Aviarum (districtus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Locus Distritus Aviari in Lusitania.

Districtus Aviari Lusicus districtus pertinens ad provinciam traditionalem Ripam Litoralem, exceptis conciliis Septemtrionalioribus ad Durium Litoralem pertinentibus, est. Septemtrione Districtu Portu Cali, Oriente Districtu Verurio, Meridie Districtu Aeminio et Occidente cum Oceano Atlantico finitimus est. Districtus sedes homonyma urbs est. 2 808 km² (loco 14º inter Lusicos districtus secundum magnitudinem) latus est et 735 790 residentium anno 2009 habebat.

Subdivisiones[recensere | fontem recensere]

Districtus Aviari subdividitur in haec municipia 19:

Insigne Municipium Latine Municipium Lusice Area (km²) Incolae[1] Spissitudo
(inc./km²)
Numerus
parochiarum
insigne Agathae
Agatha Águeda 335,28 49 857 149 20
insigne Anadiae
Anadia Anadia 216,64 31 422 145 15
insigne Araductae
Araducta[2] Arouca 327,99 23 663 72 20
insigne Aviari
Aviarum Aveiro 199,77 73 100 366 14
insigne Castelli Paivensis
Castellum Paivense Castelo de Paiva 114,67 16 785 146 9
insigne Deversori Veteris
Deversorium Vetus Albergaria-a-Velha 158,83 26 279 165 8
insigne Illiabi
Illiabum[3] Ílhavo 75,05 41 271 550 4
insigne Istaregis
Istarege[4] Estarreja 108,16 28 195 261 7
insigne Medialiatae
Medialiata Mealhada 111,14 22 215 200 8
insigne Murtosae
Murtosa Murtosa 73,65 9 847 134 4
insigne Oliveti Azemedensis
Olivetum Azemedense Oliveira de Azeméis 163,41 71 210 436 19
insigne Oliveti Lutulenti
Olivetum Lutulentum Oliveira do Bairro 87,28 23 504 269 6
insigne Sanctae Mariae Feriensis
Sancta Maria Feriensis Santa Maria da Feira 213,45 147 406 691 31
insigne Sancti Ioannis Materiae
Sanctus Ioannes Materiae São João da Madeira 8,11 21 762 2 683 1
insigne Severi Vacuae
Severus Vacuae Sever do Vouga 129,85 12 643 97 9
insigne Spini
Spinus Espinho 21,11 29 481 1 397 5
insigne Vacui
Vacuus Vagos 165,29 24 107 146 11
insigne Vallis Cambrae
Valles Cambrae Vale de Cambra 146,21 24 360 167 9
insigne Vari
Varus Ovar 147,52 57 983 393 8

Praesenti in nationis divisione districtus inter Regionem Septemtrionem et Regionem Centrum divisus invenitur. Ad Regionem Septemtrionem subregionis Inter Durium et Vacuam (Lusice; Entre Douro e Vouga) concilia, Castellum Paivense, subregionis Tamăcae (Lusice; Tâmega) pars et Spinus, hic ultimus ad Magnum Portum Cale (Lusice; Grande Porto) pertinens, pertinent. Ad Regionem Centrum reliquae concilia pertinent, inclusa in subregionem Vacuam Inferiorem. Summatim:

Numerus incolarum[recensere | fontem recensere]

Districtus Aviari numerus incolarum incolarum nationalis distributionis logicam sequitur, cum maiore spissitudine incolarum litoralibus conciliis et cum minore concentratione intestinis districtus conciliis.

Tres maximae districtus urbes et unicae 20 000 incolarum limitem superantes Aviarum (55 291 incolarum), Sanctus Ioannes Materiae (21 762 incolarum) et Spinus (21 589 incolarum) sunt.

Concilia cum maximo numero incolarum Sancta Maria Feriensis (147 406 incolarum), Aviarum (73 100 incolarum) et Olivetum Azemedense (71 075 incolarum) sunt.

Geographia physica[recensere | fontem recensere]

Districtus Aviari praesertim sub 100 m est, litoralem planitiem quae 40 km latus Meridionali districtus parte esse consequitur occupans. In huius planitiei topia Ria Aviari (Lusice; Ria de Aveiro) et pelvis hydrographicae Vacuae flumina domitantur, quae Certĭma, Alfuscarius, Agatha, Antuana, ac ipsa Vacua litorali in planitie, et iam in montis radicibus Agado, Caima ac Malum (Lusice; Cértima, Alfusqueiro, Águeda, Antuã, Vouga, Agadão, Caima et Mau, respective) sunt. Unicum flumen quod non in flumen Vacuam influit et directe in Riam Aviari influit flumen Antuana est, quod id facit prope urbem Varum in eadem ria.

Versus Orientem et Septemtrionem, prominentia abruptior fit, attigens etiam in districtu Aviari pracipuorum montium altitudines et adhuc patens usque ad Montem Murum (Lusice; Montemuro), versus Boreorientem. Septemtrionalibus in finibus, districtus paulo flumen Durium et eius accessionum aliquas (Ardam et Paivam) tangit.

Litus harenosum est, cum typicis lacunaribus topiis et funi thinico variabilis densitatis qui serenas Riae Aviari aquas a mari separat.

Circumscriptio comitialis[recensere | fontem recensere]

Districtus Aviari sexdecim deputatos Conventui Reipublicae (Lusice; Assembleia da República) eligit. In comitiis legislativis anni 2009 septem deputatos Factionis Socialis Democratae (Lusice; Partido Social Democrata), sex Factionis Socialisticae, duos CDS-Factionis Popularis (Lusice; CDS - Partido Popular) et unum Summae Sinistrae (Lusice; Bloco de Esquerda) electi sunt.

Infrastruturae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [1] Temporales de numero residentium aestimationes- Portugallia, NUTS II, NUTS III et Municipia - 2008, Institutum Nationale Statisticae, 2009.
  2. [2]
  3. [3]
  4. [4]