimum litus 314 chiliometrum longum est, e Mari Rubro usque ad Oceanum Indicum, per fretum Portam Lamentationum (Arabice; باب المندب et Francice; Bab-el-Mandeb). Hoc litus e promuntorio Dumeirae (Francice; Ras Doumeira) Septemtrione usque ad Loyadam (Francice; Loyada) Meridie patet.

Territorium magnam prospectuum diversitatem suppeditat: montes Septemtrione, lacus inter quos Lacus Assalensis (Francice; Lac Assal et Arabice; بحيرة عسل) et Lacus Abbe (Francice; Lac Abbe), regiones desertas inter quas Magna Bara (Francice; Grand Bara) et Parva Bara (Francice; Petit Bara).

Recens vulcanica activitas prospectum accommodat. Ultimus mons ignifer activus in territorio Arducōba (Francice; Ardoukôba) est.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Portus Gibutensis.

Gibutensis oeconomia praesertim in diaconiis ad strategicam nationis collocationem et suum eleutheremporicae zonae statum Africo Boreoriente fundatur. Duae tertiae partes incolarum capitalis urbem habitant, dum tertia pars relicta praesertim a nomadicis pastoribus componitur. Rara praecipitatio agrariorum fructuum productionem limitat, quamobem pleraque alimenta importanda sunt. Paululum opium naturalium et fere tota industriae absentia est. Dzibutum igitur valde ab internationali auxilio pendet ad sustentandam ratio solutionum et ad pecuniam suppeditandam evolutionis inceptis.

Dzibutum in A Walmart.

Gibutum maximae stationis militaris Francicae sedes extra Franciam (circiter 4 000 hominum) est. Annuum oeconomicum subsidium a Francia receptum 40% nationalis praecomputationis. Dzibutum Zonam Liberi Commercii Africo Boreoriente et ponderis regionale petrolei commeatus centrum consideratur. Logisticus campus in oeconomia praecipuissimorum unus est.

Dzibutum diaconias velut portus regionali transitui et internationale combustibilium transvectionis reonerationisque centrum praebet. Regionalis instabilitas conflictibus inter Aethiopiam et Erythraeam provocata nihilominus normales commercii canales mutavit.

Consumptio pro incola 35% inter annos 1999 et 2006 causa recessionis, belli civilis et magni demographici incrementi (a magno immigrantium et exsulum numero advento aucti) deminuta sunt. Natio recenti crisi oeconomica non affecta est, sed magna alimentorum et Diselianorum importatorum dependentia ad generandam electricitatem nationem vulnerabilem internationalium pretiorum collapsibus facit. Externorum longi termini debitorum incrementum Gibutensem commorationem oeconomico ambitu auget et stipulationum a nationibus impositarum effectionem intrincat quae ei externum auxilium offerunt.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Gibutenses in duobus ethnesi consistunt qui Somali et Afarenses sunt. Somalica stirps Gibutensis praesertim ab Issis componitur, qui plerique sunt, et Gadabūrsi. Ambo Diricae substirpes sunt. Issae Dirorum Madōbeorum partem formant dum Gadabūrsi Dirorum Mandalūgorum pars sunt. Reliqui incolae in Europaeis (praecipue Francicis ac Italis), Arabibus et Aethiopibus consistunt. Quamquam Francica et Arabica linguae officiales, Somalice et Afarice valde loquitur. Maior Gibutensium pars urbani habitatores; reliqui pastoralistae sunt

Valetudo[recensere | fontem recensere]

Somalicus vir in traditionali taquiya.

Exspectatio vitae in natu circa 60 annorum et viris et feminis. Fertilitas 2,79 puerorum pro femina est. In natione circiter 18 medicorum pro 100 000 hominum sunt.

Secundum anni 2005 Consociationis Mundialis Sanitatis aestimationem, circiter 93,1% Gibutensium feminarum et puellarum mutilationem genitalem femineam passae sunt quae prae-maritalis consuetudo praesertim in Boreorientali Africa et Orientis Proximi partibus endemica est et cuius ultimae origines in Aegyptum Antiquam regrediuntur. Quamquam anno 1994 legaliter prohibita est, operatio adhuc late effecta est et eius radices medullitus locali in cultura aguntur. A mulieribus in communitate alita et perfecta, circumcisio in animo promiscuitate deterrere et contra impetum protectionem offerre habent. Circiter 94% Gibutensium virorum quoque se maculinam circumcisionem passos esse referunt.

Religio[recensere | fontem recensere]

Gibutenses praesertim Musulmani sunt. Religio Islamica a 94% Gibutensium (circiter 740 000 hominum secundum aestimationem anni 2010) observatur, dum reliquae 6% Christianismum colunt.

Religio in Dzibuto
religio percentantio
Religio Islamica
  
94%
Christianismus
  
6%

Singulae urbes et singuli pagi singulas meschitas habent ubi populus veneratum eunt. Antiquorum religiosorum ducum et eorum sanctorum consideratorum sepulcra sicut sacra loca nota sunt. Celeberrimus Islamicus locus in Dzibuto sepulcrum Seichi Abuyazidi est quod in montibus Goda invenitur. Praeter calendarium Islamicum, Musulmani Gibutenses quoque Diem Anni Novi (kalendis Ianuariis) et Diem Laboris (kalendis Maiis) velut festa agnoscunt.

Respublica Gibutensis religionem Islamicam unicam religionem civitatis nominat, Constitutio anni 1992 aequalitatem cuiusvis fidei civibus (articulo primo) quoque et libertatem colendae cuiuslibet religionis (articulo undecimo) concedit. Gibutensis Codex Familiae (Francice; Code de la Famille) anni 2002 Musulmanas uxores a haud Musulmanis viris duci vetat, nisi viri se in Religionem Islamicam convertant. Coniugium, divortium et hereditas a Tribunale Familiae tractantur quod Codicem Familiae et iurisdictionem ad Musulmanos applicat, dum haud Musulmani altera ex parte ad civilia tribunalia eunt. Secundum Relationem Internationalem de Libertate Religiosa anni 2008 (Anglice; International Religious Freedom Report 2008), quamquam Gibutenses Musulmani legale ius sui convertendi in aliam fidem aut nubendi extra Religionem Islamicam habent, "conversi forsitan negativos societales, tribales et familiares animos contra suam decisionem oppetunt" et crebro coactionem ad redeundum in Religionem Islamicam oppetunt.

Inter 7 000 et 8 000 Catholicorum Dzibutum incolunt, e quibus 300 locales Gibutenses et reliqui advenae sunt. Christiani incolae magna ex parte in foris natis aut in exsulibus habitatoribus consistunt. Dzibutum Catholicam dioecesem, quattuor Catholico sacerdotes, omnes advenae, quoque et 40 Catholicos missionarios habet

Cultura[recensere | fontem recensere]

Architectura colonialis.

Multum originalis Gibutensis artis oraliter, praecipue per carmina transmitttitur et servatur. Multa Islamicorum, Ottomanicorum et Francicorum ponderum exempla localibus in aedificiis notari possunt, quae gypsadica, solerter constructa filia et calligraphiam continent.

Vestimenta[recensere | fontem recensere]

Gibutensia vestimenta calidum aridumque regionis clima reflectit. Cum Occidentales vestes velut genuenses aut tuniculas non induunt, viri typice in macavii vestiuntur, qui quidam habitus sarongo similis circum medium corpus indutum est. Inter nomades, multi in laxe involvente alba xylina veste tobe nuncupata vestiuntur quod circiter ad genua descendit cum fine iacto super umeris (ad instar Romanae togae).

Feminae typice diracum induunt, quod longa, levis, diaphana voilis vestis est e xylino aut polyestere confecta et quod super tota inducula et strophio indutur. Nuptae feminae ricinia sasum nuncupata portare solent et quoque crebro superiorem sui corporis partem cum anaboladio garbasāre nominato tegunt. Innubae et virgines, nihilominus, nunquam sua capita tegunt. Traditionalia Arabica vestimenta velut masculina dzellabiya (Arabice; جلابية) et femineum dzilbābum (Arabice; جلباب) haud raro induntur. Per aliquas occasiones velut festivalia, feminae se ornare cum singularibus gemmis et comae ornatibus possunt similibus eis quos Mazicanicae Maghrebiae (Arabice; المغرب) tribus induunt.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Educatio in Gibuto a Francia affectissima est. Quamquam gubernationis conatus inscriptiones per decennium 200 auxere, educativum systema adhuc infra populi expectationes et evolventis nationis necessitates. 81 publici ludi litterarii, 24 perscripti privati ludi litterarii, 12 secundariae scholae et duo polytechnica instituta in Dzibuto sunt. Grossus femineae inscriptionis index 21,9% et Grossus masculinae inscriptionis index 29,0% anno 2007 erat.

Celebres scriptores[recensere | fontem recensere]

Inter Gibutenses clarissimos scriptores eminent Abdourahman Waberi (1965– ), mysthistoriarum scriptor, poëta et academicus et Mouna-Hodan Ahmed (1972-), Gallice mysthistoriarum scriptor.

Musica[recensere | fontem recensere]

Gibutensi musicae varia genera sunt quae plurimarum musicarum affectionum fructus sunt. Dzibutum, quamquam parva Africa natio in Cornu Africae, localium musicorum generum praepositionumque evolutioni contribuit.

Gibutum a duobus praecipuis ethnesi; Afarensibus Somalisque iuxta cum Francicos et Arabicos cives constitutum est. Musica Afarensis musicae Aethiopicae cum elementis musicae Arabicae similis est. Gibutensis historia in nomadicarum gentium poësi carminibusque imprimitur et milia annorum regressa est in tempus cum Gibutenses corio et pelli pro antiquarum Aegypti, Indiae ac Sinae unguentis et condimentis negotiabantur. Somalicae orales traditiones poësium et proverbiorum, plerorumque Sufistarum sanctorum vitis deditorum, specimen ostendunt. Afarenses orales litterae musiciores sunt cum multis varietatibus, inclusis carminibus nuptiarum, belli, laudis et gloriationis.

Hymnus nationalis Gibutensis Astaanta Calanka Jabuuti est, anno 1977 cum verbis a Adeno Elmi et cum musica ab Abdule Robleh adoptatus. "Poësis miniaturae", a plaustri ductore Abdule Deeqsi nuncupato inventa, notissima in Dzibuto est; quaeconsistit in parvis poëmatibus (baluonibus), praesertim de amore et libidine. Baluo quoque musicae popularis Somalicae genus est.

Inter Gibutensia instrumenta tambūra et lyra excellunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [1]
  2. [2]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Gibutum spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg