Parochia (Lusitania)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Antiquum Iunctae Parochiae Sedis Brigantiae (Lusice: Sé de Bragança et Mirandice: Sé de Bergança) aedificium.

Parochia, paroecia sive freguesia (Lusice; freguesia et Mirandice; freguesie) nomen in Portugallia divisionibus administrativis minimis datum est. Agitur de municipiorum sive conciliorum (Lusice; concelhos et Mirandice; cunceilhos) subdivisionibus. Velut paroecia civilis concipere posset.

Parochia ab Iuncta Parochiae (Lusice; Junta de Freguesia et Mirandice; Junta de Freguesie) regitur, quae exsecutivum organon a respectivi conventus membris electum est, excepto praeside (primo electissimi catalogi candidato qui automatice praeses Iunctae Parochiae designatur. Conventus Parochiae organon directe a censis civibus in parochiae territorio selectum est.

In Lusitania 4 257 parochiae sunt, in 308 conciliis congregatae, cum territoriis quae 100 km2 superare possunt aut pauca hectaria amplectuntur et cum populationibus e decuriis usque ad decurias milium.

Parochiae numerus pro concilio valde variabilis est, aliquae (Alpiartia, Pharangopolis, Portus Sanctus, Sanctus Blasius Alportelensis atque Sanctus Ioannes Materiae) solum unam habent usque ad maximum 89 (in Barcelo).