Fascismus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
partem legis seriei de


Fascismus interpretatione angustiore fuit motus politicus qui in Italia post Bellum Orbis Terrarum I surrexit; sensu latiore, omnes motus similes ita appellantur, in primis motus socialistarum nationalium duce Adolfo Hitler in Germania et motus Francisci Franco in Hispania: latissimo autem vulgatissimoque sensu, fascismus est actio imperiosa vel mera inclinatio ad eandem.[1]

Natus est politicus motus partim responsus ad Russicam Bolscevicamque rerum novarum cupidinem anni 1917 et adversus asperas opificum agricolarumque seditiones quae in Italia in biennio ut dicitur rubro culminabant, partim conflictus contra liberalem popularemque politicam doctrinam multum bello vulneratam.

Fascismi nomen de Italico verbo fascio 'fascis', nam fasces lictorum apud antiquos Romanos erant insignia unitatis atque rei publicae potestatis.

Inter conditores fascismi motus erat Benitus Mussolini, iam ab Italico Factione Socialistica expulsus propter voluntatem suam Italiae ingressum in Bello Orbis Terrarum I sustinendi; qui die 23 Martii 1919 parvam manum quae se appellavit Fasci Italiani di combattimento 'Italicos Fasces Pugnantes' conlegit.

Utrum fascismo quidam modus oeconomicus sit proprius, disputatur, sed multi qualitates in nationibus fascisticis concordes notaverunt, ita ut eae oeconomiae fascisticae dicantur.

Vide etiam[recensere]

Nota[recensere]

  1. Webster's Collegiate Dictionary, ed. decima (Novi Eboraci: Merriam-Webster, 1985), s.v. fascism.

Nexus externus[recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad fascismum spectant.

Mille Paginae.png