Brigantia (districtus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Brigantia (discretiva)

Locus districtus Brigantiae in Lusitania.

Districtus Brigantiae (Lusice; Distrito de Bragança et Mirandice; Çtrito de Bergáncia) Boreorientalis Lusitaniae districtus est, ad provinciam traditionalem Transmontanam et Durium Superiorem (Lusice; Trás-os-Montes e Alto Douro et Mirandice; Trás ls Montes i Alto Douro) pertinens.

Septemtrione ac Oriente Hispaniae (provinciis Aurio, Ocello Duri ac Salmanticae), Meridie Districtibus Custodiae ac Verurii et Occidente Districtui Villae Regiae finitimus est. 6 608 km² latus est, quod eum collocat quinto loco secundum magnitudinem Lusos inter districtus. Eius numerus incolarum erat 148 808 incolarum, secundum anni 2001 data. Sedes districtus urbs Brigantia est.

Subdivisiones[recensere | fontem recensere]

Districtus Brigantiae subdividitur in haec duodecim municipia:

Insigne Municipium Latine Municipium Lusice Municipium Mirandice Area (km²) Incolae (anno 2009) Spissitudo (inc./km²) Numerus freguesiarum
Insigne Alfandicae Fidei
Alfandica Fidei Alfândega da Fé Alfándiga de la Fé 321,96 5 368 17 20
Insigne Aquarum Quintianarum
Aquae Quintianae[1] Carrazeda de Ansiães Carrazeda de Ansianes 280,91 6 744 24 19
Insigne Brigantiae
Brigantia Bragança Bergáncia 1 173,6 34 375 29 49
Insigne Fraxini Spatae Cinctae
Fraxinus Spatae Cinctae Freixo de Espada à Cinta Frezno de Spada a la Cinta 244,49 3 834 16 6
Insigne Laeterae
Laetera[2] Mirandela Mirandela 658,97 25 458 39 37
Insigne Masaedonis
Masaedo[3] Macedo de Cavaleiros Macedo de Cabalheiros 699,27 16 766 23 38
Insigne Mencorvi
Mencorvum[4] Torre de Moncorvo Torre de Moncorbo 532,77 8 829 17 17
Insigne Mirandae Durii
Miranda Durii[5] Miranda do Douro Miranda de l Douro 488,36 7 295 15 17
Insigne Monachi Durii
Monachus Durii Mogadouro Mogadouro 757,98 10 289 14 28
Insigne Villae Floris
Villa Flos Vila Flor Bila Flor 265,52 7 432 28 19
Insigne Viminosi
Viminosus[6] Vimioso Bimioso sive Bumioso 481,47 4 857 10 14
Insigne Vinalum
Vinales[7] Vinhais Binhais 694,68 9 388 14 35

In praesenti praecipua nationis divisio, districtus invenitur intra Regionem Septemtrionem (Lusice; Região Norte et Mirandice; Region Norte) integratus et divisus in subdivisiones duas quae ambae quoque aliorum districtuum concilia integrant, Transmontanam Superiorem (Lusice; Alto Trás-os-Montes et Mirandice; Alto Trás ls Montes) et Durium (Lusice et Mirandice; Douro). Summatim:

Historia[recensere | fontem recensere]

Antiqua Romanae civitatis Brigantiae Domus Municipalis organzatae catoeciae fundamentum erat.

Per Aeram Romanam, hoc territorium valde maioris Gallaeciae pars erat, administrative de Asturica Augusta et commerciali auri, ferri ac argenti tramite dependens. Quamquam nomina "Brigantiae" similia circa 666 a.C.n. (Wambae) aut 569 a.D. (Concilii Lucensis) apparuere, territorium identificabile velut "Brigantia" solum apparuit postquam Celtae id baptizavere "Brigantia" (sic latinizatum), saeculo II. Sed haec catoecia limitata est.

Alphonsus, primus Dux Brigantiae, cuius ducatus e familiae Brigantinae terris Castri Avellanarum statutis evolutus est.

Regionis nomen derivatum est e traditionali feudali regionis Septemtrionalis historia; familia Brigantina (Lusice; Bragançãos) Castri Avellanarum (Lusice; Castro de Avelãs et Mirandice; Castro de Abelanas). Quae stirpis basis fuit Fernandum Mendes, qui postea Infantam Sanctiam, Alphonsi Henrici filiam, nupsit, includens, qui, mortuo Rege, hereditatem regionem cepit. Familia Brigantina dominium sub regione usque ad 1258 servavit, cum Alphonsus III titulum Nunno Martins transtulit, sed nomen Brigantinum adhuc regionem affecit. Denique, Rex Alphonsus V Ducatum Brigantiae (Lusice; Ducado de Bragança et Mirandice; Ducado de Bergáncia) suo thio Alphonso, Comiti Barceli statuit ad fortificanda coronae vincula cum hac terra. Cum regalis Domus Brigantiae ad Lusitaniae solium ascenderet (per Ioannem IV), "Brigantiae" significatio velut haereditaria Regum ac Imperatorum Portugalliae sedes signata est.

Districtus Brigantiae constitutus est secundum districtuum systema die 25 Aprilis 1835 creatum; quod a Liberali gubernatione in Francicis departimentis inspirata creatum est, cum proposito "facilitandae actionis gubernativae ... et permittendi accessus auctoritatibus". Districtuum conditus praesertim factus est ad adversandum centralizatoriis gubernativae auctoritatis inclinitatibus.

Geographia[recensere | fontem recensere]

Districtus duabus dissimilibus regionibus prout geographicas dissimilitudines descriptis componitur, quae sunt: Septemtrionales areae, maximis cum altitudinibus, Terram Frigidam Transmontanam (Lusice; Terra Fria Transmontana et Mirandice; Tierra Frie Strasmuntana) constituentes; et Transmontana Superior (Lusice; Alto Trás-os-Montes et Mirandice; Alto Trás ls Montes), ubi topia humilibus Oropedii Transmontani (Lusice; Planalto Trasmontano et Mirandice; Praino Strasmuntano) clivis temperatur; Meridie, est Terra Calida Transmontana (Lusice; Terra Quente Transmontana et Mirandice; Tierra Caliente Trasmontana), suaviorum climatum, fluminis Durii valle et influentium vallibus notatur. Generatim, districtus Brigantiae satis montanus districtus, serris, montibus et oropediis temperatus, est.

Flumen Tua Laeterae.

Est, nihilominus, Durius (Lusice et Mirandice; Douro) qui geographicum characterem praecipuissimum constituit, quia districtus limiti iuxta totum Meridionale confinium et fere totum Orientale confinium usque ad Boreorientale Lusici territorii extremum prodest. Est in Durii valle ubi sita sunt humillima territoria in districtu, paene omnia amplius 400 metra alta, praeter praecipuorum fluminum valles et regionem Laetera (Lusice et Mirandice; Mirandela).

Montes Coronae e Teodicello (Lusice et Mirandice; Tuizelo) visi.

Praeter Durium, praecipua districtus flumina e Septemtrione in Meridiem aut e Boreoriente in Austoccidentem fluunt et faciunt omnia pelvis hydrographicae Durii partem. Praecipua sunt flumen Tua (Lusice et Mirandice; Tua), Laeterae e fluminum Tuelae (Lusice et Mirandice; Tuela) ac Rabazalis (Lusice et Mirandice; Rabaçal) coniunctione nascens atque Occidentalem districtus zonam abluens; et flumen Sabor (Lusice et Mirandice; Sabor), etiam in Hispania nascens, sed per Orientalem districtus zonam fluens. Ambo significativum influentium rete habent; flumen Tuela e flumine Gamoneda (Lusice et Mirandice; Baceiro), Rabazal e flumine Mente (Lusice et Mirandice; Mens) et Sabor e flumine Azibo (Lusice et Mirandice; Azibo) aquas accipit.

Inter fluminum valles eriguntur serrae. Montes Iunglantis (Lusice Serra da Nogueira et Mirandice; Serra de la Nueira) Tuelae e Sabore valles separant, erecti usque ad 1 320 metra. Meridionalius, est Montes Bornes (Lusice et Mirandice; Serra de Bornes), in conciliis Masaedone et Alfandĭca Fidei, qui Tuam e Sabore separant, usque ad 1 199 metra attingentes. Oriente, Montes Monachi Durii (Lusice et Mirandice; Serra de Mogadouro) paulum magis quam collium iugum Sabore e Durio separans est, quamquam 997 metra attingit. Septemtrione, iuxta Hispanicum limitem, erecti sunt maximae serrae: Montes Coronae (Lusice; Serra da Coroa et Mirandice; Serra de l Corona) usque ad 1 274 metra altitudinis Septemtrione Vinalum ascendunt et Montes Montesinni (Lusice Serra de Montesinho et Mirandice; Serra de Muntesinho) per Hispanicum territorium patent, 1 400 metra altirudinis superantes.

Pleraeque districtus moles in Durio sitae sunt. Quae sunt, deorsum sursum, Moles Valeirae (Lusice; Barragem da Valeira et Mirandice; Barraige de la Baleira), Moles Puteoli (Lusice; Barragem do Pocinho et Mirandice; Barraige de l Pocinho), Moles Ocelli Vettonum (Hispanice; Presa de Saucelle, Lusice; Barragem de Saucelle et Mirandice; Barraige de Saucelle) in Durio Internationali, Moles Aldeadavilae (Hispanice; Presa de Aldeadávila, Lusice; Barragem de Aldeiadávila et Mirandice; Barraige de Aldeadábila), Moles Benepositae (Lusice; Barragem da Bemposta et Mirandice; Barraige de Bempuosta), Moles Picotensis (Lusice; Barragem do Picote et Mirandice; Barraige de Picuote) et Moles Mirandae (Lusice; Barragem de Miranda et Mirandice; Barraige de Miranda). In Durii influentibus sunt Moles Azibi (Lusice; Barragem do Azibo et Mirandice; Barraige de l Azibo), Moles Nuzedi Inferioris (Lusice; Barragem de Nuzedo de Baixo et Mirandice; Barraige de Nuzedo de Baixo) et Moles Roburetelli (Lusice; Barragem de Rebordelo et Mirandice; Barraige de Rebordelo), haec duae ultimae valde proximae inter se, Meridionali in extremitate concilii Vinalum.

Oecoregiones et areae protectae[recensere | fontem recensere]

Brigantia nonnulla naturalia sanctuaria habet, utputa Consaeptum Naturale Montesinni (Lusice; Parque Natural de Montesinho et Mirandice; Parque Natural de Muntesinho), Consaeptum Naturale Durii Internationalis (Lusice; Parque Natural do Douro Internacional et Mirandice; Parque Natural de l Douro Anternacional) et Topia Protecta Stagni Azibensis (Lusice; Paisagem Protegida da Albufeira do Azibo et Mirandice; Paisaige Portegida de la Albufeira de l Azibo), oases in Boreoccidentali Paeninsulae parte.

Civilitas[recensere | fontem recensere]

Gubernatoris Civilis domicilium districtus sede Brigantiae.

Brigantia est unus Lusicorum districtuum, qui sunt divisio administrativa cum proposito ut definiant unitates comitiales repraesentationi proportionali in comitiis nationalibus et prosint etiam administrativis vigilum centris, tribunalibus, aliis publicis rebus et aliquibus localibus ministeriorum grapheis. Quamquam Brigantia Gubernatorem Civilem, a Ministro Administrationis Internae (Lusice; Ministro da Administração Interna) nominatum, habet, eius munus quaetionibus securitatis publicae ac locali temperationi limitatum est.

Oeconomia[recensere | fontem recensere]

Lapidea domus e saeculo XVII in municipio Monacho Durii.

Haec regio nota est propter parvam (fere subsitentiae) agriculturam, variis bovum speciebus, libere creatis, ac traditionalibus artificiis sustentatam. Localis gastronomia, quae bubulam Mirandicam, tomacula, agninam, ovinam, aves cohortales, cascae (Lusice et Mirandice; cascas sive casulos), tructam, panem, caseum, mel non minus quam magna dulcium ac cuppediorum varietas includit, opulentae huius zonae repraesentationes sunt. Dissimilis periegeseōs media in Portugalliae, regio propter suam incorruptam naturam et turismum ruralem quaeritur; cuius agrarius vitae habitus, licet praecipua eius illecebrae pars, locales incolas sustinet, praesertim alendis bovibus et producendo colendoque secale cereale ac tritico.

Urbanis in areis, praesertim municipalibus in sedibus, primariae oeconomicae activitates praevalent, inclusis campi publici institutis, commercio et industria.

Communicationis interconexionisque difficultas inter mercatus semper problema hac in regione erat, cum effectu paucae collocatione pecuniae et oeconomicae industriae. Periegesis adhuc est campus oeconomiae cum potentiali admeliorandae evolutionis et figendorum incolarum volucrum.

Cultura[recensere | fontem recensere]

Flumen Honoris, ubi adhuc in usu est linguae Legionensis varietas, lingua Riohonorensis nuncupata.

Lingua Legionensis late in usu in territorio, sed hodie, sunt pauci qui hac lingua loquantur, quae praesertim densatur in communitatibus prope Flumen Honoris (Lusice; Rio de Onor, Mirandice; Riu de Onor et Hispanice; Rihonor) ac Guadramil et iuxta Hispanicos fines e Boreoriente in Austrorientem. Lingua Mirandica, localis linguae Asturolegionicae varietas, haud raro observatur in Districtus regionibus, praecipue circa Mirandam Durii quae denique agnitionem officialem e Parlamento Luso obtinuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Breviarium historicum Aquarium Quintialianarum in pagina interretiali municipali
  2. Historia generalis concilii Laeterae in pagina interretiali municipali
  3. Districtus et concilia Portugalliae
  4. Lexicon Universale Hofmann
  5. Lexicon Universale Hofmann
  6. Infopaedia Lusica
  7. Vicipaedia Lusica