Albicastrum (districtus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Conlocatio Districtus Albicastrensis in Lusitania

Districtus Albicastrum (Lusitanice: Distrito de Castelo Branco) est ab anno 1834 districtus Lusitaniae. Caput est urbs Albicastrum. Ad veterem provinciam Ripae Inferioris (in Meridionali Ripae Interioris dimidio) pertinet. Septemtrione districtu Custodiae, Oriente Hispaniae, Meridie Hispaniae, districtu Portus Alacris Scalabisque et Occidente districtu Colliponis Aeminiique finitimus est. 6675 km² latus est (quartus maximus inter Lusos districtus), et anno 2001 208 069 incolarum habebat.

Subdivisiones[recensere | fontem recensere]

Districtus Albicastrensis subdividitur in undecim communia sive municipia quae sunt:

In praesenti praecipua reipublicae divisione, districtus in Media Regione inseritur, et in subregiones tres dividitur, e quibus una ad districtum Scalabis pertinet. Hae subdivisiones sunt: Ripa Interior Meridionalis, Cova Ripae et Pinetum Interius Meridionale (Lusice: Beira Interior Sul, Cova da Beira et Pinhal Interior Sul, respective). Summatim:

Physica geographia[recensere | fontem recensere]

In Districtu Albicastrensi, tres fundamentales structurae praevalent: vallis Tagi (Lusice: Tejo) regio, Meridie, quae vasta regio moderate alta (inter 200 et 400 m) et cum paucis orographicis iniquitatibus est. Septemtrione, e Boreoriente in Austroccidentem secunda regio, valde iniquior, montes Albelli, Moradalis, Garduniae (1 227 m altae) et montis Malcatae (Lusice: Alvelos, Muradal, Gardunha et Malcata, respective) quae iam praecipua per districtus Custodiae patet comprehendens, patet. Huius areae Boreoccidente Cova Ripae ad fluminis Ozecari[1] (Lusice: Zêzere) et accessionum quarumdam vallem respondet. Occidentalis districtus regio Ozecari vallem etiam comitatur, usque ad Albelli altitudines descendens. Pertinet etiam ad districtum maxima Austrorientalis lateris pars in Herminio Monte (Lusice: Serra da Estrela).

Cum districtu omnino in hydrographico fluminis Tagi sinu inserto, praecipua flumina, Tago ipso excepto, huius fluminis accessiones aut accessionum accessiones sunt. Nimirum excellunt Ozecari et suae accessiones, praesertim Paulus, Mamona et Rivus Sartaginensis (Lusice: Paul, Meimoa et ribeira da Sertã, respective). Alia ponderis flumina Ocreza, Ponsul et Ergastulum (Lusice: Ocreza, Ponsul et Erges, respective) quod ultimum limes praeter amplius 40 km prodest sunt. Omnia haec flumina plus minus in eandem directionem, e Boreoriente in Austroccidentem, excepto Ergasterio, cuius cursus praecipue e Septemtrione in Meridiem, fluunt.

De eo quod ad orographiam attinet, maximae altitudines in Herminio Monte (Lusice: Serra da Estrela), disrictus finibus finitimae et maximae Lusicae continentis altitudini (1993 m) proximae, sitae sunt. Etiam districtus finibus aliae magnae altitudines sitae sunt: altissimus Montis Accipitris (Lusice: serra do Açor, 1418 m) locus districtu Aeminii finitimus et secundus altissimus montis Malcatae locus (1 072 m) districtu Custodiae finitimus est, valde proximus Hispaniae. Adhuc districtus intestinis, altissimi loci culmina Garduniae (1 227 m), Albelli (1 084 m) et Moradalis (912 m) sunt.

Licet moles Castelli Hirci (Lusice: Castelo do Bode) ipsa extra Albicastrenses fines sit, tamen aestuarium maxima repressa districtus extensio est, quamvis aliae variae moles in Ozecaro (Moles Balteanae et Moles Caprilis Lusice; Barragem da Bouçã e Barragem do Cabril, respective), in Tago (Moles Fratelensis, Lusice: Barragem de Fratel, in Lusico cursu et Lacus Cessi, Hispanice: Embalse de Cedillo, in internationali Tago) et in aliis fluminibus et rivis (Moles Corgarum, Lusice: Barragem de Corgas, in rivo Isnae, Lusice: Isna, Moles Piscensis, Lusice: Barragem do Pisco, in rivo Ramoso, Ramalhoso, Moles Mamonae in rivo Mamonae, Moles Marescalci Carmona, Lusice: Barragem Marechal Carmona, et Moles Pinnae Garcia, Lusice: Barragem de Penha garcia, in Ponsule et Moles Toulicae, Lusice: Barragem da Toulica, in rivo Aravilis) sint.

Patrimonium[recensere | fontem recensere]

Concilium Aegitaniae[recensere | fontem recensere]

Designationes Categoria Genus Parochia Gradus Anno
[1] Castellum et moenia Montis Sancti Architectura militaris Castellum Mons Sanctus Monumentum Nationale 1948
[2] Congeries architectonica et archaeologica Aegitaniae nuncupatam Cathedralem Aegitaniae includens Archaeologia Architectonica archaeologicaque congeries Igaeditania Monumentum Nationale 1997
[3] Aedificium in via Sancti Petri (26-28) Architectura civilis Aedificium Aegitania
[4] Ecclesia Matrix Provinciae Veteris, inclusae princeps ligneae aureae caelaturae ara et tres Calvariae imagines Architectura religiosa Ecclesia Provincia Vetus Aedificatio utilitatis publicae 2002
[5] Aedificium in via Sancti Petri (13-15) Architectura civilis Aedificium Aegitania
[6] Ecclesia Misericordiae Securae Architectura religiosa Ecclesia Secura
[7] Pilloria Zebreirae Architectura civilis Pilloria Zebreira Aedificatio utilitatis publicae 1933
[8] Ecclesia Misericordiae Provinciae Veteris Architectura religiosa Ecclesia Provincia Vetus Aedificatio utilitatis publicae 1997
[9] Villa Romana Barrorum Archaeologia Villa Oletum Aedificatio utilitatis publicae 1997
[10] Cathedralis et vetus pons Orientalis, super Ponsul Archaeologia Meschita Igaeditania Aedificatio utilitatis publicae 1956
[11] Pilloria Aegitaniae Architectura civilis Pilloria Igaeditania Aedificatio utilitatis publicae 1933
[12] Fortalitia Securae Architectura militaris Fortalitia Secura Aedificatio utilitatis publicae 1959
[13] Pilloria Securae Architectura civilis Pilloria Secura Aedificatio utilitatis publicae 1933
[14] Pilloria Provinciae Veteris Architectura civilis Pilloria Provincia Vetus Aedificatio utilitatis publicae 1933
[15] Sacellum Sancti Petri Viracortiae sive Sacellum Sancti Petri Viracortiae Architectura religiosa Sacellum Mons Sanctus Aedificatio utilitatis publicae 1958
[16] Pilloria Rosmarineti Architectura civilis Pilloria Rosmarinetum Aedificatio utilitatis publicae 1933
[17] Situs archaeologicus Romanus Sancti Laurentii Archaeologia Villa Mons Sanctus Aedificatio utilitatis publicae 1992
[18] Vicus Vetus Montis Sancti Architectura mixta Centrum historicum Mons Sanctus Aedificatio utilitatis publicae 1982
[19] Pilloria Salvaterrae Extremi Architectura civilis Pilloria Salvaterra Extremi Aedificatio utilitatis publicae 1933
[20] Ecclesia Matrix Salvaterrae Extremi Architectura religiosa Ecclesia Salvaterra Extremi Aedificatio utilitatis publicae 1997
[21] Pilloria Pinnae Garcia Architectura civilis Pilloria Pinna Garcia Aedificatio utilitatis publicae 1933
[22] Domus Pignatelli, Domus sum insigne in via Iosephi Silvestre Ribeiro nº41 Architectura civilis Domus Aegitania
[23] Ecclesia Misericordiae Salvaterrae Extremi Architectura religiosa Ecclesia Salvaterra Extremi
[24] Pilloria Montis Sancti Architectura civilis Pilloria Mons Sanctus Aedificatio utilitatis publicae 1933

Concilium Albicastri[recensere | fontem recensere]

Designationes Categoria Genus Parochia Gradus Anno
[25] Crux Albicastri sive Crux Sancti Ioannis Architectura religiosa Crux Albicastrum Monumentum Nationale 1910
[26] Palatium Episcopale Albicastri (aedificium, in praesenti occupatum Museo Francisci Tavares Proença Iunioris et Hortus) Architectura religiosa Palatium Albicastrum Monumentum Nationale 1910
[27] Castellum Albicastri sive Castellum Templariorum et secunda moenium zona Architectura militaris Castellum Albicastrum
[28] Ecclesia Sancti Francisci Sancti Vincentii Ripae Architectura religiosa Ecclesia Sanctus Vincentius Ripae
[29] Aedificium Buleuterii Albicastri sive Antiquum Castellum Vicecomitum Ollariorum Architectura civilis Aedificium Albicastrum Aedificatio utilitatis communialis 1978
[30] Sacellum Nostrae Dominae Pietatis (Albicastrum) Architectura religiosa Sacellum Albicastrum Aedificatio utilitatis communialis 1982
[31] Sacellum Spiritus Sancti (Albicastrum) Architectura religiosa Sacellum Albicastrum Aedificatio utilitatis communialis 1982
[32] Palatium in via Equitum saeculi. XVIII Architectura civilis Palatium Albicastrum Aedificatio utilitatis communialis 1997
[33] Domus Alcainum Architectura civilis Domus Alcaines Aedificatio utilitatis publicae 2002
[34] Domus Arci Episcopi Architectura civilis Domus Albicastrum Aedificatio utilitatis publicae 2002
[35] Pilloria Sarzedarum Architectura civilis Pilloria Sarzedae Aedificatio utilitatis publicae 1933
[36] Pilloria Sancti Vincentii Ripae Architectura civilis Pilloria Sanctus Vincentius Ripae Aedificatio utilitatis publicae 1933
[37] Fons Sancti Marci Architectura civilis Fons Albicastrum Aedificatio utilitatis publicae 1978
[38] Aedificium Gubernationis Civilis Albicastri sive Antiquum Palatium Vicecomitum Portus Alacris Architectura civilis Aedificium Albicastrum Aedificatio utilitatis publicae 1978
[39] Ecclesia Matrix Albicastri Architectura religiosa Ecclesia Albicastrum Aedificatio utilitatis publicae 1978
[40] Situs archaeologicus Montis Sancti Martini Archaeologia Castrum Albicastrum
[41] Ecclesia Nostrae Dominae Mercurii Architectura religiosa Ecclesia Albicastrum Aedificatio utilitatis publicae 1959
[42] Sacellum Nostrae Dominae Oradae Architectura religiosa Sacellum Sanctus Vincentius Ripae
[43] Castellum Goulonum Architectura civilis Castellum Alcaines Aedificatio utilitatis publicae 2002
[44] Aedificium argentariae Caixa Geral de Depósitos Albicastri Architectura civilis Argentaria Albicastrum
[45] Ecclesia Misericordiae Sancti Vincentii Ripae Architectura religiosa Ecclesia Sanctus Vincentius Ripae
[46] Antiga Villa Palatii Episcopalis Albicastri (portale praecipuum et porta Romae) Architectura religiosa Portale Albicastrum
[47] Pars Viae Romanae Sancti Vincentii Ripae Archaeologia Via Sanctus Vincentius Ripae

Concilium Belli Montis[recensere | fontem recensere]

Designationes Categoria Genus Parochia Gradus Anno
[48] Castellum Belli Montis Architectura militaris Castellum Bellus Mons Monumentum Nationale 1927
[49] Turris Centum Cellarum Archaeologia Villa Colmeal da Turris Monumentum Nationale 1927
[50] Ecclesia Sancti Iacobi (Bellus Mons) et sacellum annexum Architectura religiosa Ecclesia Bellus Mons Monumentum Nationale 1977
[51] Horreum Cabralium sive Oecomuseum Ozecari Architectura civilis Aedificium Bellus Mons Aedificatio utilitatis communialis 1997
[52] Coenobium Nostrae Dominae Bonae Spei Architectura religiosa Coenobium Bellus Mons Aedificatio utilitatis publicae 1986
[53] Domus Turris Cariae Architectura civilis Domus Caria
[54] Castrum Chandeirinhae Belli Montis Archaeologia Castrum Bellus Mons
[55] Pilloria Belli Montis Architectura civilis Pilloria Bellus Mons Aedificatio utilitatis publicae 1933
[56] Centrum historicum Cariae Architectura mixta Centrum historicum Caria

Concilium Fundani[recensere | fontem recensere]

Designationes Categoria Genus Parochia Gradus Anno
[57] Pilloria Fundani Architectura civilis Pilloria Fundanum Monumentum Nationale 1910
[58] Prelum Castelli Novi Architectura civilis Prelum Castellum Novum Aedificatio utilitatis communialis 1997
[59] Domus Orcae sive Domus Magna Architectura civilis Domus Orca Aedificatio utilitatis communialis 1997
[60] Fontes Immersionis: Fons Viae Fontis et Fons Figueiredo Architectura civilis Fons Vicus Ioannis Aedificatio utilitatis communialis 1997
[61] Fons Immersionis Goduchensis Architectura civilis Fons Apricatio 1980
[62] Vicus Castelli Novi Architectura mixta Centrum historicum Castellum Novum
[63] Ecclesia Sancti Petri Vici Ioannis Architectura religiosa Ecclesia Vicus Ioannis Aedificatio utilitatis publicae 1997
[64] Domus Palatii Donarum Architectura civilis Domus Donae Aedificatio utilitatis publicae 1977
[65] Pilloria Castelli Novi Architectura civilis Pilloria Castellum Novum Aedificatio utilitatis publicae 1933
[66] Ecclesia Fatelae Architectura religiosa Ecclesia Fatela Aedificatio utilitatis publicae 1967
[67] Ecclesia Populae Speculae Architectura religiosa Ecclesia Popula Speculae Aedificatio utilitatis publicae 1959
[68] Pilloria Speculae Campi Architectura civilis Pilloria Specula Campi Aedificatio utilitatis publicae 1933
[69] Viae antiquae Alpedrinhae et Castelli Novi Archaeologia Via Alpedrinha Aedificatio utilitatis publicae
[70] Ecclesia Misericordiae Fundani Architectura religiosa Ecclesia Fundanum Aedificatio utilitatis publicae 1978
[71] Sacellum Leonis et Fons monumentalis Architectura religiosa Sacellum Alpedrinha Aedificatio utilitatis publicae 1951
[72] Pilloria Alpedrinhae Architectura civilis Pilloria Alpedrinha Aedificatio utilitatis publicae 1933
[73] Centrum historicum Alpedrinhae Architectura mixta Centrum historicum Alpedrinha
[74] Cinematographeum et Theatrum Garduniae Architectura civilis Cinematographeum et Theatrum Fundanum
[75] Pons Romanus Perovisevensis Archaeologia Pons Vallis Viridis Aedificatio utilitatis publicae 2002
[76] Castellum Ripense Architectura civilis Castellum Donae
[77] Castellum Pintense Albicastri Architectura civilis Villa Valles voluptatum
[78] Castrum Tritii Veteris Archaeologia Castrum Valles voluptatum 1974

Concilium Ollariorum[recensere | fontem recensere]

Designationes Categoria Genus Parochia Gradus Anno
[79] Sacellum Misericordiae Alvari Architectura religiosa Sacellum Alvarus Aedificatio utilitatis communialis 1997
[80] Ecclesia Nostrae Dominae Conceptionis Ollariorum Architectura religiosa Ecclesia Ollarii
[81] Sacellum Nostrae Dominae Matris Hominum Architectura religiosa Sacellum Ollarii
[82] Ecclesia Misericordiae Ollariorum Architectura religiosa Ecclesia Ollarii

Concilium Penamacoris[recensere | fontem recensere]

Designationes Categoria Genus Parochia Gradus Anno
[83] Domus Gubernatoris Architectura civilis Domus Mamona
1989
[84] Sanctuarium Dominae Populae Architectura civilis Congeries Valles Dominae Populae
[85] Fortalitia et Castellum Penamacoris Architectura militaris Castellum Penamacor
1973
[86] Pons Rivi Mamonae Architectura civilis Pons Mamona Aedificatio utilitatis publicae 1953
[87] Pilloria Benepositae Architectura civilis Pilloria Beneposita Aedificatio utilitatis publicae 1933
[88] Pilloria Penamacoris Architectura civilis Pilloria Penamacor Aedificatio utilitatis publicae 1933
[89] Domus Theatri Architectura civilis Theatrum Petroco Sancti Petri
[90] Ecclesia Sancti Antonii et Claustrum Coenobii Sancti Antonii Architectura religiosa Coenobium Penamacor
[91] Ecclesia Aquarum Architectura religiosa Ecclesia Aquae

Concilium Provinciae Novae[recensere | fontem recensere]

Ab Instituto Lusitano Patrimonii Architectonici homologatum aedificatum patrimonium Provinciae Novae non est.

Concilium Sartaginis[recensere | fontem recensere]

Designationes Categoria Genus Parochia Gradus Anno
[92] Ecclesia Misericordiae Sartaginis Architectura religiosa Ecclesia Sartago
[93] Ecclesia Sancti Sebastiani Architectura religiosa Ecclesia Cernuatum Boni Horti Aedificatio utilitatis publicae 1961
[94] Pilloria Petroconis Parvi Architectura civilis Pilloria Petroco Parvus Aedificatio utilitatis publicae 1933
[95] Ecclesia Matrix Petroconis Parvi Architectura religiosa Ecclesia Petroco Parvus Aedificatio utilitatis publicae 1993
[96] Pilloria Sartaginis Architectura civilis Pilloria Sartago Aedificatio utilitatis publicae 1933
[97] Ecclesia Sancti Petri Architectura religiosa Ecclesia Sartago Aedificatio utilitatis publicae 1974
[98] Officina Tulii Victorini Architectura civilis Domus Cernuatum Boni Horti Aedificatio utilitatis communialis 1999
[99] Sacellum Nostrae Dominae Conceptionis Architectura religiosa Sacellum Sartago
[100] Estação de Ars rupestris da Fechadura Archaeologia Ars rupestris Figueiredo
[101] Statio artis rupestris Lageirae Archaeologia Ars rupestris Eremiterium
[102] Pons Quercus Patrimonium industriale / Architectura Industrialis Moderna (1925-1965) Pons Sartago

Concilium Tritii[recensere | fontem recensere]

Designationes Categoria Genus Parochia Gradus Anno
[103] Sacellum Sancti Sebastiani Architectura religiosa Sacellum Erada
[104] Domus Maioricatarum Architectura civilis Domus Sancta Maria Aedificatio utilitatis communialis 1982
[105] Memoriale Expeditionis Societatis Geographiae ad Herminium montem, a Dr. Sousa Martins, anno 1881 rectae Architectura civilis Memoriale Villa Quercus Aedificatio utilitatis communialis 1978
[106] Sacellum Animarum (Casegae) sive Sacellum Misericordiae Architectura religiosa Sacellum Casegae Aedificatio utilitatis communialis 1985
[107] Terlamons Architectura civilis Congeries urbana Taxosus
[108] Villa Prati Architectura civilis Villa Conceptio Aedificatio utilitatis communialis 1999
[109] Centrum historicum Tritii Architectura mixta Centrum historicum Sanctus Martinus
[110] Domus Ministrorum Architectura civilis Domus Sancta Maria Aedificatio utilitatis publicae 2002
[111] Templum Romanum Dominae Capitum Architectura religiosa Templum Oriales Aedificatio utilitatis publicae 1992
[112] Pons Pauli Architectura civilis Pons Paulus
[113] Castrum Orialium et aedificii ruinae iuxta sacellum Nostrae Dominae Capitum Archaeologia Castrum Oriales Aedificatio utilitatis publicae 1992
[114] Sacellum Sancti Martini Architectura religiosa Sacellum Sanctus Martinus Aedificatio utilitatis publicae 1963
[115] Pars Viae Romanae iuxta ferriviariam Tritii stationem Archaeologia Via Sanctus Petrus Aedificatio utilitatis publicae 1992
[116] Sacellum Sancti Christi Taxosi Architectura religiosa Sacellum Taxosus Aedificatio utilitatis publicae 1960
[117] Sacellum Sanctae Crucis (Sítus Calvariae) sive Sacellum Calvariae Architectura religiosa Sacellum Sancta Maria Aedificatio utilitatis publicae 1959
[118] Antiqua purpuraria officina Regalis Fabricae Vestium Tritii Architectura religiosa Ecclesia Conceptio Aedificatio utilitatis publicae 1986
[119] Moenia urbis Tritii Architectura militaris Moenia Sancta Maria Aedificatio utilitatis publicae 1986
[120] Pilloria Tritii Architectura civilis Pilloria Sancta Maria Aedificatio utilitatis publicae 1933
[121] Aedificium in via 1 Decembris, nº 10 - Cisterna Mediaevalis Architectura civilis Cisterna Sancta Maria Aedificatio utilitatis publicae 1982
[122] Ecclesia Misericordiae Tritii Architectura religiosa Ecclesia Sancta Maria Aedificatio utilitatis publicae 1997
[123] Cinematographeum et Theatrum Tritii Architectura civilis Cinematographeum et Theatrum Sancta Maria
[124] Domus familiae Castelo Branco Architectura civilis Domus Dominguizum Aedificatio utilitatis communialis 1998
[125] Ecclesia Matrix Pauli Architectura religiosa Ecclesia Paulus
[126] Aedes Magnificae Horti Architectura civilis Aedes magnificae Conceptio

Concilium Villae Regis[recensere | fontem recensere]

Ab Instituto Lusitano Patrimonii Architectonici homologatum aedificatum patrimonium Villae Regis non est.

Concilium Villae Veteris Rodensis[recensere | fontem recensere]

Designationes Categoria Genus Parochia Gradus Anno
[127] Tumulus Sancti Amari Architectura religiosa Tumulus Fratel Aedificatio utilitatis communialis 1992
[128] Situs archaeologicus Ostii Enxariquensis Archaeologia Situs in aperto Villa Vetus Rodensis Aedificatio utilitatis publicae 1990
[129] Pilloria Villae Veteris Rodensis Architectura civilis Pilloria Villa Vetus Rodensis Aedificatio utilitatis publicae 1933
[130] Castellum Rodense Architectura militaris Castellum Villa Vetus Rodensis Aedificatio utilitatis publicae 1993

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Graesse, Benedict, Plechl. Orbis Latinus (1971).