Latinitas bona

Vicipaedia:De orthographia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Ecce regula Vicipaediana consensu instituta, cui quemque oportet obtemperare atque oboedire.
Quam si vis repudiare, noli textum mutare, nisi prius illic ceterorum assensum eris adeptus.
Read this page in english Diese Seite auf deutsch lesen Lee esta página en español

 

Opes et commendationes

Paginas Vicipaediae scribere facile est. Initio, rogamus, adeas consilia quaedam generalia linguis popularibus scripta, ad quae te ducent nexus sequentes:

His omnibus perlectis, vide nunc nostra consilia quae solum ad Vicipaediam Latinam pertinent. Haec consilia constituta sunt ut fiat Vicipaediae "facies" quam aequalissima atque lepidissima.

De orthographia[recensere | fontem recensere]

Noli uti litteris J neque j![recensere | fontem recensere]

Menda in tabulis ceratis commissa eadem atque in computatris facilitate corrigi potuerunt stylo verso.

Ratio: Litterae illae recentes non e numero litterarum Romanarum sunt quibus quidem antiquitas utebatur. Quas licet multi linguae Latinae studiosi nostris diebus scribant, Vicipaedia tamen antiquum sequitur morem, praesertim cum constet illas non multum ad vitia orthographica evitanda prodesse eisque omissis paginas facilius esse inventu.

Utere litteris U, u et V, v![recensere | fontem recensere]

Ratio: Litteras autem U et u, quamquam et eae a veteris non scribebantur, apud Vicipaediam a V et v distingui solent. Quod nunc usu receptum esse evincunt editiones veterum auctorum librique ad usum nostrarum scholarum scripti sicut Wheelock's Latin aut The Cambridge Latin Course. Ergo scribe verbum, ne scripseris uerbum neque verbvm. Huic regulae excepta sunt verba maiusculis exarata, praecipue si inscriptiones laudantur, e.g.: DIS DEABVSQVE.

Utere diaeresibus vel et vel ![recensere | fontem recensere]

Ratio: Oportet diaeresibus uti ne ligaturae in paginis nostris monstrentur si praeferentiae mutantur. Diaereses saepe in latinitate hodierna adhibentur quia confusionem vitant.

Fuge ligaturas velut Æ vel æ et Œ vel œ[recensere | fontem recensere]

Ratio: Etsi ligaturae haud rarae nobis occurrunt in monumentis epigraphicis (i.e. inscriptionibus) et palaeographicis (i.e. libris manu scriptis), magnopere obstant quominus loci inquisitione electronica inveniantur; hortamur ergo ut vitentur. Si ligaturas in deliciis habes, perfacile licet machina illa quam web browser vocamus rite aptata litteratura uti quae ligaturas monstret.

Exceptiones[recensere | fontem recensere]

Vocabula nominaque ex aliis linguis in Latinum non conversa litteras externas conservare debent, e.g. oportet "Michaël Jordan", "Jhansi" scribere et non "Michaël Iordan", "Ihansi". In nominibus botanicis et zoologicis Latinis, ubi orthographia officialis j habet, j retinemus.

Numerorum usus[recensere | fontem recensere]

Placet ad tempus numeris Arabicis uti, nisi forte de ipsis numeris Romanis agit pagina.
  • Numeri Romani: Consensu probatum atque ad tempus constitutum est in hacce Vicipaedia tantum numeris Arabicis sive Indicis qui dicuntur uti, exceptis eis paginis (eisque perpaucis) quae ipsos numeros Romanos tractant.[1]
  • Quantitates:
    • Numeros parvos exscribe verbis, e.g. decem libri vice 10 libri. Paginam Numerus lege si magis de numeris scire vis.
    • Numeros magnos scribe Arabicis notis, e.g. 20000 servorum.
  • Tempus:
    • Annus "ante Christum natum" sic scribendus est:
    • Annus "post Christum natum" sic scribendus est:
      • 44
      • [[44]]
    • Dies et mensis et annus "ante Christum natum" sic scribendi sunt:
    • Dies et mensis et annus "post Christum natum" sic scribendi sunt:
    • Iugum annorum "ante ET post Christum natum" sic scribendum est:
      • 63 a.C.n.14 p.C.n.
      • [[63 a.C.n.]]–[[14|14 p.C.n.]]
      • Nota bene: noli uti annis "post Christum natum" generis [[14 p.C.n.]]
      • Nota bene: Utere en-dash "–" (–) ut "-" inter duos annos ponas!
    • Iugum annorum "ante Christum natum" sic scribendum est:
    • Iugum annorum "post Christum natum" sic scribendum est:
    • Saeculum "ante Christum natum" sic scribendum est:
    • Saeculum "post Christum natum" sic scribendum est:
    • Annus ab urbe condita (siquidem placet) sic scribendum est:
      • 234 ab urbe condita vel 234 a.u.c.
      • Nota bene: Nexum annis ab urbe condita numeratis ne apposueris.
Ratio: Ratio fastorum dierumque scribendarum quae Romanorum in usu erat nobis nimis molesta atque longa videtur: e.g. Thursday 18 March 2004 fit DIE IOVIS A.D. III NON. MART. MMDCCLVII A.V.C.. Vide hanc paginam quae continet machinam quae dies nec non numeros vertit alterum in modum.
  • In fractionibus decimalibus "." semper utere, non "," non "·". (Vide, s.t.p., paginam disputationis.)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vicipaedia:Taberna#Roman_numerals.2Fnumeri_romani