Custodia (districtus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Districtus Custodiae.

Districtus Custodiae (Lusice; Distrito da Guarda) Lusitanus districtus est ad provinciam traditionalem Ripam Superiorem pertinens, exceptis conciliis Septemtrionalioribus, quae ad Transmontanam et Durium Superiorem pertinent. Septemtrione districtui Brigantiae, Oriente Hispaniae, Meridie districtui Albicastro et Occidente districtis Aeminio ac Verurio finitimus est. Aream 5 518 km² habet (septimus maximus Lusitanus districtus). Anno 2006 numerum incolarum 173 831 habebat. Sedes districtus Custodia est.

Districtus Custodiae subdividitur in secuta municipia quattuordecim:

Municipium Latine Municipium Lusice
Almeida Almeida
Aquilaria Ripae Aguiar da Beira
Butyra Manteigas
Celoricum Ripae Celorico da Beira
Custodia Guarda
Ficaria Castelli Roderici Figueira de Castelo Rodrigo
Furni Algodrenses Fornos de Algodres
Gouveia Gouveia
Meda Mêda
Pinellum[1] Pinhel
Sambucetum Sabugal
Senna Seia
Transcursus Trancoso
Villa Nova Ostii Cudae Vila Nova de Foz Côa

In praesenti praecipua nationis divisione, districtus fere totus integer in Regione Centro invenitur, quamquam Villa Nova Ostii Cudae ad Regionem Septemtrionem et ad Subregionem Durium pertineat. Reliquae concilia subregiones Ripam Interiorem Septemtrionalem et Herminium Montem (Lusice; Beira Interior Norte et Serra da Estrela) componunt, adhuc unum ad Danus et Lafones (Lusice; Dão-Lafões) pertinens est. Capitulatim:

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. [1]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]