Aetas Lapidea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Aeva historica

Aetas Lapidea fuit diuturnum tempus praehistoricum, dum homines instrumenta ex lapidibus late facere solebant. Instrumenta lapidea sunt ex multis lapidis generibus facta. Silex et chert assulis conformata sunt ut adhiberentur instrumenta sectionis et armorum telorumque. Basaltes et cos adhibita sunt instrumenta molita, sicut quern-stones (Anglice). Etiam lignum, os, testae animalium, cornu cervorum, et aliae materies late adhibita sunt. Per recentissimam aetatis partem, sedimenta sicut argilla adhibita sunt ut homines fictilia facerent. Innovationum series in technologia metallica per inferiorem Aetatem Chalcolithicam seu Cupream, Aetatem Aeneam, et Aetatem Ferream incidunt.

Haec aetas primum technologiae usum in evolutione humana et motus humanitatis ab savannis Africae Orientalis ad alias mundi partes complectitur. Finit cum evolutione agriculturae, domitu quorumdam animalium, et facultate aeris cupreique fundendi ut metallum fiat. Appellatur praehistorica cum humanitas nondum coepisset scribere—res necessaria pro historia.

Archaeologi termino Aetate Lapidea primum usi sunt ut designent hoc vastum tempus praemetallurgicum, cuius instrumenta lapidea latius quam instrumenta mollia supersunt. Haec aetas est in systemate aetatum trium prima. Eius divisio in partes superiores inferioresque proposita est ab Iens Iacobo Worsaae anno 1859, dum Danica culinarum sterquilinia effodiebat, opere anno 1851 coepto[1] ; usitata autem divisio hodierna, in tempora Palaeolithicum, Mesolithicum, Neolithicumque, ab Ioanne Lubbock in libro Pre-Historic Times (1865) proposita est. Haec tempora ulterius divisa sunt. Successio phasium inter regiones culturaeque latissime differt.

Index

Aetas Lapidea in archaeologia [recensere]

Temporalis huius aetatis ambitus est ambiguus, controversus, et regione variabilis.

Chronologia [recensere]

Systema aetatum trium
Holocaenum Epocha historica
Aetas Ferrea
   Aetas Aenea Tarda  
   Aetas Aenea Media
   Aetas Aenea Antiqua
Aetas Aenea
    Chalcolithicum  
  Neolithicum
Mesolithicum/Epipalaeolithicum
Pleistocaenum     Palaeolithicum Superius  
    Palaeolithicum Medium
    Palaeolithicum Inferius
  Palaeolithicum
Aetas Lapidea

Systema aetatum trium humanam technologiae praehistoriam dividit in tempora tria:

Nova aetates subaetatesque additae sunt dum nova inventa archaeologica facta sunt, et varia proposita evoluta sunt ut conditiones in variis locis describerentur.

Ecce hodiernior Aetatis Lapideae periodizatio, a Tempore Palaeolithico ad Tempus Neolithicum in systemate sequenti, quod fines epocharum in temporali geologiae mensura transit:

Vide etiam [recensere]

Notae [recensere]

  1. Worsaae, Jens Jacob Asmussen, Encyclopædia Britannica, 2008, Encyclopædia Britannica Online (inventum 11 Aprilis 2008).

Bibliographia [recensere]

  • Barham, Lawrence; Mitchell, Peter (2008). The First Africans: African Archaeology from the Earliest Toolmakers to Most Recent Foragers. Cambridge World Archaeology. Oxoniae: Oxford University Press 
  • Belmaker, Miriam (Martius 2006). Community Structure through Time: 'Ubeidiya, a Lower Pleistocene Site as a Case Study (Thesis). Paleoanthropology Society 
  • Clark, J. Desmond (1970). The Prehistory of Africa. Ancient People and Places, Volume 72. Novi Eboraci et Vasingtoniae: Praeger Publishers 
  • Deacon, Hilary John; Deacon, Janette (1999). Human beginnings in South Africa: uncovering the secrets of the Stone Age. Walnut Creek, Californiae: Altamira Press 
  • Rogers, Michael J.; Semaw, Sileshi (2009). "From Nothing to Something: The Appearance and Context of the Earliest Archaeological Record". In Camps i Calbet, Marta; Chauhan, Parth R.. Sourcebook of paleolithic transitions: methods, theories, and interpretations. Novi Eboraci: Springer 
  • Schick, Kathy D.; Nicholas Toth (1993). Making Silent Stones Speak: Human Evolution and the Dawn of Technology. Novi Eboraci: Simon & Schuster. ISBN 0-671-69371-9 
  • Shea, John J. (2010). "Stone Age Visiting Cards Revisited: a Strategic Perspective on the Lithic Technology of Early Hominin Dispersal". In Fleagle, John G.; Shea, John J.; Grine, Frederick E. et al. Out of Africa I: the First Hominin Colonization of Eurasia. Dordrecht, Heidelberg, Londinii, Novi Eboraci: Springer. pp. 47–64 

Nexus externi [recensere]

Mille Paginae.png