Lingua Mirandica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Mirandica
mirandés
IPA: [ - ]
Taxinomia:
Locutores: 15 000
Sigla: 1 -, 2 mwl, 3 mwl
Status publicus
Officialis
Privata Lusitania
Litterae:
Scriptura: Latina
Procuratio: Anstituto de la Lhengua Mirandesa
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Mirandica aut Mirandensis est Lingua Romanica Septemtrione Paeninsulae Hibericae fabulatur. In Portugallia ea 15 000 homines loquuntur in pagis concilii Mirandae Durii (Luse Miranda do Douro, Mirandice Miranda de l Douro) et in tribus concilii Viminosi (Luse Vimioso, Mirandice Brumioso) pagis in 484 km2 spatium, patente suo pondere per alios conciliorum Viminosi, Monachi Durii (Luse et Mirandice Mogadouro), Masaedonis (Luse Macedo de Cavaleiros) et Brigantiae (Luse Bragança, Mirandice Bergáncia) pagos.

Lingua Mirandica tres dialectos habet; Mirandensis Centralis aut Normalis, Mirandensis Septemtrionalis aut Raianus, et Mirandensis Meridionalis aut Sendinensis. Fere omnes Mirandophoni bilingues aut trilingues sunt, nam Mirandice, Luse, Hispanice loquuntur.

Textus lecti, v. gr. diversarum linguarum phoneticarum, syntacticarum aut lexicarum peculiaritatum pondus ostendunt, et Lusae linguae pondus maximus est quia a Mirandensibus culta, illustris, praecipua lingua Lusa putatur.

Cum firma orali traditione, tradita a patribus in filios per tempora, solum anno 1882, a José Leite de Vasconcelos, illustre philologo, archaeologo et ethnographo Luso, scribi investigarique coepit. (Qui Historiam litterariam Mirandicam aperit in libro titulato Flores Mirandesas carminum manipulum edens: multa fragmenta Camõens vertit; In Mirandae pagis varia commenta, narratiunculas, fabulas, proverbia, aenigmata et amoris, humoris, devotionis etc... cantica colligit; etiam opusculum O Dialecto Mirandês, cum quo Societatis Linguarum Romanicarum Montis Puellarum praemium assecutus est, et 'Studos de Filologie Mirandesa' I et II, 1901, scribit).

Manuel Sardinha (carmina poetae Antero de Quental vertit); Bernardo Fernandes Monteiro (quattuor Evangelia vertit: Sancti Lucae, Sancti Marci, Sancti Matthaei et Santi Johannis, fere totaliter inedita, a Trindade Coelho vulgatis excerptis in ephemeridibus O Repórter anno 1896, et a Gonçalves Viana aliis in Revista de Educação e Ensino cum textu a se ipso reviso, qui etiam in prorsa varios textus in ephemeride O Mirandez editos scribit); António Maria Mourinho (carminum librum Nossa Alma e nossa Terra, se ipso auctore, edit anno 1961; et Scoba Frolida An Agosto/Lhiênda de Nôssa Senhora de l Monte de Dues Eigrejas, anno 1979; Ditos Dezideiros, anno 1995; Manuel Preto Bersos Mirandeses, anno 1993; Moisés Pires Eilementos de Gramática Mirandesa, ineditus; et Pequeinho Bocabulário Mirandês-Pertuês, anno 2004) inter alios, eius gradus sequentur, nunc scriptione florente. In hoc spiritu, hoc anno eodem, Concilium Orthographicum constitutum est, integre Camera Municipali Mirandae Durii patrocinatum et a peritorum glottologorum circulo perfectum, cuius proposita claras ad scribendam, legendam et docendam Mirandicam linguam regulas instituire et orthographiam maxime unitariam possibilem constituire et linguam Mirandicam linguam minoritariam Portugalliae consecrare sunt.

Inscriptio in lingua Mirandica

Suum studium per investigationis centra Lusa velut per centrum linguisticae Universitatis Olisiponensis cum proiectu Atlas Linguísticos de Portugal, et per Universitates Aeminii, quae Inquérito Linguístico Bolêo perficit. Per Vulgationem in mediis communicationis. Per orationes, etc...

Quamquam adhuc sine iuridico statuto et cum parcis linguae Mirandicae tutelae et promotionis officialium modis, verum est, fructus huius laboris, linguam in ultimis temporibus valde investigari, se revitalizare, et firmationis intra et extra regionem suam statutum assequi.

Aliquae phonologicae differentiae relatione cum lingua Lusa sunt:

  • Servatio f- initialis: FAME = fame;
  • Palatalizatio initialis consonantis L: LINGUA = lhéngua;
  • Servatio consonantum l et n in intervocalica positione: LUA = lhuna, MAU = Malo;
  • Palatalizatio consonantum duplarum ll/nn/mn: CASTELO = castiêlho, ANO = anho, DANO = danho;
  • Diphthongatio vocalis brevis et in positione tonica: FERRO = fiêrro, etc..)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lingua Mirandica spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cahen, Michel (2009): Le Portugal bilingue: Histoire et droits politiques d'une minorité linguistique: la communauté mirandaise. Rennes: Presses Universitaires de Rennes (Rivages linguistiques), 211 p. (ISBN: 978-2-7535-0771-5).
  • Merlan, Aurelia (2012): Sprachkontakt und Sprachwechsel im portugiesisch-spanischen Grenzgebiet: Das Mirandesische. Frankfurt am Main: Lang (Rostocker Romanistische Arbeiten; 15), 456 p. (ISBN: 978-3-631-62261-2).