Roman numeral 10000 CC DD.svg

Petrus I (imperator Brasiliae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Petrus I, Imperator et Perpetuus Defensor Brasiliae et IV Rex Lusitaniae

Petrus de Alcanta Franciscus Antonius Iohannes Carolus Xaverius de Paula Michael Raphael Ioachim Ioseph Gonzaga Paschalis Cyprianus Seraphim de Brigantia Burboniaque (Lusitane: Pedro de Alcântara Francisco António João Carlos Xavier de Paula Miguel Rafael Joaquim José Gonzaga Pascoal Cipriano Serafim de Bragança e Bourbon) natus est quarto Idus Octobres anno millesimo septingentesimo nonagesimo octavo. In Lusitania, Petrus IV Rex appellatur, in Brasilia autem Petrus I Imperator. Filius Iohannis VI Regis Lusitaniae, Carolam Iohachinam Hispaniae uxorem duxit. Triginta sex annos natus, mortuus est anno millesimo octingentesimo tricesimo quarto, die octavo Calendas Octobres in Lusitania.

Tituli[recensere | fontem recensere]

  • Titulus in Brasilia:

In nummis et sigillis in Brasilia, Petri nomen titulosque sic scripti sunt: Petrus Primus Dei Gratia Constitutionalis Imperator et Perpetuus Brasiliae Defensor.

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est 12 Octobris 1798, mortuus 24 Septembris 1834 in palatio Aquilusio (Lusitane: Queluz), in Lusitania, Petrus Alcantarensis fuit princeps Lusitaniae, ab 7 Septembris 1822 imperator primus Brasiliae et Pater Patriae, ab 1826 rex Lusitaniae.

Dominus Petrus fuit corpore procero, specie vere regia, multum illi animi, nec minus consilii inerat. Adversis rebus imperterritus, prosperis laetus magis quam elatus. Aequus in pace clemensque, in bello acer et ferox. In aggrendiendis periculis promptus, nec ultra tamen quam posceret ratio, praeceps. Os et vultus fuit, quem videre velels.? Corpus amplum, ac magno robore strictis artubus: nec tandem aspectus indecorus. Caeterum genio ac libidini ab ineunte statim aetate per omnem vitam (quatenus eum rerum gerendarum ration non avocabat) admodum dedebatur, more hominem fere omnium: nam valentibus aegre persuaseris modum in magna fortunae licentia.

Die 13 Maii 1817 Vindobonae, matrimonio a procuratore primo Mariae Leopoldinae Iosephae Carolinae, Imperatrix Brasiliae (18221826), Lusitaniae regina (per octo dies in 1826), archiducissae (vel Archiductrix) Austriae nupsit. Attingit Flumen Ianuarii in Brasilia Maria Leopoldina 5 Novembris 1817 et postero diei nuptias Princeps Petrus Leopoldinaque celebraverunt, quae genuit infantes:

  • Michaelem Brigantiae (1820);
  • Iohannem Carolum Brigantiae (18211822);
  • Ianuariam (18221901), quae in matrimonium duxit Principem Ludovicum Borbonius et Siciliarum, Comitem Aquilae;
  • Franciscam, (18241898), quae in matrimonium duxit Principem Fransciscum Aurelianae, Principem Ioinvillensis

Die 17 Octobris 1829, matrimonio secundo Amaliae Augustae Eugeniae Neapoleonae Bellaesellae (Beauharnais), Ducissa Leuchtembergiae, Imperatrix Brasiliae (18291831), Ducissa Brigantiae (1831–1873), nupsit, quacum habuit infantam

  • Mariam Amaliam Brigantiae (18311853), Principem Brasiliae.

Praeterea pater nothorum infantum ab Domitila de Castro Canto e Melo, Marchionissa Sanctorum

  • puerum (1823), natuum mortuum;
  • Petrum Alcantarensem Brasiliensem (18251826);
  • Mariam Elisabetham Alcantarensem Brasiliensem (1827), Ducissa Cearae;
  • Mariam Elisabetham Secundam Alcantarensem Brasiliensem (18301896).
Antecessor:
Primus
Constitutionalis Imperator et Perpetuus Brasiliae Defensor
1822–1831
Successor:
Petrus II Brasiliae