Frumentum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Avena, hordeum, et quae ex eis fiunt.
Frumentum metitur 27 Iulii 1958 in Westerwaldia.

Frumentum est quaelibet herba poacea ex quo constat seges. Frumenta seminis eduli (qui secundum biologos est potius fructus genus, nempe caryopsis) coluntur, et per terrarum orbem magis quam segetes ceterae. In quibusdam nationibus plebes paene nihil nisi frumento vivunt.

Frumentum non solum in escam adhiberi potest sed praeterea fermentatum fit cervisia.

Frumenti genera[recensere | fontem recensere]

Pooideae[recensere | fontem recensere]

Triticoidae[recensere | fontem recensere]

  • Triticum (Triticum spp.)
    • Bimestre
    • Trimestre
    • [Setanias] (Triticum compactum)
    • Simila (Triticum durum)
    • Siligo (Triticum aestivum)
  • Zea
    • Tiphe (Triticum monococcum)
    • Far, adoreum, olyra, alica (Triticum dicoccum)
    • Spelta, Scandala (Triticum spelta)
  • Secale (Secale cereale)
  • Hordeum (Hordeum vulgare)
    • Hexaticum seu Canterinum
    • Distichon seu Galaticum
    • Trimestre
  • Bromus (Bromus spp.)

Pooidae[recensere | fontem recensere]

Unam legis e paginis de
victualibus
disserentibus

WildWheat Erebuni Reserve.jpg
Vide etiam
categorias frumentorum, leguminum et radicum esculentarum

Panicoideae[recensere | fontem recensere]

Paniceae[recensere | fontem recensere]

  • Milium
    • Milium sensu stricto (Panicum miliaceum)
    • Panicum (Setaria italica)
    • Orindium (Echinochloa colona)
    • Bosmorus (Aut Eleusine coracana aut Pennisetum glaucum — altera "milium Indicum" dicitur)

Andropogoneae[recensere | fontem recensere]

  • Maizium, "milium Indicum" (Zea mays)
  • Sorghum, surgum, surcum, suricum, "milium Indicum" (Sorghum spp.)

Bambusoideae[recensere | fontem recensere]

Locutio "Milium Indicum", de contextu pendente, potest indicare aut sorghum,[1] aut maizium,[2] aut frumentum generis aut Eleusine coracana aut Pennisetum glaucum.[3]

Sensu lato[recensere | fontem recensere]

Sunt herbae quae cum non poaceae sint, nihilominus tam similiter adhibeantur ut saepe inter frumenta numerentur, quales sunt:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plinii NH, 18.55: "milium intra hos X annos ex India in Italiam invectum est nigrum colore, amplum grano, harundineum culmo. adolescit ad pedes altitudine VII, praegrandibus comis — iubas vocant —, omnium frugum fertilissimum. ex uno grano sextarii terni gignuntur. seri debet in umidis."
  2. Ioannis Lerii Historia Navigationis in Brasiliam. Vide s.v. Caouinum
  3. Diodori Bibliotheca, 2.36, Strabonis Geographica 15.1.13, 15.1.18.
  4. Apud Leeuwenhoek, Arcana Naturae Detecta, cf. http://aleph0.clarku.edu/huxley/CE8/Yeast.html

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Mille Paginae.png


Roman numeral 10000 CC DD.svg