Tanzania

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Conlocatio Tanzaniae in Africa Orientali.
Regiones Tanzaniae.

Tanzania, rite Coniuncta Respublica Tanzaniensis (Suahilice: Jamhuri ya Muungano wa Tanzania[1]), est civitas sui iuris in media Africa Orientali sita, Kenia et Uganda ad septentrionales, Ruanda, Burundia, et Republica Democratica Congolensi ad occidentem, ac Zambia, Malavio, et Mozambico ad australem iacentibus. Fines orientales in Oceano Indico sunt.

Caput, olim Dar es Salaam, anno 1973 Dodoma factum est.

Regiones et districtus[recensere | fontem recensere]

Tanzania dividitur in viginti sex regiones (mkoa), quarum viginti una in continente iacent, et quinque in Zanzibar (tribus Ungujae, duabus Pembae). Nonaginta novem districtus (wilaya) creati sunt. Hodie, 114 concilia effectum in 99 districtibus habent; viginti duo sunt urbana, et nonaginta duo sunt rustica. Unitates viginti duae urbanae porro dividuntur in consilia urbana (Dar es Salaam et Mwanza), concilia municipiorum (Arusha, Dodoma, Iringa, Kilimandiarus, Mbeya, Morogoro, Shinyanga, Tabora, et Tanga), vel concilia oppidana (undecim communitates reliquae).

Regiones Tanzanienses sunt: Arusha · Dar es Salaam · Dodoma · Iringa · Kagera · Kigoma · Kilimandiarus · Lindi · Manyara · Mara · Mbeya · Morogoro · Mtwara · Mwanza · Pemba Septentrionalis · Pemba Australis · Pwani · Rukwa · Ruvuma · Shinyanga · Singida · Tabora · Tanga · Zanzibar Medium/Australe · Zanzibar Septentrionale · Zanzibar Urbanum/Occidens.

Historia[recensere | fontem recensere]

Tanzania ab anno 1889 usque ad finem Belli Orbis Terrarum I anno 1918 colonia Imperii Germanici erat, sive ut accuratius dicamus, cum Burundia ac Ruanda pars erat Africae orientalis Germanicae (Germanice Deutsch-Ostafrika). Anno 1961, terra Tanganyikam comprehendens a Britannia libertatem capessiit, die 26 Aprilis 1964, cum Zanzibare consociata nova civitas Tanzania facta est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Tanzania." Dictionary.com. Dictionary.com Unabridged (v 1.1). Random House, Inc. http://dictionary.reference.com/browse/tanzania.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Tanzaniam spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Mille Paginae.png

Roman numeral 10000 CC DD.svg