Emerita Augusta
Emerita Augusta (Hispanice Mérida), urbs Hispaniae, condita est anno 25 a.C.n. a M. Agrippa. Caput Lusitaniae provinciae fuit, opulentissima urbs, theatro, amphitheatro et aquae ducto munita. Hodie est caput communitatis autonomae Extremadurae.
Index |
Historia [recensere]
Antiquitas [recensere]
Urbs anno 25 a.C. condita est ab Augusto imperatore colonia veteranorum legionum eius. Caput provinciae Lusitaniae facta est. Volventibus annis multa monumenta, eminentissima eorum theatrum, amphitheatrum, circus, complura templa atque aquae ductus, exstructa sunt. Usque ad occasum imperii Romani urbs inter alias oeconomia, munitione ac artibus exstabat.
Medium Aevum [recensere]
Saeculo quinto urbs complures incursiones obsessionesque Vandalorum passa est, denique sedes regalis regni Visigothici facta est.
Saeculo sexto religio Christiana in urbe latissime disseminatum est imprimis Mausonae episcopi gratia. Eodem tempore fabula Sanctae Eulaliae martyris, patrona urbis, orta est.
Anno 713 Arabes Musa ibn Nusair imperante urbem expugnaverunt spoliaveruntque. Nihilominus primum sedes episcopalis in urbe retenta est, deinde autem anno 1119 Compostellam translatum est.
Anno 1230 milites Christiani Alphonso IX rege urbis potiti sunt.
Vide etiam [recensere]
| Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |