Ioannes I (rex Lusitaniae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Ioannes Lusitaniae primus eius nominis

Ioannes I (Lusitanice: João I; rexit ab 1385 ad 1433) magnus Lusitaniae rex fuit et primus rex novae domus regiae (L: Casa de Avís).

Vita[recensere | fontem recensere]

Ioannes natus est anno 1357 et filius regis Petri I erat, qui rexit inter 1357 et 1367, sed non legitimus. Ob hanc rem, Ioannes, cum puer erat, magnus magister Eborae ordinis Eborae creatus est. Autem, mors fratris sui Ferdinandi regis internam crisem iniciavit in Regno Lusitano, quia Ferdinandi unica filia, Beatrix, uxor regis Ioannis I Castellae iam erat.

Tum, pars Regni Portucalliensis contra Castellam pugnavit per libertatem et Ioannes appellatus est ut fuisset Regni Defensor et Regens. Cum auxilio magni ducis Nuni Alvares Pereira, Ioannes rex in Colimbria factus est, anno 1385, per Regni Magnum Consilium et Regem Castellae vicit in importantissima pugna (Lusitanice: Aljubarrota). Tum, potestas sua firmata est et pax cum Castellanis signata est anno 1411. Postquam Lusitania in pace erat, Ioannes contra Mauros iuit et Septam mahometanam urbem cepit anno 1415, ultramarinam Expansionem Lusitanam iniciando. Ioannes Philippam Lancasteris, ducis Ioannis de Gaunt filiam, duxit in matrimonium et permultos filios habuerunt, appellati "Inclita Generatio".

Amatus valde a populo suo, qui ei cognominem "De Bona Memoria" dedit, Ioannes I mortuus est anno 1433 et sepulchrum suum in Monasterio Sanctae Mariae Victoriae, appellatur Monasterium Pugnae[1] (Lusitanice: Mosteiro da Batalha), in memoria victoriae super Castellanos, situs est. Succedit ei filius eius, Eduardus I.


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)