Gallaecia (Communitas autonoma)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina est de regione Hispanica. Si vis paginam de regione Polonica Ucrainicaque, vide Galicia.
Communitas Autonoma
Gallaeciae
Vexillum Galiciae Insigne Galiciae
Vexillum Insigne
Hymnus: Os Pinos
Locus Gallaeciae in Hispania
Caput Compostella
Maxima urbs Vicus Spacorum
Linguae officiales Hispanica et Gallaica
Divisio administrativa
 Civitas
Communitas autonoma
Hispania
Superficies
 - tota
 - % Hispaniae
Positio nº. 7
29 574 km2
5,8%
Incolae
 - Toti (2010)
 - % Hispaniae
 - Densitas
Positio nº. 5
2 797 653
6,13%
93,78/km²
Gentilicius Gallaicus-a-um
Statutum autonomiae 28 Aprilis, anni 1981
ISO 3166-2 GA

Repraesentatio
parlamentaria

 - Congressum
 - Senatus

 

25 deputati
19 senatores

Praeses Albertus Núñez Feijóo (PP)
Festus officialis 25 Iulii (Dies Nationalis Gallaeciae)
Iuncta Gallaeciae

Gallaecia (Hispanice Galicia ; Gallaice Galiza aut Galicia) est communitas autonoma Hispaniae post 1978, cum "nationalitatis historicae" statuto secundum Constitutionem Hispanicam et Statutum Autonomiae, intra Regnum Hispaniae. Boreoccidentali in Paeninsulae Hibericae extremo sita, oriente Principatui Asturiarum Castellaeque et Legioni; occidente Oceano Atlantico; septemtrione Mari Cantabrico et meridie Reipublicae Lusitanae finitima est.

Ei lingua propria Gallaica est, similis et communis originis cum Lusitana, et officialitatem cum Hispanica, quae officialis tota in Hispania est, partitur.

Gallaecia 2 796 089 incolarum (2009) possidet cum incolaria distributione maximam partem in lacinia inter Ferreolum et Vicum Spacorum agglomerante. Compostella caput est cum peculiari statuto intra provinciam Brigantii. In Gallaecia, urbani nuclei cum urbis gradu septem sunt, qui secundum incolaria criteria sequentes sunt: Vicus Spacorum, Brigantium Flavium, Aurium, Lucus Augusti, Compostella, Pons Vetus, Ferreolus.

Toponymia[recensere | fontem recensere]

Gallaecia, vocabulum e quo Hispanicum et Gallaicum Galicia et Gallaicum Galiza dedicutir, magnam antiquae provinciae Romanae homonymae partem occupat. Latinum vocabulum vicissim ex antiquarum Celticarum tribuum nomine derivat quae Septemtrionalem fluminis Durii aream incolebant et quas Romani "Gallaecos" sive "Callaecos" nuncupabant, dum inter Graecos utputa καλλαικοι cognoscebantur (quorum tribuum metionem fecerant aliqui auctores, inter quos Herodotus).

Symbola Gallaeciae[recensere | fontem recensere]

Vexillum[recensere | fontem recensere]

Vexillum Gallaeciae.

Quamquam per saecula antiquum Gallaicum vexillum caerulei fundi cum aureis crucibus et magna pyxide in medio modo insignis fuit, praesens Gallaicum vexillum saeculo undecivensimo exeunte ab historicis Rexurdimenti Gallaecistis creatum est ut nationale vexillum, saltem e 1891 fluitans. Album fundum habet et caelureum e supremo laevo usque ad infimum dexterum angulum tractum ostendit.

Insigne Gallaeciae[recensere | fontem recensere]

Insigne Gallaeciae.

Calix, heraldica figura Gallaeciam repraesentans, primum in Regum Gallaicorum (Francice; roys de Galyce) insigne Armorialis Segarensis Anglici anni 1282 documentatum est. Dissimiles variationes per tempus expertum est. Praesens insigne Gallaeciae in articulo tertio Legis Symbolorum Gallaeciae describitur:

"Gallaeciae insigne, in azuro campo, aureum calicem cum argentea hostia vicissim cum septem crucibus ex eodem metallo, tribus singulis in singulis lateribus et una in capitis centro fert. Cimerium, corona regia clausa, quod est aureus circulus cum gemmis insertis, octo floronibus foliorum acanthaceorum compositus, e quibus visibilia quinque margaritata, et e quibus singulis singula margaritata diademata tendentia in azurum mundum cum semimeridiano aequatoreque aureis iuxta cum aurea cruce. Corona rubeo sive rubro intecta.[1]"

Hymnus Gallaicus[recensere | fontem recensere]

Eduardus Pondal, auctor carminis Pinis (Gallaice Os Pinos) textum praebentis.

Hymnus Gallaicus, Pini (Gallaice Os Pinos), acusticum symbolum sollemnissimum Gallaeciae ut politicae communitatis est. Textus duae primae carminis Queixumes dos pinos partes ab Eduardo Pondal est, dum musicae auctor Paschalis Veiga est. Primum Havanae, in Cuba, die 20 Decembris 1907 cantus est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Praehistoria[recensere | fontem recensere]

Parxubeirae fodinae dolmen.

Cultura Megalithica prima magna identificata cultura, potentiā constructionis architectonicāque distincta, fuit. Megalithica cultura ingentia lapidaria monumenta funerarii characteris, dolmina, reliquit. Maximum fulgorem Millennio Tertio a.C.n.) habuit.

Inter annos 1900 et 1500 a.C.n. inventa est metallurgia, praesertim aenea cupreaque, metallica ferramenta armaque apparent. Etiam huius temporis nominatae petroglyphae, rupestres caelaturae subdiales, sunt. Communitates ad agriculturam iam peritae erant et fructus in fictilibus deponebant et cum Atlanticis nationibus commercializabant.

Castrorum cultura[recensere | fontem recensere]

Castrum Sanctae Theclae (Gallaice Castro de Santa Tegra ; Hispanice Castro de Santa Tecla).

Per Millenium Primum cultura Megalithica in Hiberici Boreoccidentis autochthoniciorem culturam, culturam castrorum (Hispanice cultura castreña, Gallaice cultua castrexa) gradatim evolvit. Ad huius culturae formationem commercium cum aliis Oceani Atlantici et Maris Mediterranei populis. Huius culturae peculiarissimum est vici castra nuncupati, quae loca murata sunt, ubi domitantur circulares formae, modo strategico sitae in locis facilibus defensu.

Romana rectio[recensere | fontem recensere]

Turris Herculis (Gallaice et Hispanice Torre de Hércules), Brigantii Flavii (Gallaice A Coruña, Hispanice La Coruña).

Anno 137 a.C. Romani primum castrorum territorium visitabant, per expeditionem inter annos 61 sive 60 a.C. Iulius Caesar cum suo potente exercitu in illas terras venit et denique anno 26 a.C. Caesar Augustus totum Gallaeciae dominium consecutus est, quae in conventus iuridicos tres divisa est; Lucum Augusti, Asturicam Augustam et Bracaram Augustam, quae caput pristinum Gallaeciae erat et quae urbs hodiernis diebus in Portugallia sita est.

Medium Aevum[recensere | fontem recensere]

Per saeculi V invasiones, Gallaecia in Sueborum manus anno 411 incidit, qui ibi regnum formavere. Anno 584 Visigothicus rex Liuvigildus Suebicum Gallaeciae regnum invasit, id vincens incorporansque in Visigothicum dominium. Per Mauricam Hispaniae invasionem, Mauri praesidium stativum ibi collocavere, sed ab Alphonso Asturiarum anno 739 expulsi sunt.

Per saecula nona et decima, comites Gallaeciae suam oboedientiam suo nominali rege fluctuavere. Eodem tempore Normanni et Viccingi Gallaica litora impugnavere. Turres Catoirae in Ponte Vetere velut fortalitiae aedificatae sunt ut Viccingos Compostellam impugnare vitaretur. Anno 1063, Ferdinandus I Castellae suum regnum inter suos filios divisit. Gallaecia in Garciae I Gallaeciae manus incidit. Anno 1072 ad annexionem coacta est et regni Castellae et Legionis pars mansit, quamquam cum praecipuo autonomiae gradu.

Moderna tempora[recensere | fontem recensere]

Cathedralis Sancti Iacobi Compostellae. Occidentale frontispicium, ibi monstratum, magna ex parte a saeculo XVIII originem trahit, quamquam demissae turres in angulis e Medio Aevo originem trahunt.

Ultimum Gallaicae libertatis excursus fuit dynasticus conflictus inter Isabellam Castellae et Ioannam Bertrandeiam. Regina Isabella per suum regnum in Castella Ioannam propter bastardam Bertrandi de la Cueva et antiquae reginae accusavit, sine historiographica comprobatione, et quamobrem Bertrandeia (Hispanice Beltraneja, Gallaice Beltranexa) nuncupata est. Cum produxissent politicae pugnae, Ioanna et nobiles ei faventes victi sunt et via patefacta Castellano dominio est. Gallaecia suam politicam initiativam et oeconomicam autonomiam amisit. Designatus est gubernator sive capitaneus generalis et corregidores praecipuis urbibus et constituta est Regia Audientia (Hispanice Real Audiencia), sic consolidata coniuncta monarchica potentia. Borbonibus regentibus, Intendentia aerarii publici et militaria, dum corregidores biocolytica et iustitiae munera sumpserunt. E 1500 iam erat Iuncta (Hispanice Junta, Gallaice Xunta), quoddam parlamentum sed sine reale potentia.

Cum demographico incremento constantiore quam vicinorum regnorum, medio saeculo XVIII Gallaecia Castellanam spissitudinem incolarum triplicavit. Nihilominus per hanc periodon, 90% incolarum rurales erant. Re vera, medio saeculo XVI solum Pons Vetus, Compostella et Aurium 1 000 "vicinorum" sive civium superabant.

Contemporanea tempora[recensere | fontem recensere]

Anno 1833 Gallaecia suam repraesentativitatem velut administrativa unitas amisit et Iuncta Regni Gallaeciae (Hispanice Junta del Reino de Galicia, et Gallaice Xunta do Reino de Galicia) evanuit. Territorium in provincias quattuor sub media gubernationis administratione divisum est. Illo saeculo, primus politicus motus ad defendendam Gallaeciam ab hac autonomicarum potestatum amissione surrexit. Per saeculum quoque motus defendenae Gallaicae culturae organizatus est et culturalis distinctionis conscientia parallela politicae metae. Motus etiam linguae Gallaicae velut cultae expressionis vehiculum proponebat.

Post perioda (brevia aliquae) Provincialismi, Foederalismi et Regionalismi exeuntis saeculi undevicensimo, anno 1907 tempus Solidaritatis Gallaicae (Hispanice Solidaridad Gallega) ortum est, usque ad primum bellum mundanum, cum proposito consequendae unificatae comitialis frontis quae caciquismum eliminaret et Gallaicam repraesentationem adipisceretur quae attamen frustrum esset. Prima periodus usque ad Primo de Rivera a Sodalitatibus Linguae (Gallaice Irmandades da Fala) descripta est, quae fundamentalem curam defendendae linguae Gallaicae habent. Cum expanderentur, ad politicam Gallaicismi ideam confluxere. Vincentius Risco et Raimundus Otero Pedrayo in culturali aspectu operati sunt et quoque politicum aspectum cum figuris velut Porteira et Ludovico Peña Novo habuere. Postea societas Xeración Nós (Latine; "Progenies Nos") circum homonymum commentarium surrexit.

Per Secundam Rempublicam Hispanicam duae inclinationes erant: alia erga Organizationem Republicanam Gallaicam Autonomam (Hispanice Organización Republicana Gallega Autónoma) et alia erga Factionem Gallaicistam (Gallaice Partido Galeguista) relata. Factio Gallaicista ex unione diversarum inclinationum repraesentatarum a figuris velut Vincentio Risco, Raimundo Otero Pedrayo et Raimundo Cabanillas inter alios surrexit. Anno 1936 Factio Gallaicista, ad assequendam approbationem Statuti Gallaeciae, foedere cum Fronte Populare (Hispanice Frente Popular) se coniunxit. Statutum Cortibus ostensum est paulum antequam Bellum Civile Hispanicum erumperet

Post Transitionem ad democratiam, Gallaecia velut nationalitas agnita est et velut communitas autonoma constituta est, probato Statuto Autonomiae Gallaeciae anno 1981.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Litus Mortis (Hispanice Costa de la Muerte et Gallaice Costa da Morte).
Prominentia Gallaeciae.

Generalia data[recensere | fontem recensere]

Gallaecia superficiem 29 574 km² (fere velut Belgicae) tegit et 1 300 km litorum possidet. In Romana epocha Gallaecia ponderis aureas, argenteas stannique opes habebat.

Gallaecia geographica zona finitima est Septemtrione Occidenteque Oceano Atlantico, Oriente extremo iugi montium iuxta litus Cantabricum (Ancaribus, Gallaice Os Ancares, Hispanice Los Ancares) et Austroccidente flumini Minio, cuius finis cursus limes cum Lusitania est. Viridis regio est cum climate oceanico, ventis versa qui Boreoccidentalem Europam memorant.

Nostra Domina Barcae (Gallaice Nosa Señora da Barca) Mugiae (Hispanice Mugía, Gallaice Muxía).

Antiquae baseos dislocatio est, ex iugi Pyrenaeo-Cantrbrici formatione in Caenozoico, qui ei praesentem physicum aspectum dedit. Oriente, Asturiis Legionique finitimi, alti montes in Pinna Trevinca (Hispanice Peña Trevinca, Gallaice Pena Trevinca), 2124 metrorum, culminant. Septemtrione Occidenteque, oropedia inter 200 et 600 metrorum alta extenduntur et distinguuntur a Meridie cum valle Minii (Gallaice et Hispanice Miño) in arca condita et cum faucibus angustis Silis (Hispanice Sil, Gallaice Sil). Graniticae schisticaeque baseos sublatio adduxit quoque in exemptilium litoralium prospectuum formationem: rias, Rias Inferiores (Gallaice Rías Baixas, Hispanice Rías Bajas) Austroccidente et Rias Superiores (Gallaice et Hispanice Rías Altas) Septemtrionale, et quae quaedam fluminis ostia in mare sunt, quae litora dentant cum commoventibus rupinis velut promunturio Arubio (Hispanice et Gallaice: Cabo Ortegal).

Regio in provincias quattuor, in commarcas 53, in concilia, in parochias 3 847 et in pagos 31 855 (Gallaice lugares, Hispanice aldeas, dimidium Hispaniae 63 613 pagorum habentis) divisa est. Sed Gallaicis parochia absoluta referentia est. Commune est, si Gallaico unde sit quaeritur, eum parochiae nomen respondere.

Parochiarum origo Suebis, Germanico populo unum primorum Christianorum regnorum in Europa circa 410 condente, debita est. Anni 569 documentum hanc administrativam organizationem, "Parochiale Suevorum" testificatum est.

Urbes Gallaeciae[recensere | fontem recensere]

Gallaeciae peculiaritas, aliarum Hispanicarum regionum dispar, unius metropoleos in territorio dominatae absentia est. Quidem, urbana compages multis modicis urbibus per regionem aspersis constituitur. Ibi infra tabula cum praecipuiis urbibus est:

Locus secundum incolas Urbs Latine Urbs Hispanice Urbs Gallaice Numerus incolarum Provincia Nota
1 Vicus Spacorum Vigo Vigo 300 000 Pons Vetus
2 Brigantium Flavium La Coruña A Coruña 250 000 Brigantium Provinciale caput
3 Aurium Orense Ourense 110 000 Aurium Provinciale caput
4 Lucus Augustus Lugo Lugo 95 000 Lucus Augustus Provinciale caput
5 Compostella Santiago de Compostela Santiago de Compostela 90 000 Brigantium Communitatis Autonomae caput
6 Ferreolus Ferrol Ferrol 80 000 Brigantium
7 Pons Vetus Pontevedra Pontevedra 80 000 Pons Vetus Provinciale caput
8 Villa Gracia Villagarcía de Arosa Vilagarcía de Arousa 35 000 Pons Vetus
9 Naro Narón Narón 35 000 Brigantium
10 Redondela Redondela Redondela 30 000 Pons Vetus
11 Dactonium Monforte de Lemos Monforte de Lemos 20 000 Lucus Augustus
12 Lalinopolis Lalín Lalín 20 000 Pons Vetus
13 Vivarium Vivero Viveiro 16 000 Lucus Augustus
14 Baiona Bayona Baiona 11 000 Pons Vetus
15 Pontes García Rodríguez Puentes de García Rodríguez As Pontes de García Rodríguez 11 000 Brigantium
16 Burela Burela Burela 10 000 Lucus Augustus

Clima[recensere | fontem recensere]

Ancares (Gallaice Os Ancares, Hispanice Los Ancares) orographicum repagulum frontibus Hiberiam ineuntibus constituunt.

Tamen superficies limitata, Gallaecia tres climaticas zonas relative scissas habet. In Riis Superioribus, temperaturae gratae (media 14 °C) sunt, sine magnis variationibus inter annitemporales maximam et minimam; ei sunt 150 pluviosi dies (media annua 1 000 millimetrorum Brigantii Flavii), sed amplius 10 000 horarum solis pro anno. A Septemtrionali vento protectae, Riae Inferiores clima adhuc suaviores habent, sed Austroccidentales venti ibi ponderis praecipitationes totum per annum provocant (cum media 1 500 millimetrorum), minoris ponderis nihilominus perscriptis Compostellae (1 973 millimetrorum). Intestini climatis peculiaritas magna temperaturae discrepantia (4,9 °C Manzanedae per menses frigidissimos sed 31,8 °C mediae Cigurriae, Hispanice Rúa et Gallaice A Rúa, per menses calidissimos); praecipitationes valde debillimae (359 Manzanedae) et hiemales gelus ponderis Luci Augusti Auriique.

Civilitas gubernatioque[recensere | fontem recensere]

Communitatis potestates[recensere | fontem recensere]

Palatium Raxoianum (Hispanice Palacio de Rajoy et Gallaice Pazo de Raxoi), Iunctae Gallaeciae praesidatus officialis sedes.

Statutum Autonomiae Gallaeciae communitatis potestates per Parlamentum, Iunctam et Praesidatum exerceri asserit:

Divisiones administrativae[recensere | fontem recensere]

Quamquam historice in provincias septem (Brigantium, Compostella, Flavia Lambris, Britonia, Lucus Augustus, Aurium et Tude) divisa erat, in praesente Gallaecia conformata est in provincias quattuor quae sunt:

Provinciae vicissim in commarcas (Hispanice et Gallaice comarcas) divisae sunt quae municipia congregant. In praesente 53 commarcae Gallaicae sunt e quibus 18 ad Brigantii, 13 ad Luci Augusti, 12 ad Aurii et 10 ad Pontis Veteris provinciam pertinent. Quoque effecta sunt 315 consiliorum, basicae administrationis proximae civibus: e quibus 94 ad Brigantium, 67 ad Lucum Augustum, 92 ad Aurium et 62 ad Pontem Veterem. Denique, territorium in parochias etiam divisum est, 3 778 in summa.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Ria Arauzae (Gallaice Ría de Arousa, Hispanice Ría de Arosa), in provincia Ponte Vetere), totius Hispaniae maxima.

Gallaeciae oeconomia ad opes naturales valde alligatur; revera, historice, csampi primarii activitates in Gallaicam oeconomiam domitatae sunt et consumptioni occupationique ponderis fuere. Nihilominus, ut evolutarum oeconomiarum inclinatio est, eius pondus paulatim deminutum est. Anno 1930, agriculturae piscatusque valor additus grossus 31,3% e toto repraesentabt; anno 2005 in 4,75% e toto deminutus est. Productivitas, attamen, parva est, quamobrem hic campus adhuc 9,39% incolarum oeconomice activorum occupat.

Concilia cum maxima spissitudine incolarum in Gallaecia.

Campus secundarius 28,8% Gallaici PDG affert. Ibi excellunt energiae generatae et aedificatoriae industriae contributiones. Quoque declarandae sunt constructio navalis Vici Spacorum et Ferreoli, autocinetica textilisque industriae et industria referens ad granitou manipulationem.

De eo quod ad campus tertiarius attinet, Gallaecia in magno periegeticae renovationis processu est.

Demographia[recensere | fontem recensere]

Concilia suum numerum incolarum anno 2009 augentia aut servantia.

Cum aestimato numero incolarum (2010) 2 738 591 incolarum, Gallaecia quinta communitas autonoma secundum numerum incolarum est. Cuius spissitudo incolarum, 92,6 incolarum pro km², paulo maior quam Hispanica media et similis Europaeae est.

Vicus Spacorum urbs cum maximo numero incolarum in Gallaecia.

Gallaeciae numerus incolarum praecipue in litoralibus zonis conglobatur, inter quas Riarum Inferiorum et Portus Magni Artabrorum areae, territoria urbium Brigantii Flavii et Ferreoli, maximam spissitudinem incolarum habent. Concilium Vici Spacorum, cum 295 703 incolarum, maximum in Gallaecia constituit, quem sequuntur Brigantium Flavium cum 245 164 incolarum et Aurium cum 107 057 incolarum. Una cum has tres urbes, Gallaeciae aliae quattuor sedes urbes consideratae sunt: Lucus Augustus, Compostella (Gallaicum administrativum caput), Pons Vetus et Ferreolus. Quoque communitas quinque concilia cum amplius 30 000 incolarum, decem concilia cum inter 20 000 et 30 000 et triginta quinque cum inter 10 000 et 20 000 habet, inter quae excellit Dactonium.

Secundum censum 2006, gradus fertilitatis Gallaicarum 1,03 filiorum pro femina ob 1,38 civitatis erat et minor numero 2,1 filiorum pro femina necessariorum ut producatur incolarum aetatis suffectio. Inter Gallaicas, Lucenses et Aurienses minimum filiorum numerum habent, cum 0,88 et 0,93 respective, ergo primae quae minimum filiorum numerum in Hispania habent. Anno 2006 perscripti sunt in Gallaecia summa 21 392 natuum, quod fere 300 plurimos quam anno 2005 secundum IGE supponitur. Revera in praesens Gallaecia absoluti natuum numeri recuperationem anno 1999 inceptum et ultimis annis manentem vivit (anno 2008 23 281 natuum fuere).

Quamquam natus ameliorati sunt, tamen vegetativum reliquum, scilicet, differentia inter natorum et obitorum hominum numerum adhuc negativum in Gallaecia est. Anno 2006 fuit summa 29 389 obituum, ergo numerus incolarum totus minoratus est ciricter 8 000 hominum.

De eo quod ad spem vitae attinet, Gallaici anno 2007 vitae mediam 81,1 annorum habebant (77.4 annorum viris et 84.7 annorum feminis). E 1981 Gallaicorum spes vitae in quinquennio aucta est, gratia melioris qualitatis vitae. Incolarum assenescentia quoque manifesta fit in incremento senium valde provectae aetatis quod gradatim communitas in quoque censu perscribit. Gallaeciae anno 1991 300 homines amplius centum annos nati erant. Post quinque quinquennia, numerus 72% auctus est, superantibus saeculum 518 Gallaicis.

Advenarum proportio in Gallaecia 2,67% incolarum omnium est. Praecipuae nationalitates Lusa (17,93% omnium advenarum), Columbiana (10,93%) et Brasiliensis (8,74%) sunt.

Demographica evolutio[recensere | fontem recensere]

Demographica Gallaeciae historia continuae ponderis amissionis respectu reliquae civitatis fuit propter emigrationem versus Hibero-Americam, Centro-Europam et alia Civitatis territoria. Ita, anno 1857 spissitudo incolarum in Gallaecia maxima ex omnibus Hispanicis regionibus erat, repraesentante Gallaica portione 11,49% Hispanorum. Nihilominus, anno 2007 Gallaecia solum 6,13% omnium Hispanorum repraesentabat.

Demographica Gallaeciae evolutio et
percentatio respectu totius Hispaniae[2]
1857 1887 1900 1910 1920 1930 1940 1950
Numerus incolarum 1 776 879 1 894 558 1 980 515 2 063 589 2 124 244 2 230 281 2.495.860 2.604.200
Percentatio 11,49% 10,79% 10,64% 10,32% 9,93% 9,42% 9,59% 9,26%
1960 1970 1981 1991 1996 2001 2006 2008
Numerus incolarum 2 602 962 2 583 674 2 753 836 2 720 445 2 742 622 2 732 926 2 767 524 2 794 796
Percentatio 8,51% 7,61% 7,30% 6,90% 6,91% 6,65% 6,19% 5,99%

Natura[recensere | fontem recensere]

Flora[recensere | fontem recensere]

Silvae Eumenses (Gallaice Fragas do Eume) Gallaicae Atlanticae silvae tutaculum constituunt quae olim paene totam Gallaeciam texit.

Gallaecia magnam silvarum percentationem (66%) habet cum amplius 600 millionibus arborum superficiem tegentium cuius valor 28 000 millionum euronum est et ubi augescunt ponderis forestales species in naturali statu, quamquam ultimis in decenniis silvatici characteres propter eucalypti importationem mutant, deminuto silvarum incaeduarum numero, praesertim in provinciae Lucensis media septemtrione.

In capiendo fructu e terra introductae sunt diversae culturae, sed respectu quantitati terrae dicatae cum pastionibus certant ob pressionem capiendi oeconomici fructus ex ctēnei.

Gallaeciae magna forestalium opium potentia in Hispania est. Quamquam incendia forestalia multa hectaria singulis annis urant, xylema in Gallaecia productum praecipua redituum fons, velut pasta cellulosae ex mollibus lignis procedens. Regio transitionis zona inter climata et eorum biotŏpos est quae sunt:

Propter climatis tranquillitatem etiam subtropicae et adhuc tropicae species sunt: Arecaceae, Orchidaceae etc. In Gallaecia fuere botanicae sive forestales? revolutiones tres eventae in dissimilibus temporibus cum valde disparibus resultationibus:

Fauna[recensere | fontem recensere]

Sunt in Gallaecia vertebratorum species 262, e quibus 12 aquae dulcis pisces, 15 amphibia, 24 reptilia, 152 aves, et 59 mammalia sunt.

Animalia topice Gallaeciae peculiarissima visa cicura sunt et ad ctenotrophicas expilationes respondent. Nihilominus, Gallaici montes silvaeque parvorum mammalium varietatem (lepores, cuniculos), et alios non tam parva (velut apros aut capreolos) hospitio accipiunt e quibus in venatoriis temporibus fructus capitur.

Intra aves citandi sunt varii loci transitus aut hiemandi, Zonae protectionis specialis aviaris etc., velut Ria Libuncae.

Memorandi sunt mannus Gallaicus et gallina Mosensis quae in periculo exstinctionis est, quamquam numerus exemplarium valde in septem annis accrevit.

Lingua[recensere | fontem recensere]

Gallaice loquentes ut sermo patrius secundum Instituti Gallaici Statisticae census anno 2001.

Lingua Gallaica Romanica lingua ex Latina orta est qua antiqua Romana Gallaecia loquebatur. Gallaica etiam propria Gallaeciae lingua et maximam culturalem populi Gallaici expressionem constituit. E philogenetica opinione habet eandem originem quam lingua Lusitana (cum qua 85% intellegibilitatis tenent) et similis aliquarum Romanicarum Hibericarum talium velut Asturianae aut Hispanicae est.

Lingua Gallaica litterariam memoriam praecocem iuxta cum aliis Romanicis velut Occitana evolvit. Haec praematura memoria gloriam confirmat. Postea, litterarii et sociolinguistici occasus periodos propter politicum Gallaeciae statum per historiam transivit.

In praesenti lingua Gallaica exemplar a Regia Academia Gallaica (Gallaice Real Academia Galega) elaboratum et in litteraria memoria fundatum possidet. Contemporanea Gallaica, ut lingua officialis, varietatem cultam possidet qua et Gallaica media communicationis et primaria, secundaria, et universitaria educatio utuntur.

Amplius tres milliones hominum Gallaice toto in orbe terrarum loquuntur. Secundum loquentium numerum, Gallaica locum 146 in mundano catalogo occupat in quo includuntur amplius 6 700 linguarum.

Lingua Hispanica per Inferius Medium Aevum introduci coepit praesertim cum Castellani accessum ad Gallaicae Ecclesiae civilitatisque munera haberent et denique ordinum dirigentium lingua et de facto unica lingua officialis facta est et per saeculum XX etiam facta est lingua portionis incolarum in Gallaicis urbibus. Post multa saecula politicae impositionis lingua Hispanicae, Gallaica ultimis in decenniis etiam linguae officialis statum consecuta est et ambae in educativis centris discuntur. Est magnus socialis motus plenam linguae Gallaicae normalizationem inveniens.

Notandum est et Gallaicam et Lusitanam linguas ex antiqua Gallaica, etiam Gallaico-Lusitana nominata, ortas esse. Ambae linguae progressive inter se abire coeperunt, politice separatis Lusitania et Gallaecia.

Vectura et mobilitas[recensere | fontem recensere]

Aëroportus[recensere | fontem recensere]

In Gallaecia sunt aëroportus tres in Atlantico axe siti qui praecipuissimis Gallaicis urbibus serviunt. Aëroportus Compostellae, cuius commeatus anno 2008 1 917 466 viatorum habuit, Gallaeciae praecipuissimus et unicus cum intercontinentalibus volatibus est. Cum variis Hispanicis Europaeisque urbibus conectit et intra praecipua tempora anni volatus in Caracas et Bonaëropolin habet. Aëroportus Vici, cum 1 278 762 viatorum eodem anno, quoque directos volatus et in varias Hispanicas urbes et in Londinium ac Lutetiam habet. Denique, aëroportus Brigantii Flavii, cum 1 174 970 viatorum anno 2008, directos volatus in varias Hispanicas urbes et in Olisiponem ac Londinium. Notandi sunt tres aëroportus directos volatus in Matritum, Barcinonem, Bilbaum, aliquam insularum Canariarum, Palmam et Londinium habere.

Portus[recensere | fontem recensere]

Portus Vici Spacorum cum Insulis Siccis (Gallaice et Hispanice Cíes) in parte posteriore.

Inter Gallaicos portus notandus est Portus Vici Spacorum, qui maximus piscationis portus in mundo est. Cuius totus commeatus anno 2004 4 730 399 tonnarum fuit. Alii clari portus Ferreoli ac Brigantii Flavii velut Marini (Gallaice et Hispanice Marín) ac Villae Graciae sunt.

In Gallaecia praeterea alii 122 portus a publica societate "Portibus Gallaeciae" (Gallaice Portos de Galicia) geruntur.

Viae[recensere | fontem recensere]

Gallaicarum viarum reticulatio variis autoviis praecipuas urbes conectentibus et nationali ac secundaria reticulatione reliqua concilia attingente formatur.

Notandae sunt autoviae accessus in Gallaeciam: A-6 Brigantium Flavium ac Lucum Augusti cum Matrito per Equos Feros (Gallaice et Hispanice Cebreiro) intrando conectens et A-52 Vicum Spacorum, Aurium, Benaventum per Gudinnam (Gallaice A Gudiña, Hispanice La Gudiña) intrando conectens. Construuntur aliae duae autoviae; A-8, cum amplius 75% operativis, per Cantabricum intrat et litus cum A-6 in Baamonde iungit. A-76, adhuc solum proposita, trans Vallem Gigurrorum intrabit percursationem simmilem praesentis N-120 inter Pontem Ferratum et Aurium secuta.

In intestina Gallaecia AP-9 inter Ferreolum ac Vicum Spacorum et AP-53 (et AG-53) inter Compostellam ac Aurium invenimus. In praesenti construuntur autoviae A-54 inter Compostellam ac Lucum et A-56 inter Lucum ac Aurium. Praeterea sunt aliae autoviae ab Iuncta Gallaeciae (Gallaice Xunta de Galicia) gestae, praecipua commarcalia capita conectentes, velut AG-53 antea allata, AG-55 Brigantium Flavium ac Quercum iungens et AG-64 inter Ferreolum ac Villam Albam.

Ferrivia[recensere | fontem recensere]

Ferriviariae lineae in Gallaecia exsistentes.

Die 15 Septembris 1873 inaugurata est prima Gallaica ferrivia inter Carril (Villam Graciam) ac Comes (Compostellam). Anno 1875 inaugurata est secunda linea Brigantium Flavium ac Lucum Augusti iungens. Et non accidet usque ad 1883 ubi Gallaecia reliquae Hispaniae per Barchonium iungatur.

Ferriviaria reticulatio in Gallaecia 1 100 km circumvolitat. Sunt variae lineae Hibericae longitudinis (1 668 mm societatibus Adif ac Renfe Operadora respondentes et omnes Gallaicas urbes conectentes. Est alia linea minoris longitudinis (1 000 mm) societati Feve respondens cum tramite inter Ferreolum, Libuncam ac Ovetum. Inter omnes has lineas unica electrificata per Pontem Ferratum versus Dactonium, Aurium et Vicum Spacorum intrans est.

In praesenti construuntur variae lineae magnae velocitatis. E quibus una linea magnae velocitatis inter Ulmetum, Aurium et Matritum est, anno 2012 prospecta, velut axis Atlanticus magnae velocitatis, iam in diaconia inter Brigantium Flavium et Compostellam, omnes Atlanticas communitatis urbes cum Lusitania iuncturus. Sunt aliae propositae lineae tandem territorium iungendis reliquis urbibus vertebraturae; axis interior Gallaeciae inter Vicum ac Dactonium et linea magnae velocitatis Subcantabrica inter Brigantium Flavium ac Legionem.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Agmen Sanctum

Gallaecia locupletem historiam habet in qua dissimiles populi, iuxta cum autochthonibus incolis, sua vestigia in cultura reliquere.

Litterae[recensere | fontem recensere]

Rosaliae de Castro photographia.

Velut evenit cum plerisque linguis Romanicis, primae litterariae significationes Gallaice (aliquando in praesenti Gallaico-Lusitanice dicitur) a Medio Aevo originem trahunt. Post hoc Mediaevale tempus (in quo fit praesertim grandis poëtica productio), accidit amplius trium litterariae siccitatis saeculorum periodos, quae Saecula Obscura (Gallaice séculos escuros) nuncupantur ac ubi evenit fere tota linguae Gallaicae relictio sicut lingua litteraria. Cum Rexurdimento (Gallaice Rexurdimento), praecipue in secundo saeculi undecivensimi dimidio, litterae Gallaicae denuo colitur, surgentibus fundamentalibus nominibus velut Rosalia de Castro.

Iam saeculo vicensimo, ante Bellum Civile Hispanicum grave pondus habet intellegentium ciculi tales Xeración Nós (Latine; "Progenies Nos") et Sodalitates Linguae (Gallaice Irmandades da Fala) in quibus inveniuntur scriptores velut Vincentius Risco, Raimundus Cabanillas et Alphonsus Daniel Rodríguez Castelao. Possunt observari duae periodoi plures quae altera cum Franquismo et altera cum temporis periodo usque ad praesens adveniente, e democratia instaurata in Hispania, coinciderent. Celebres contemporanearum Gallaicarum litterarum auctores Iosephus Ludovicus Méndez Ferrín, Manuel Rivas aut Iesus Michael de Toro Santos sunt.

Musica[recensere | fontem recensere]

Utricularii in sacra peregrinatione.

Gallaecia natio cum ampla musica translaticia est. Eius musicae opes in et musicorum rhythmorum et instrumentorum varietate manent.

Instrumenta quibus Gallaica musica utitur praesertim circum aerophoniam ac membranophoniam volitant. Inter quae gaita Gallaica (tibiae utricularis genus) velut vulgatissima notissimaque excellit, quamquam ultimis temporibus praesertim attenditur illorum instrumentorum recuperatio quae in oblivionem ivere, praecipue dissimilia Gallaicarum tibiarum genera et organulum manubriatum. De membranophonia est magna varietas intra quam ac inter alia tympaniolum, tympanum maius et cymbalum afferri possunt.

De musicis rhythmis excellunt molinariae (Gallaice muiñeiras, Hispanice muñeiras), laographicae saltationes in pistrinis ortae ubi triticum maizumque molita sunt, et alǎlae (Gallaice et Hispanice alalás).

Festa popularia[recensere | fontem recensere]

Sequentia celeberrimorum festorum aliquae in Gallaecia sunt:

Pomparum una in festo Arde Lucus.
  • Festum Dornae (Gallaice Festa da Dorna); die 24 Iulii Riveirae agitur et Festum Commodi Periegetici Gallaici declaratum est. Anno 1948 natum est, in principio velut iocus quem amicorum circulus suis vicinis facere voluit. Ex illo tempore quotannis agitur circiter 24 Iulii et unum festorum cum maximo populari favore, participativissimorum et iocularissinorum tota in Gallaecia esse sibi arrogat. Inter hodiernas Festi Dornae activitates aliquae "Magnum Praemium Carrilanarum", "Certamen navium manufactarum et pane milii propulsarum", "Praemium Icarus Volatus sine Motro" et adhuc "Cantio Thermopolii" sunt.
Aloitadores bestiam in Tonsura Bestiarum Sabucetensi (Gallaice Rapa das Bestas de Sabucedo) retinere conati.
  • Tonsura Bestiarum Sabucetensis (Gallaice Rapa das Bestas de Sabucedo): agitur primo Iulii fine hebdomadis Sabuceti [3] (Stratae) et antiquissimae memoriae eventum est, Commodi Periegetici Nationalis anno 1963 declaratum. Notissima tonsura in Gallaecia est consistens in deducendis e monte silvestribus equis in clausum saeptum nuncupatum "iactans" (Gallaice fachendoso), ubi iubae tondentur et equuli inuruntur. Dissimilis est aliarum Gallaicarum tonsurarum (Gallaice rapa) quia in ea aloitadores, quorum munus animalia retinere ad tondendas iubas ac inurendum est, nullo auxilio utuntur.

Gastronomia[recensere | fontem recensere]

Cremata (Gallaice et Hispanice Queimada).

Gallaica gastronomia ob suam varietatem poductorumque qualitatem, multibus in casis Gallaicis 30 productis cum Denominatione Originis Protecta demonstratam, excellit. Crebro Gallaica producta magnae nundinarum atque patronalium gastronomicarumque festorum quantitatis protagonistae sunt, quae inevitabilis relatio periegetae Gallaeciae visitanti sunt. Gallaica coquina et intestinis et litoralis zonis semper simplicissima fuit propter exsistentium opium paucitatem. Porcus alimoniae fundamentum intestinis terris formabat. Litoribus zonis quoque hoc carnis genus sumebatur, sed alimoniae fundamentum piscis constituebat.

Octopus modo Gallaico (Gallaice polbo á feira et Hispanice pulpo a la gallega).

Inter translaticia Gallaeciae coquinae fercula aliquae ius Gallaicum (Gallaice caldo galego, Hispanice caldo gallego), octopus modo Gallaico (Gallaice polbo á feira, Hispanice pulpo a la gallega), coctum Gallaicum (Gallaice cocido galego, Hispanice cocido gallego), caldariata piscium (Gallaice et Hispanice caldeirada), assum (Gallaice churrasco, Hispanice asado), ferculum conchylii (Gallaice et Hispanice mariscada), calla (Gallaice et Hispanice callos) et impanata (Gallaice et Hispanice empanada) sunt. Inter translaticia tragemata inveniuntur placenta Compostellana (Gallaice, torta de Santiago, Hispanice tarta de Santiago) Britoniensisve (Gallaice torta de Mondoñedo, Hispanice tarta de Mondoñedo), Carnelevarii typicae aures (Gallaice et Hispanice orellas) aut phylla (Gallaice et Hispanice filloas). Aliquae typica Gallaeciae gastronomiae producta gryllus, patata, castanea, capsicum, mel, lacca, farturae, caseus, panis aut dissimilia conchyliorum genera sunt.

Inter potiones cremata, aquae ardentes derivataque (potus spirituosi) et dissimilia vini genera excellunt, e quibus ultimis nominandae sunt denominationes originis quinque in Gallaecia exsistentes; Riparium, Riae Inferiores, Mons Regis, Valles Gigurrorum et Ripa Sacra (Gallaice Ribeiro, Rías Baixas, Monterrei, Valdeorras, et Ribeira Sacra, respective?).

Artes athleticae[recensere | fontem recensere]

Turmae Athletica de La Coruña pedilusores ante lusorium anno 2008.

De eo quod ad multitudinis artium athleticarum attinet, sunt ponderis pedilusoriae turmae, praesertim Brigantii Flavii turma Deportivo de La Coruña, in Prima Divisione ludens cum una liga, duobus scyphis ac superscyphis obtentis et Vicensis turma Celta de Vigo, in praesnti in Secunda Divisione ludens sed quadragies et sexies in Prima lusit. Aliae clarae turmae Pontis Veteris Pontevedra Club de Fútbol, Ferreoli Racing Club de Ferrol, Lucensis Club Deportivo Lugo, Auriensis Club Deportivo Ourense et Compostellana Sociedad Deportiva Compostela sunt. In canistriludio excellunt turmae velut Lucensis Club Baloncesto Breogán, Compostellana Obradoiro Clube de Amigos do Baloncesto, Ferreoli OAR Ferrol et Auriensis Club Ourense Baloncesto. Excellunt etiam manufollicae turmae Sociedad Deportiva Teucro, Vicensis Sociedad Deportiva Octavio ac Caricarum Morrazensium BM Cangas do Morrazo; Brigantii Flavii alsulegiae glacialis turma Hockey Club Liceo da Coruña (laureatissima Gallaica turma) et pediludii aularis turmae, Compostellana Autos Lobelle de Santiago Fútbol Sala ac Lucensis Prone Lugo AD.

Sunt etiam variae Gallaicae selectiones,inter quas excellunt selectio Gallaica pedilusoria et selectio Gallaica canistriludica.

Gallaecia varia Certaminis Mundani Pedilusorii anno 1982 lusoria in stadiis Riazorensi Balaidorumque accepit. Ambo stadia Hispano-Lusitani candidatus partes formavere ut Certamen Mundanum annis 2018 aut 2022 organizaretur.

Gallaecia ob suam artium athleticarum aquaticorum memoriam quoque cognita est, et maris et fluminum, inter quae remigium, navigatio lusoria, piraguismus, et velitabulatio.

Media communicationis[recensere | fontem recensere]

Televisio[recensere | fontem recensere]

Televisión de Galicia (TVG) publicus autonomicus televisificus trames est, e 24 Iulii 1985 emittens et societatis Compañía de Radio-Televisión de Galicia (CRTVG) partis format. Televisión de Galicia toto in Gallaico territorio emittit et praeterea duos internationales tramites, Galicia Televisión Europa ac Galicia Televisión América in Unione Europaea ac America respective gratia satellitis Hispasat emittentes habet. Secundus trames, tvG2, e 2 Februarii 2009 emittit.

Exemplar diarii El Correo Gallego Ferreoli anno 1897 editum.

Televisión Española (TVE) Centrum Territoriale in Gallaecia propriam programmationem anno 1974 emittere coepit, primum televisio regularem programmationem Gallaice habebat.

Sunt duae canales privati in Gallaico ambitu, VTelevisión et Popular Televisión Galicia.

Prima televisionis loci experientia in Gallaecia ex anno 1984 in Narone incepit, in medio decennio 200 generalizavere? et anno 2006 36 loci stationes in Gallaecia erant. Televisione Digitali Terrestri adventa, supramunicipales demarcationes televisionibus localibus statutae sunt, largita gubernatione Gallaica concessiones televisioni locali anno 2006.

Radiophonia[recensere | fontem recensere]

Radio Galega (RG) publica Gallaeciae radiophonia est, societatis CRTVG partem formans sicut Televisión de Galicia. Radio Galega in probationum phasi die 24 Februarii 1985 emittere coepit et suam regularem programmationem die 29 Martii eodem anno incepit. Duas stationes habet quae usitate emittunt, altera Radio Galega, generalisticam programmationem emittens, et altera Radio Galega Música, musicam emittens. Est quoque localium stationum cum EMUGA consociatarum numerus.

Diaria[recensere | fontem recensere]

Gallaicum diarium maximae diffusionis La Voz de Galicia est, quae editiones locales et unam gradu civitatis habet. Alia ponderis diaria El Correo Gallego, Faro de Vigo, Galicia Hoxe, hoc ultimum totum Gallaice primum, et Auriense La Región sunt. Minoris diffusionis diaria memoranda sunt Atlántico Diario, terrae urbis Vicensis, gratuitum De luns a venres, primum Gallaice, DxT Campeón diarium athleticum, Brigantii Flavii diaria El Ideal Gallego, Heraldo de Vivero, Xornal de Galicia et Diario de Ferrol.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Instituta[recensere | fontem recensere]

Periegesis[recensere | fontem recensere]

Historia et lingua[recensere | fontem recensere]

Gastronomia[recensere | fontem recensere]