Taric Abenciet

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Taric Abenciet[1] aut Abuzara[2] (Arabice: Ṭāriq ibn Ziyād al-Layti, طارق بن زياد; obiit 720) fuit dux Maurorum invasionis Hispaniae anni 711, qui apud proelium apud Transductos Promontorios Rodericum regem superavit.

Fuit dux Tingis, a Muza Abennozayr electo, et cum comes Septae auxilium petivit pro Witizanis ingressi est Hispaniam. Cum suis apud Calpem castra aedificavit et mense iulio anni 711 exercitum Visigothorum, Roderico duce, superavit. Roderico defuncto, Visigothis ad septentrionem fugerunt, et copiae Taric urbes Hispaniae ceperunt. Toleto capto, Taric et Mauri thesaurum regum Visigothorum ceperunt, et per annos tres Hispaniam vicerunt.

Anno 714 ad Damascum profectus est.



Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Roderici Ximenii historia De Rebus Hispaniae sive Historia Gothica III.XX.
  2. Continuatio Hispanica 67