Dux

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Unam legis e paginis de
civilitate
disserentibus

Dux (-cis, m.) est notio lata quemcumque qui ducit sive regit sive administrat significans, ut puta ducem viae, ducem latronum, ducem classis Romanae et etiam principem.

Post provinicas orientis reformatas Constantino I imperatore dux factus est titulus illorum legatorum, qui Magistro militum subditi copiis, quae in provinciis versabantur, praeerant. Inde Medio Aevo verbum dux in hierarchia feudali certum gradum regi sive imperatori inferiori valens multum usurpatum et a multis linguis receptum est (Francogallice: duc, Italice: duca et al.).

Territorium a duce administratatum ducatus vocabatur.

Habsburgis proprius erat titulus Archiducis usque ad annum 1918. Hic titulus quendam principatum inter principes Sacri imperii exprimere volebat.


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hans-Werner Goetz: Herzog, Herzogtum. In: Lexikon des Mittelalters, Vol. 5 (1989) Col. 2189–2193.