Consociatio Nationum

E Vicipaedia
(Redirectum de CN)
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum Consociationis Nationum.

Consociatio Nationum, quam Latine etiam Nationes Consociatae sive Institutio Nationum Unitarum[1] sive aliis nominibus vocare licet, est collegium nationum mundi anno 1945 conditum ut pacem et concordiam iurum humanorum in orbe terrarum colat resque omnium communes gerat, e Societate Civitatum. Monte Nigro anno 2006 in coetum accepto, complectitur 192 nationes, i.e. excepta civitate Vaticana omnes, quae quidem ab universis agnoscuntur, civitates terrae. Nunc haec institutio in Urbe Novo Eboraco est.

Index

[recensere] Concilia Consociationis Nationum

Aedicifium Consociationis Nationum Vindobonense

[recensere] Historia

Ban Gi-mun, Secretarius Generalis Consociationis Nationum

Societas Civitatum cum post Bellum Orbis Terrarum I anno 1919 ad futura bella vitanda institueretur, non suffecit ut Bellum Orbis Terrarum II inhiberet, unde apparuit novum collegium necessario esse condendum.

Consociatio Nationum lucem aspexit anno 1945, cum quinquaginta civitates Chartam Consociationis Nationum subscripsissent. Usque ad dies nostros multa instituta eius illud aevum sapiunt. Nam quinque nationes, Res Publica Popularis Sinarum, Francia, Regnum Britanniarum, Russia, et Civitates Foederatae Americae, Belli Orbis Terrarum II victores, membris sempiternis funguntur Concilii Salutis potestatemque habent cuiuslibet Consociationis consulti vetandi.

Despectus in aulam Conventus Generalis

Quamquam nationes conditrices sperabant novum collegium intercessurum esse ad bella futura prohibenda, eae ipsae nova bella intulerunt in Coream Septentrionalem, postquam Coream Meridionalem anno 1950 occupavit, et nuper in Iraquiam, postquam impetum fecit in Cuvaitum anno 1991. Quin etiam Consociatio Nationum hodie imperat militibus sub mandato pacandi in:

Anno 2001 rerum gestarum suarum gratia, Consociatio Nationum Praemium Nobelianum Pacis accepit.

[recensere] Vide etiam

[recensere] Notae

  1. Caritas in veritate

[recensere] Nexus Externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Consociationem Nationum spectant.

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis