Ruanda

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Repubulika y'u Rwanda
République du Rwanda
Republic of Rwanda
Vexillum Ruandae Insigne Ruandae
Vexillum Insigne
Sententia: Ubumwe, Umurimo, Gukunda Igihugu
"Unitas, Labor, Patriotismus"
Hymnus: Rwanda nziza
"Pulchra Ruanda"
Situs Ruandae
Forma administrationis Res publica
Linguae officiales Ruandensis, Francogallica, Anglica
Nomen incolarum Ruandensis
adiectivum Ruandensis
Praeses Paulus Kagame
Primus minister Petrus Habumuremyi
Caput Kigali
1° 57' austr., 30° 4' orient.
Urbs maxima Kigali
Area
 - Totalis
 - aqua (%)
de area .a
26 338 km²
5.3%
Numerus incolarum
(anno 2013)
Totalis
 - Spissitudo
de frequentia .a

12 012 589
419.8/km²
PDB (anno 2013)
 - Totalis
 - PDB/capita
de producto .a
$7.769 billiones
$730 (.a)
Nummus Francus Ruandensis (RWF)

Ex Belgio
1 Julii 1962
Circulus temporalis
 - aestate ()
CAT (UTC+2)
non observata (UTC+2)
Praefixum telephonicum nationis +250
Dominium interretiale .rw
Tabula Ruandae

Ruanda[1] sive Rwanda[2], plenius Res publica Ruandensis (Ruandense Repubulika y'u Rwanda; Francogallice République du Rwanda, Anglice Republic of Rwanda), est civitas sui iuris in Africa media et orientali, ad paucos gradus sub aequatore, inter Ugandam, Tanzaniam, Burundiam, ac Rem publicam democraticam Congensem sita. Ruanda est terra edita, in regione Lacuum magnorum Africanorum patens, montibus in occidente et in oriente savanna distincta, multis lacubus praedita. Caelum est temperatum vel tropicum, duobus pluviosis duobusque temporibus siccis quotannis praeditum.

Maxima populi Ruandensis pars est iuvenis et ruri habitat; spissitudo incolarum inter maximas in Africa est. Populus constat ex tribus gentibus: Hutuensibus, Tutsiensibus, Twaensibus. Twaenses sunt pygmaei, silvam habitantes, primorum incolarum Ruandae progenies. Origo Hutuensium et Tutsiensium ac differentiam eorum disputantur; aliqui eos ex ordinibus societatis provenisse censent, alii genera distincta ducent.

Caput et urbs maxima est Kigali. Praeses est Paulus Kagame, factionis Primi agminis patriotici Ruandensis (Front patriotique rwandais), qui munus reipublicae ex anno 2000 sustinet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ruanda fuit ab anno 1889 usque ad finem Belli Orbis Terrarum I anno 1918 colonia Imperii Germanici, accurate cum Tanzania ac Burundia pars Africae Orientalis Germanicae. Annis 19191962 a Belgia administrata est, ac die 1 Iulii 1962 libertatem accepit.

Primum agmen patrioticum Ruandense, a Tutsiensibus ductum, anno 1990 bellum civile intulit, et anno 1994 in genocidio Ruandense rerum novarum assectatores Hutuenses inter quingenta milia et decies centena milia Tutsiensium[3] et moderatorum Hutuensium[3] occiderunt. Primum agmen victoriam consequens genocidium terminavit.

Hodie socius et Consortionis Populorum et Francophoniae. Ac politicam ad informationis technologiam Interreteque promovendum fecit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ptilonyssus ruandae sylviae, Musa ruandensis et binomina alia.
  2. Dasymys rwandae, Keetia rwandensis et binomina alia.
  3. 3.0 3.1 Latinitas, vol. 36-37, p. 208.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ruandam spectant.


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!