Burundia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Republika y'u Burundi
République du Burundi
Vexillum Burundiae Insigne Burundiae
Sententia nationis: "Ubumwe, Ibikorwa, Iterambere"  (Kirundice)
"Unité, Travail, Progrès"  (Francice)
"Unitas, Labor, Progressus" 1
Locus Burundiae in Africa
Linguae officiales Francica, Kirundica
Linguae Vehiculares Suahilica
Caput Buiumbura
Gubernatio


Praeses

Respublica


Petrus Nkurunziza

Area
- Summa
- % aquae
locum 145 obtinet
27 830 km²
7,8%
Multitudo


- Summa (annus)
- Densitas

locum 89 obtinet


8 988 091 (2009)
323/km²

Libertas Kalendis Iuliis 1962
Moneta Francus Burundicus
Zona Horaria


- aestate

CET (UTC+2h)
CEST (UTC+2h)
Hymnus nationalis Burundi Bwacu (Latine: Nostra Burundia)
Interretis abbreviatio .bi
Telephonicum praefixum 257

Burundia est civitas sui iuris in Media Africa, in oropedio? in Lacuum Magnorum regione sita, iuxta Lacum Tanganicam. A septentrione Ruandae, occidente Reipublicae Democraticae Congensi, et oriente Tanzaniae finitima est. Caput est urbs Buiumbura. Quamquam civitas litore marino caret, multum finis meridio-orientalis ad Lacum Tanganyikum adiacet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tabula Burundiae.

Burundia fuit ab anno 1889 usque ad finem Belli Orbis Terrarum I anno 1918 colonia Imperii Germanici, accurate cum Tanzania ac Ruanda pars Africae Orientalis Germanicae (Germanice Deutsch-Ostafrika). Postea Belgica colonia fuit. Anno 1962, libertatem assecuta est, et ibi Tutsica monarchia cum rege Muambutsa IV redintegrata est. Ibi respublica anno 1966 proclamata est. Burundia e decennio 197 fuit scaena diversarum subitanearum conversionum et caedium productarum ab aemulatione inter duo praecipuas reipublicae ethnos, Hutuvicos et Tutsicos, praesertim inter annos 1993 et 1999, ubi violentia ethnica inter Hutuvicam et Tutsicam factiones centena milium profugorum et 250 000 interfectorum effecit. Quamquam aliqui profugi ex vicinis rebus publicis rediverunt, interethnicae contentiones alios fugere coegerunt.

Copieae Burundiae, ad firmandos fines, Reipublicae Democraticae Congensis conflictui intervenere.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Petrus Nkurunziza, praeses Burundiae.

Burundia multifactionalis respublica cum praesidialis regimine est, ubi praeses ducis civitatis et ducis gubernationis muneribus fungitur. Potestas exsecutiva in gubernationis manibus est, dum duae camerae Parlamenti (Senatus et Conventus Nationalis) potestatem legisferam cum gubernatione participant.

Reconciliatio nationalis[recensere | fontem recensere]

Die 14 Martii anni 2006, Burundiensis Iustitiae ministra, Clotildis Niragira, ultimi 1864 captivorum politicorum nuncupantorum, praesertim Hutuvicorum de Tutsicis caedibus accusatorum, ultimi circuli liberationem nuntiavit, "Commissionem cum identificandorum politicorum captivorum munere suam laborem perficere." Haec novae liberationes comprehensorum post Ianuarium liberatorum numerum ad 3299 in nationalis reconciliationis actus ambitu augent.

Novus codex poenalis[recensere | fontem recensere]

Die 22 Novembris anni 2008, Parlamentum Burundiense novum codicem poenalem sanxit, qui tum poenae capitalis abrogationem tum iuris internationalis dispositionem contra genocidium, delicta contra humanitatem et bellicum praevidet. Hic novus codex poenalis mutationem de homosexualium iuribus signavit, quia Homophylophiliae poenas subire praevidet, quae usque ad illud tempus tolerata erat.

Provinciae, communia et colles[recensere | fontem recensere]

Tabula provinciarum.

Burundia divisa est in septendecim provincias, quae vicissim in 117 communia, quae vicissim in 2638 colles (Francice collines). Provinciales gubernationes super hos fines efformantur. Anno 2000, provincia Buiumburam comprehendens bipertita est in Buiumburam Ruralem et Buiumburae Buleuterium.

Provinciae sunt inferiores:

Provincia Latine Provincia Francice Caput Latine Caput Francice
Bubantia Bubanza Bubantia[1] Bubanza
Buiumburae Buleuterium Bujumbura Mairie Buiumbura Bujumbura
Buiumbura Ruralis Bujumbura Rural
Provincia Bururiensis [2] Bururi Bururi Bururi
Provincia Cancuzonensis Cankuzo Cancuzo Cankuzo
Provincia Cibitocensis Cibitoke Cibitoce Cibitoke
Provincia Kitegaensis [3] Gitega Kitega [4] Gitega
Provincia Caruziensis Karuzi Caruzi Karuzi
Provincia Cayantina Kayanza Cayantia Kayanza
Provincia Cirundonensis Kirundo Cirundo Kirundo
Provincia Macambaensis Makamba Macamba Makamba
Provincia Muramuyaensis Muramvya Muramuya Muramvya
Provincia Muyingana [5] Muyinga Muyinga [6] Muyinga
Provincia Muaronensis Mwaro Muaro Mwaro
Provincia Ngoziensis [7] Ngozi Ngozi Ngozi
Provincia Rutana [8] Rutana Rutana Rutana
Provincia Ruyigiensis [9] Ruyigi Ruyigi [10] Ruyigi

Geographia[recensere | fontem recensere]

Super oropedium Africo in corde sita, Burundia temperato climate aequatoriali propter altitudinem (1700 metrorum mediae in media civitate, inferiorem in peripheria) fruitur. Mons Heha, Buiumburae austroriente situs, est 2670 metra altus. Terrae lacinia iuxta flumen Ruzizorum, Lacus Tanganicae septentrione, una zona est ubi altitudo 1000 metrorum non superat. Haec regio Vallis Chasmatis partem format.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Burundica oeconomia agriculturam circumit, quae praecipuus campus est et plerosque incolas occupat, sed Burundia etiam maxima niccoli reservata in orbe terrarum habet. Praesertim et bellorum et instabilitatis et consectariorum incolarum (profugorum) motuum causā, aegre Burundia suis opibus usi potest.

Ad conandum crescere, Communitati Oeconomicae Africae, et antea Communitati Africae Orientalis haesa est, quae consociationes liberi commercii zonam hac in regione creare quaerentes sunt ut mutua rerum commutatio stimuletur.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Mulieres Burundienses capras alunt.
Demographica Burundiae evolutio.

Ex anno 2008, Burundia proiecta est ut propinquum numerum incolarum 8 691 005 haberet. Haec approximatio diserte sidae effectuum rationem habet, quae significativum effectum super civitatis demographiam habet. Circiter 500 000 hominum propter hoc morbum loco motum est. Multi Burundienses in alias terras propter bellum civile migraverunt. Anno 2006, Civitates Foederatae circa 10 000 Burundiensium profugorum accepit.

Plerique Burundienses regiones rusticas, et 6 centesimae incolarum regiones urbanas incolunt. Spissitudo incolarum circiter 315 incolarum pro chiliometro quadrato secunda maxima spissitudo in Africa Subsahariana est. Fere 85 centesimae incolarum Hutuvicae, 15 centesimae Tutsicae, et minus quam 1 centesima Tuaicae originis est.

Linguae[recensere | fontem recensere]

Linguae publicae sunt Kirundica et Francica, sed tota in Burundia tres linguae sunt:

  • Francica, quam 2200 incolarum pro patrio sermone in Burundia habent;
  • Kirundica 4 600 000 in Burundia locutores habet. Etiam Ruanda, Tanzania, et Uganda Kirundice utuntur. Tres dialectos habet: Hutuvicam, Tutsicam, quae persimiles inter se sunt, et Tuaicam, e tribus dissimillimam, sed omnes inter se et cum Kinyarwandica, in Ruanda publica et pro eadem lingua habita, facile intellegi possunt;
  • Suahilica, cum 6356 hominum pro patrio sermone habentium. Caput Suahilice quoque utitur, et prima lingua qua Buyenzi utuntur. Multi Musulmani Suahilice plurimis Burundicis in urbibus utuntur.

Religio[recensere | fontem recensere]

Fontes Christianos 70 centesimas esse aestimant, cum Catholicis Romanis maximum circulum cum 65 centesimis repraesentantibus. Protestantes et Anglicani fideles relictum 5 centesimas comprehendunt. Circa 23 centesimae incolarum religionibus vernaculis a maioribus posteris traditis haerentur; translaticiorum autochthonicorum circulorum aliqui sidae et aliorum morborum medellas promovent. Musulmani 10 centesimae esse aestimantur, quorum plerique regiones urbanas incolunt. Sunnitae plerosque Musulmanos, dum Siitae reliquos Musulmanos constituunt.

Valetudo[recensere | fontem recensere]

Minor curationis medicae gradus in Burundia quam in plerisque civitatibus est. Exspectatio vitae in natu 48,5 annorum (anno 2005) est. Magna incolarum proportio hyponutrita est. Tres medici pro 100 000 hominum decennio 201 ineunte erant. VIDH et sidae praevalentia circiter 4,2% anno 2007 erat.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Cultura Burundica in moribus a maioribus posteris proditis et in pondere civitatum vicinarum fundatur, quamquam prominentia culturae a turba civili obstructa est. Quia agricultura est praecipua in Burundia industria, cibus Burundicus usitatus in batata, maizo, piso consistit. Ob suam caritatem, caro solum paucis vicibus pro mense manducatur. Cum nonnulli Burundienses familiarissimi congrediuntur, impecum (Francice: impeke), cervisiam, e magno vasculo bibunt. Singuli amici aut familiares singulos siphones unitatem significnates accipiunt.

Opificum artes ponderis artis forma in Burundia et dona pulchra plurimis periegetis sunt. Cistarum contextus popularis ars inter Burundienses opificibus est. Aliae opificum artes, inter quas personae, scuta, statuae, et figlina, in Burundia conficiuntur.

Tympanorum pulsatio ponderis culturae Burundicae patrimonii pars est. Per totum orbem terrarum praeclari Tympanistae Regii Burundiae, actum per circiter quadraginta annos posuerunt, ob suam translaticiam tympanorum pulsationem cum amasaconibus, ibisicisonibus, et iciranyis tympanis insignes sunt. Saltatio crebro tympanicum actum comitur, qui saepe in celebrationibus et familiaribus conviviis videtur. Abatimbo, cuius actus in caerimoniis et ritibus ponitur, et rapidarum pulsationum abanyagasimbo duae clarae Burundicae saltationes sunt. Inter instrumenta musica tibia, cithara, icembe, indonongo, umuduri, inanga, et inyagara notanda sunt.

Homines pediludio in Burundia ludunt.

Burundienses Kirundice, Francice, et Suahilice totam per civitatem utuntur. Burundiae index alphabetizationis parvus est propter defectus assiduitatis in schola. Solum decem centesimae Burundiensium puerorum educationem secundariam recipiunt. Fama gravis est et historiam lectionesque vitales per fabularum narrationem, poësin, et cantum transmittit. Imigami, indirimbo, amazina, et iuyivugo litterariorum generum in Burundia exsistentium modi sunt.

Canistriludium et ludus gymnicus campestris famosi artes athleticae in Burundia sunt. Pediludium populare oblectamentum per rempublicam est, velut mancalae ludi sunt. In Burundia Christiana sollemnia celebrantur, inter quae Christi Natalis longissima est. Dies Libertatis Burundiae quotannis Kalendis Iuliis celebratur. Anno 2005, gubernatio Burundica Eidulfitrum (Arabice عيد الفطر), Islamicum sollemne, publicas ferias enuntiavit.

Burundica gubernatio mutationes in lege homophylophiliam sceleratam facientes nuperrime pertulit. Homines a consensualibus homosexualibus necessitudinibus noxii inventi inter duo aut tres annos carceris et inter 50 000 et 100 000 francorum Burundicorum multae periculum subeunt. Amnestia Internationalis actionem damnavit, eam Burundicarum obligationum transgressionem sub legibus internationalibus regionalibusque de iuribus humanis et contra Burundicam constitutionem nuncupans, quae vitae privatae iure spondet.

Educatio[recensere | fontem recensere]

Burundia universitatem civitatis habet. Complura musea urbibus sunt, inter quae Museum Geologicum Burundiae Buiumburae et Museum Nationale Burundiae et Museum Burundicum Vitae, ambo ultima Kitegae sita. Alphabetismus circiter in dimidio incolarum numero inter viros et circiter in quarta parte numeri incolarum inter mulieres est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Burundiam spectant.

Roman numeral 10000 CC DD.svg