Olisipo (districtus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -3 (maxdubium) Latinitas huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Distrito de Lisboa
Collocatio Districtus
Olisiponensis
Municipia sive Concilia Olisiponensia Luse

Olisipo est Lusus districtus, paene totum ad veterem Extremorum Durii provinciam pertinens (exceptis consiliis Azambujae (Luse: Azambuja) et Villae Francae Xirae (Vila Franca de Xira) ad Ripam Tagi pertinentibus), qui septemtrione districtum Colliponis, oriente districtum Scalabis, meridie Caetobrigae districtum, et occidente Oceanum Atlanticum tangit. Area est 2761 km² (16 maximum districtum Lusum). Incolarum numerus anno 2006 fuit 2.224.426. Districtus sedes est Olisipo.

Districtus Olisiponensis in inferioria sedecim municipia sive concilia dividitur:

Municipium Latine vel Latinizatum Municipium Luse
1 Amatoria Amadora
2 Arabriga Alenquer
3 Arruda Vinorum Arruda dos Vinhos
4 Azambuja Azambuja
5 Cadavalum Cadaval
6 Cascales Cascais
7 Laures Loures
8 Laurinius Lourinhã
9 Mafra Mafra
10 Odivelae Odivelas
11 Oeirae Oeiras
12 Olisipo Lisboa
13 Selenopolis Sintra
14 Sobralum Montis Agratii Sobral de Monte Agraço
15 Turres Vitreae Torres Vedras
16 Villa Franca Xirae Vila Franca de Xira

Usque ad annum 2002, districtus in Regione Olisiponis et Vallis Tagi (Luse: Lisboa e Vale do Tejo) omnino inserebatur, cuius praecipuum nucleum constituebat; dividebatur in duas subregiones, Magnam Olisiponem (Grande Lisboa) et Occidentem (Oeste), adhuc municipium in Limite Tagi (Lezíria do Tejo) possidens.

Postea, regio Olisipo et Valles Tagi penitus minuta est, et solum Olisipo rursus nominata est; hodie, ergo, solum subregio Magnae Olisiponis ad Regionem Olisiponis pertinet; Occidens in Centrum transit, et Limes Tagi in Transtagiam.

Sic nunc manent:

Promunturia[recensere | fontem recensere]