Amiralis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unam legis e paginis de
civilitate
disserentibus

Amīrālis (-is, m., Arabice: امير, quod est "imperator, dictator, phylarchus") seu emirus, figuris latinis complurimis ac variis: amirallus, amiralius, amirarius, amiraldus, admiralis, admirallus, admiralius, admirararius, almirallus (paene omnes huius verbi figurae incorporant articulum arabicum ال al, quod saepissime امير sequitur) ex etymologiis falsis vidimus quoque formas verbis latinis adsimilatas: admirabilis, admirandus, admiratus. Latinitate pura Phylarchus.

Primum titulus proli Mahommeti datus, dein aliquot post saeculis variis regulis et praefectis dabatur.

Verbum quoque in rebus minus gravibus utitur, exampli gratia, qui mystagogus in urbem Meccam dicitur emir hadji, praefectus classis emir al-bahr, unde linguis europaeis "amiralis maris" (hodie modo "admiralem" dictus.)

Caliphae ottomani titulo Amirmumnes, id est emir al mumemnin "Imperator Fidelium" utebantur.

In nonnullis huius aetatis nationibus Arabicis, rex hoc titulo, aliis regis progenies, praesertim filius successurus, designatur.

Roman numeral 10000 CC DD.svg